Articulus 10
Quod virginitati debetur fructus centesimus in regno cœlesti.
DOMINUS noster Jesus Christus in Evangelio loquitur: Semen cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.12 Ubi expositores fructum centesimum attribuunt et assignant continentiæ virginali, fructum vero sexagesimum continentiæ viduali, fructum autem tricesimum continentiæ conjugali. Fructus namque consurgit ex semine; spirituale autem semen est verbum Dei: ideo quanto quis ex auditu verbi cœlestis magis a carnalitate recedit et ad spiritualitatem convertitur, tanto in ipso fit major fructus ex verbo Dei. Porro qui ex verbis, doctrinis atque consiliis Christi a venereis totaliter abstinet, ad majorem spiritualitatem præ ceteris in genere continentiæ proficit et pertingit, ut virgines, qui ob hoc dicuntur vitam angelicam et cœlestem in corpore ducere, sicut ostensum est.3 Idcirco adscribitur eis fructus centesimus: centenario namque numero totalitas ac perfectio designantur.
Itaque constat ex præinductis, quod eidem actui meritorio diversa merita correspondent, secundum diversa quæ sunt in illo: quemadmodum continentiæ virginali seu virginitati correspondet et datur pro præmio beatifica visio Dei, in quantum ex caritate servatur; aureola vero, prout est opus quoddam perfectionis hominis, ratione eminentis triumphi; fructus autem, in quantum homo ex verbo Dei per virginitatem ad præcipuam pertingit spiritualitatem, a carnalitate se abstrahens.
Denique, sicut magis meritorium est facere bonum ex voto quam sine voto, quia qui facit bonum ex voto, offert arborem Deo simul cum fructu, et se ipsum inseparabiliter obligat Deo; sic etiam servare virginitatem aut castitatem ex voto, magis est meritorium Deoque placitum quam absque voto. Hinc virgines virginitatem ex voto servantes, et potissime religiosæ personæ, quæ ex voto solenni ad custodiam virginitatis se adstringunt, magis merentur, ceteris paribus, tam de gaudio beatificæ visionis quam de aureola et de fructu. Verumtamen non est consultum nec tutum, personam in sæculo conversantem ad virginitatem aut castitatem voto se obligare, præsertim quoniam votum frangere gravius est peccatum quam perjurare.
Itaque virgo ab omni carnali affectione se purget et abstrahat, ab omni sensuali dilectione se semper elonget, atque in Deo universa desideria sua simplificet, recolligat indesinenterque figat, ita quod quidquid cupit, vult, agit seu loquitur, ad veram et spiritualem ordinet caritatem, ad divini amoris profectum, ad Omnipotentis gloriam et honorem, et ad beatitudinem æternalem, sicut docet Apostolus:4 Omne quodcumque facitis in verbo aut opere, omnia in gloriam Dei facite.5 Quidquid vero spirituali contrariatur amori, et a caritate impedit Sponsi cœlestis, virgo devota tanquam venenum vitet ac horreat infernale; sicque contra aciem vitiorum et contra omnem carnalem affectum efficaciter et insuperabiliter reluctetur, ut præclaram adipiscatur aureolam. Siquidem ratione pugnæ idoneæ ac triumphalis datur aureola, dicente Apostolo: Non coronatur nisi qui legitime certaverit. Infatigabiliter quoque laboret et satagat a sensualitate ad spiritualitatem pertingere, et non nisi in Deo gaudere, ut sic fructum centesimum obtineat excellenter et gloriose: quia, ut ait Scriptura in libro Sapientiæ, bonorum laborum gloriosus est fructus.6
Adhuc, bonum quanto communius, tanto divinius; et bonum commune præferendum est bono privato seu commodo unius personæ. Matrimonium autem ordinatur ad bonum commune, utputa ad speciei conservationem, et ad reipublicæ roborationem ac tuitionem, atque ad cultus divini augmentationem;7 virginitas autem, non nisi ad ipsius virginis salutem.
Denique, generare simile sibi, est naturalissimum opus; gratia autem naturam non destruit, sed perficit: ergo ad gratiam pertinet generationem rectificare, non dissuadere.
Præterea, virtus consistit in medio, virginitas vero in extremo, quoniam a venereis totaliter abstinet: non ergo videtur esse virtus, sed vitiosum extremum.8
Postremo, Deus gloriosus et æternus per Moysen dixit:9 Maledictus qui non reliquerit semen in Israel;10 et iterum: Maledicta sterilis quæ non parit. Hinc sancti Patriarchæ et Prophetæ ac judices leguntur habuisse multas uxores, ut multos gignerent pueros:1112 ut patet de Abraham, Jacob, Gedeone et David.13
Footnotes
Chapter 11 of 15