Articulus 4
De his quæ virginibus sunt vitanda ac metuenda.1
DICTUM est jam, quod virginitas sancta pretiosissimus et irrecuperabilis sit thesaurus, quem portat virgo in fragili vasculo, hoc est in corpore suo ad vitia prono: idcirco ne tam præclarum perdat thesaurum, necessaria sibi est diligens atque incessabilis custodia cordis, præsertim quum ipsa virginitas tot habeat insidiatores et æmulos qui eam corrumpere et auferre conantur, videlicet homines lubrici, invisibiles quoque hostes humanæ salutis; sed et caro jugiter inclinat ad mala. Oportet ergo ut virgo semper sit custodita.
Ideo primo cavere debet pravam securitatem, ex qua incustodia nascitur. Hinc virgo non debet de viribus suis præsumere, nec quasi certam se reputare quod non possit corruere, præsertim quum dictum sit, quod virginitas supergreditur conditionem humanæ naturæ.2
Secundo cavenda et abhorrenda est virginibus omnis elatio mentis et gloria vana. Jam etenim dictum est, quod multipliciter virginitas sit laudanda, quam divina ac nobilis virtus exsistat. Cavendum est igitur virgini ne ex apprehensione suæ virginitatis extollat se ipsam aut inaniter glorietur, vel se præferat aliis, aut meritis propriis suam adscribat virginitatem: imo, quo virginitas est præclarius donum Dei, eo de ipsa sit virgo Deo plus grata ac subdita, semperque anxia, pavida et suspecta. Si autem cœperit superbire aut inaniter gloriari, meretur a Deo relinqui ac despui, imo et in manifesta vitia labi, sicque suam virginitatem vel corporaliter vel spiritualiter perdere, hoc est carne aut mente corrumpi. Hinc loquitur Augustinus: Quanto majus bonum exstat virginitas, tanto plus timeo ei furem superbiæ, hoc est ipsam superbiam gloriamque inanem.3
Tertio vitanda ac odienda est cunctis virginibus inconsideratio seu fatuitas cordis. Virgo namque sollicita debet pensare nequaquam sibi ad salutem sufficere suam virginitatem; nec de ea contenta esse debet, sed magis advertere quod nec sine caritate nec sine humilitate sua queat virginitas Omnipotenti placere et meritoria esse. Ideo virgo advertat ac timeat quod Jacobus ait apostolus: Quicumque legem totam impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.4 Ecce quid terribilius, quid rigorosius dici valet? Hinc et omnium judex Christus Deus in Evangelio jubet: Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus.5 Itaque virgo assidue suum consideret statum, et quid Judex ac Sponsus cœlestis ab ea requirat: sicque devitet omne quod potest offendere summi oculos amatoris. Hinc in exordio epistolæ ad Demetriadem virginem scribit Hieronymus: Prima virginis cura primumque studium sit scire voluntatem Domini sui, ac diligenter inquirere quid placeat et quid displiceat Deo, quatenus secundum doctrinam Apostoli, rationabile Deo reddat obsequium, totumque vitæ suæ cursum ordinet secundum divinam Scripturam.6 Imple ergo, o virgo, quod ait Apostolus:7 Noli altum sapere (id est magna de te sentire ac magnum te reputare), sed time; et quod in Ecclesiastico scriptum est:8 Altiora te ne quæsieris, sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Sis itaque, o virgo Christi, semper sagax et provida, quoniam in Evangelio fatuæ virgines condemnantur.9
Quarto vitanda est virgini tepiditas animi et omnis pigritia: quæ virginibus quibusdam solent accidere, quia de prærogativa ac merito suæ virginitatis nimis confidunt, præsumunt, et male securæ sunt, quasi sufficiat unum mortale vitasse. Considerent ergo quod ait apostolus Jacobus, In multis offendimus omnes;10 et quod in via Dei non progredi, nec in virtutibus crescere, sit regredi atque deficere; et item, quod homo non potest diu mortalia vitare peccata, nisi fuerit diligens ad evitandum venialia. Pensent quoque quantum Judex ac Sponsus cœlestis detestetur ac spernat cordis tepiditatem, qui in Apocalypsi comminatur ac protestatur: Utinam frigidus esses aut calidus; sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.11 Ideo S. Leo Papa disseruit: Non tepidis, nec pigritia negligentiaque torpentibus provenit regnum cœlorum. Imo, ut ait Eusebius, omnipotens Deus in suo obsequio despicit negligentem, respuit indevotum, evomit tepidum. Nempe qui piger et tepidus est, cito atque faciliter vincitur ab hostibus suæ salutis, et opus Dei efficit negligenter. Propterea damnationem meretur, sicut Jeremias propheta affirmat: Maledictus homo qui facit opus Dei negligenter.12 Virgo igitur cum omni diligentia serviat Deo, et tanto ferventius adhæreat ac ministret Sponso cœlesti, quanto benignius ab ipso est præservata a gravioribus vitiis.
Quinto vitanda est virginibus inquinatio suæ virgineæ nobilitatis ac claritatis. Earum namque nobilitas et claritas est ipsa virginitas, quæ per omne mortale peccatum fœdatur et offuscatur, in tantum quod Sponso cœlesti sit inaccepta, sicut ait Hieronymus: Accepta et præclara est coram Deo virginitas et pudicitiæ virtus, si aliarum fœditate culparum non inquinetur; et sicut modica macula valde deformis apparet in pretiosa ac candida veste, sic parvum peccatum valde dehonestat et indecens est virgini.
Sexto vitanda est virgini universa levitas cordis et dissolutio morum, quum semper debeat esse custodita et timorata, ne mente aut corpore violetur, et ne cœlestem offendat Sponsum, et ne offenso eo relinquatur ab ipso et cadat. Juxta hunc modum multa similia virginibus sunt vitanda, videlicet: otiositas, loquacitas, audacia, inverecundia, incustodia oculorum, chorizatio et discursus, contentio, impatientia, ira et omnis gulositas, atque divisio cordis, hoc est, ne partim adhæreant Deo et partim mundo, et ne velint placere mundanis hominibus ac simul gaudere cum Christo et cum sæculo isto, sed toto corde adhæreant Creatori, Salvatori ac Sponso superno. Conformiter vitare debent occasiones peccandi, munuscula, familiaritates nocivas, secretas epistolas, attactus, oscula et amplexus, loca suspecta, conventicula quoque privata, confabulationes inutiles et occultas, arrisus et morosas inspectiones, ludos et jocos cum personis alterius sexus, prout de his infra magis tangetur.
Footnotes
Chapter 5 of 15