Articulus 6
De ceteris quæ virginibus sunt servanda, et quæ eis sunt fugienda: ut scilicet sint refrenatæ et moderatæ in verbis, custoditæ in visu; et operosæ, non otiosæ; maturæ, non leves; nec curiosæ in ornatu ac vestibus.
SOLENT feminæ esse verbosæ ac garrulæ. Verbositas autem in omni homine est vituperabilis; estque insipientiæ signum, juxta quod Salomon loquitur:1 Vidisti hominem velocem ad loquendum? Stultitia magis speranda est quam illius correctio.2 Et iterum: Stultus verba multiplicat; itemque: Totum spiritum suum profert stultus, sapiens autem differt et reservat in posterum.3 Specialiter vero vituperanda est loquacitas ista in feminis, quæ communiter sunt debilioris rationis quam viri, et naturaliter debent esse verecundæ et timidæ, ne in verbis excedant. Hinc taciturnitas in feminis vehementer laudatur, quemadmodum in Ecclesiastico legitur: Gratia super gratiam, mulier pudorata et tacita.4
Specialissime vero et maxime vituperanda est in virginibus verbositas, quum virgines debeant esse potissime verecundæ ac pavidæ, atque in virorum præsentia taciturnæ, et ab omni irrefrenatione linguæ caventes: quia, ut sapientissimus Salomon ait, qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam;5 qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala; qui vero moderatur labia sua, prudentissimus est. Unde denuo protestatur:6 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita homo non potens in loquendo cohibere spiritum suum. Hinc Jacobus exhortatur apostolus:7 Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. Non enim potest homo cor suum custodire a distractione, instabilitate, variisque peccatis, qui non custodit os suum a vanis, pravis et inutilibus verbis, imo etiam ab auditione et complacentia verborum hujusmodi: imo, sicut vas non opertum impletur multis pulveribus, sic cor hominis cujus os non operitur refrenatione taciturnitatis, impletur vitiis multis et magnis. Item pronitas fabulandi est signum incustoditi intimoratique cordis. Propter quod asserit B. Bernardus: Vanus sermo, vanæ conscientiæ index est, mores hominis lingua pandit, et qualis sermo profertur, talis esse animus comprobatur: quia ex abundantia cordis os loquitur.8 Si ergo, o virgo, vis cœlestem Sponsum esse cordis tui habitatorem ac possessorem, stude mentem tuam a verbis illicitis servare immunem et puram. Hinc virgines religiosæ debent in observatione silentii esse diligentes ac rigorosæ.
Insuper, sicut irrefrenatio linguæ, sic et incustodia oculorum valde nociva est cordi, et plurimas cogitationes inanes, pravas, impuras ingerit ei, sicque mors culpæ per corporis fenestras ingreditur animam.9 Hinc David in se ipso expertus quanta crimina incidit ex incauto adspectu, oravit:10 Averte oculos meos, ne videant vanitatem. Non ergo libeat imprudenter adspicere quod non licet appetere. Et si virgo visum suum projiciat in aliquem virum, non tamen figat oculos suos in illum per diuturnum adspectum, sed mentem suam elevet mox ad Deum; nec imprimat suo cordi virorum memoriam, nec alicujus mundanæ curiositatis recordationem. Idcirco in Ecclesiastico scriptum est: Noli circumspicere in vicis civitatis; averte faciem tuam a muliere compta; propter speciem mulieris multi perierunt; virginem ne conspicias, ne scandalizeris in decore ejus.11 Et sicut ista dicuntur viris, ut caveant morosum mulierum virginumque intuitum, sic mulieribus atque virginibus est dicendum, ut ab omni immoderato abstineant adspectu virorum ac juvenum. Maxime autem sic custodiendus est visus in sacris locis et in divino Officio. Itaque incustoditus visus, incustoditi cordis est index. Conformiter refrenandus est auditus a verbis iniquis, detractoriis, procatoriis et lascivis, ab amatoriis quoque et mundanis carminibus.
Præterea, virginibus otiositas est semper vitanda, quæ fastidii, fabulationis, nugarum ac plurium aliorum radix est vitiorum. Idcirco de otiosis ait Psalmista: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur: ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua; prodiit quasi ex adipe iniquitas ipsorum, transierunt in affectum cordis.12 Otiosi namque de commodis et deliciis cogitant carnis, tempus infructuose expendunt, ludis et jocis ac risibus vacant: quæ omnia veræ contritioni pœnitentialique vitæ contrariantur. Virgo igitur semper intenta sit occupationi honestæ, spirituali aut corporali; in corporalibus quoque exercitiis suis mentem suam frequenter levet ad Creatorem, orando ac meditando. Hinc sancti patres Augustinus et Ambrosius dicunt: Virgo Domini domi debet manere, et operi lanæ vel orationi aut meditationi vel lectioni insistere. Ideo sanctus hortatur Hieronymus: Semper aliquid boni age, ut te diabolus jugiter bene occupatum inveniat: otiosus enim a multis impugnatur dæmonibus; occupatus, ab uno. Insipientissimum quoque est, tempus pretiosum et breve, nobis concessum ad pœnitendum et fructuose vivendum, non solum infructuose, sed etiam vitiose deducere.
Amplius, Sponsus cœlestis vult sponsas suas ab amatricibus et puellis sæculi hujus omnino differre, ne leves sint moribus, nec sine necessitate circumeuntes. Ideo asserit Augustinus: Dominica virgo primitus debet strepitus ac platearum frequentiam evitare, ac domi posita utilibus operibus invigilare. Et iterum: Dominica (inquit) virgo ab omni inverecundo sermone ac risu debet se penitus abstinere, et disciplina ac silentio omnem vitam suam ornare. Etenim virgo garrula seu curiositate superflua, indigna est virgo vocari. Hinc Ambrosius: Discite, inquit, o virgines, non circumcursare per alienas ædes, non demorari in plateis, nec aliquos in publico miscere sermones. Præterea, virgo prudens spirituales divitias et veram virtutum nobilitatem, non carnalem originis dignitatem, debet appretiari, prout allegati sancti fatentur Patres, dicentes: Dominica virgo nec sermonis jactantia, neque divitiis, nec generis nobilitate se debet extollere, sed in humilitate et spiritus paupertate Christo semper subdita permanere.
Postremo, omnis curiositas, pompa, superfluitas vestium et ornatus inanis vitandæ exstant virginibus; similiter curiosus incessus, cervix erecta, oculorumque nutus. Propter quod loquitur Augustinus: Dominica virgo nec ornatu capitis, nec habitu comæ, nec oculis erectis et lætis, sed depressa cervice et vultu in terram demisso procedat, ne juveniles in se accendat amores, et ne aliis causa perditionis exsistat, quamvis et ipsa non pereat. Adverte, o virgo, quod sancti patres Hieronymus Chrysostomusque loquuntur: Si vir aut mulier, virgo aut juvenis se ornaverit et vultus hominum in se provocaverit, et si nullum malum inde sequatur, tamen æternum supplicium patietur, quia venenum præbuit, si fuisset qui biberet. Hinc beatissimus princeps Apostolorum Petrus in sua prima jubet Canonica: Mulierum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus.13 Quocirca disseruit Cyprianus: Serico et purpura indutæ, Christum induere non possunt; auro et margaritis monilibusque ornatæ, ornamenta cordis et Dei gratiam amiserunt. De hoc, et qualiter intelligendum sit, plenius scripsi tractatu de Vita nobilium.14
Footnotes
Chapter 7 of 15