Articulus 11
De objectionibus infidelium atque carnalium hominum contra virginitatem.
AMATORES turpitudinis, servi carnis et filii perditionis æternæ, obstinati hæretici, contra ea quæ dicta sunt de laude et excellentia ac merito virginitatis, varia faciunt argumenta, et matrimonium conantur æquare aut etiam præferre virginitati. Primo, quoniam primis parentibus nostris Adæ et Evæ Deus altissimus in exordio mundi præcepit:1 Crescite et multiplicamini, et replete terram. Contra quod præceptum videntur agere virgines.
Præterea, natura dedit hominibus membra ad prolificandum: ergo debent generationi intendere.
Insuper, Christus in Evangelio protestatur: Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.2 Sed virgo est arbor infructuosa, quia non generat fructum. Et ad minus melior est arbor fructuosa quam infructuosa, et quo fructuosior, eo et melior. Ergo præcipue commendandi sunt atque virginibus eminent qui plures procreant proles, præsertim quum rationalis creatura tantæ sit dignitatis.
Amplius, qui habet semen aptum ad fructificandum, melius facit si fundat illud in terram ubi fructificet, quam in locum ubi fructificare non valet.
Footnotes
Chapter 12 of 15