Articulus 1
Cur Dominus et Salvator noster in Evangelio virginitatem docuit, consuluit et laudavit.
DEUS altissimus et æternus olim dedit filiis Israel legem grossam et imperfectam per Moysen servum suum, sicut et populus ille grossissimus fuit defectuosusque valde. Idcirco in lege illa non dabatur consilium de virginitate servanda : præsertim quia et lex illa data non fuit nisi populo Judæorum, in quo cultus Dei conservabatur per generationem carnalem. Deinde Pater æternus per unicum Filium suum Jesum contulit evangelicam legem, perfectam et spiritualem, universis totius mundi nationibus promulgandam : cujus legis finalis perfectio est Deum gloriosum toto corde, tota mente totisque viribus sincere diligere. Ideo Christus prohibuit ea quæ directe et omnino impediunt hominem a tali dilectione divina, ut sunt peccata mortalia. Porro ea quæ necessaria sunt ad habendum et conservandum hujusmodi Dei amorem Christus præcepit, ut sunt : humilitas, patientia, mansuetudo, misericordia, sobrietas, justitia, prudentia, et maxime caritas proximorum, tam inimicorum quam amicorum, qui omnes ex caritate amandi sunt, propter præceptum Dei, et quia ad summæ Trinitatis imaginem et similitudinem sunt creati, ac Christi sanguine liberati, atque æternæ felicitatis capaces.
A Sunt autem aliqua quæ licet non sint in se ipsis prava neque illicita, tamen communiter sunt occasio vitiorum, et multa mala eis annexa sunt, quæ sunt impedimenta dilectionis divinæ, ita quod valde difficile est in caritate Dei, præsertim in spirituali et perfecto Deitatis amore, persistere eis qui habent talia quæ in se ipsis non sunt mala, ut sunt temporales divitiæ, libertas propriæ voluntatis, atque conjugium. Ideo Christus Filius Dei, virtus et sapientia1 summi Patris, consuluit nobis relinquere talia, ne per occupationes et sollicitudines temporalium rerum, ac per sensualem contoralis amorem, aut per delectationem carnalem, retrahamur a spirituali amore et virtutum profectu, atque a puritate, quiete, pace ac stabilitate mentis in Deo. Ideo Filius Dei, qui venit in hunc mundum ut faceret homines perfectos ac spirituales, consuluit virginitatem : quatenus homines tanto purius, liberius atque ferventius adhæreant ac serviant Deo, quanto plus a rebus et actibus ac delectamentis carnalibus se elongant, et quanto plus abstracti ac liberi sunt ab inquietudinibus, rixis, molestiis, curis, displicentiis et suspicionibus malis, quæ matrimonio solent esse connexæ.
Footnotes
-
1 Cor. 1, 24. ↩
Chapter 2 of 15