Articulus 14
Qualiter virgo devota debeat mentem suam Sponso cœlesti indesinenter unire, et in ipsius contemplatione, amore et cultu gaudere.
NATURALE est homini delectationem appetere atque requirere : idcirco qui spirituales delectationes ignorant, nec consolationes Spiritus Sancti experiuntur, ad exteriora, carnalia et mundana solatia se effundunt, et in ludis, jocis ac risibus, in cibis et potibus, in vestitu et fabulationibus delectationem exquirunt ; sicque graviter et multipliciter peccant quotidie, nec a mortali peccato diu poterunt abstinere. Ut ergo virgo devota a talibus vanitatibus, levitatibus et vilibus consolationibus possit se elongare et invictam servare, studeat in amore Sponsi superni quotidie crescere, perfici et accendi. Porro dilectio oritur ex prævia quadam cognitione. Multa sunt etiam quæ invitant mentem hominis ad amandum, videlicet : bonitas rei, pulchritudo, suavitas, sapientia, propinquitas, beneficentia, liberalitas, pietas, similitudo, sanctitas, perfectio, et consimilia multa : quorum omnium cognitio diligensque consideratio movet, excitat et accendit cor hominis ad diligendum eos in quibus sunt illa.
Ut ergo, o virgo Christi, in sincero ac ferventi amore Sponsi cœlestis quotidie crescas, considera quis, qualis et quantus sit Sponsus ille cœlestis, Dominus Jesus Christus. Ipse enim in unitate personæ est verus Deus et homo perfectus ; atque in quantum Deus, est Patri æterno omnino æqualis, consubstantialis et coæternus : imo Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, æqualis gloria, coæterna majestas.
Ideo sponsus cœlestis Christus, Dei Patris Unigenitus, secundum quod Deus, est summa bonitas, pura ac penitus infinita, præ omnibus creaturis infinite incomparabiliterque amandus, desiderandus, ac mente jugiter amplectendus. Idcirco ei et ejus amori nihil est præferendum, nihil æquandum : imo ipsemet et sancta ac spiritualis dilectio ejus, infinite et incomparabiliter præferenda sunt omni sponso carnali, omni sensuali affectioni et omni delectationi impuræ, cunctisque creatis simul acceptis. Insuper, Christus secundum quod Deus, est pulchritudo prorsus immensa, et universis creatis pariter sumptis infinite formosior ac delectabilior atque jucundior ad intuendum. Similiter ipse est infinita dulcedo, ita quod omnium creaturarum dulcedines simul collectæ, in infinitum minores sunt ipsius suavitate. Hinc ipse præ cunctis creatis infinite et incomparabiliter dulcis est ad fruendum, et ineffabiliter jucundum ac dulce est ipsum in sua deitate clare videre, ipsoque frui, et ab ipso spiritualiter amplexari. Insuper ipse est essentialiter sapiens, imo et sapientia Dei Patris, et sapientiæ ejus non est finis, nec numerus, neque mensura : ideo ipse est super omnia nobilissimus ac desiderabilissimus. Quumque regina Saba venerit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis12, nos multo plus toto cordis affectu festinare debemus ad patriam illam cœlestem, ad intelligendum clarissime atque ad audiendum dulcissime sapientiam Filii Dei. Denique ipse est propinquissimus nobis, videlicet Creator et Salvator, Deus et Dominus noster : qui et nostram assumpsit naturam, et factus est frater noster. Ab ipso quoque habemus et tenemus quod sumus ac possidemus. Propter quod ipse est benefactor noster incomparabiliter magnus et maximus, cui nihil condignum rependere possumus, nec unquam satis regratiari valemus.34 Insuper ipse prorsus infinite piissimus liberalissimusque consistit, in omni sanctitate et perfectione incomprehensibiliter infinitus. Unde certissime elucescit, quod ipse sit nobis summe et incomparabiliter ex omni parte ac omnifarie appetendus, amandus et complectendus : quem tam vehementer, pure ac fervide affectare et amare debemus, ut comparatione ac respectu ipsius universa creata quasi pro nihilo adspiciamus ac reputemus, et juxta documenta Apostoli, omnia ista carnalia et terrena arbitremur et aspernemur ut stercora, quatenus Christum lucremur, atque in ejus crescamus amore et in omni gratia ac virtute, pro qua re omnia carnalia oblectamenta libentissime contemnamus.5
Itaque omnia ista frequenter ac diligenter considera, et ex eorum consideratione Deitatis amore accendere. Ipsum quoque Sponsum cœlestem assidue ora ut sanctam suam caritatem augeat, conservet, inflammet et perficiat in te; et ad ipsum omni hora adspira, dicendo: O Domine Jesu Christe, quamdiu in negligentiis et defectuositatibus meis, in tepiditate et frigiditate mea manebo? Quando te super omnia toto corde indesinenter amabo? Quando in tua sancta dilectione stabilis ero? Accende animam meam tua purissima caritate; intellectum meum piissime erudi et illustra ad cognoscendum et contemplandum te, qui es bonitas infinita, veritas sempiterna, sapientia increata, virtus omnipotens, pulchritudo, dulcedo, felicitas cujus nullus est finis. Tu es ens simplicissimum et perfectum, incomprehensibile et immensum, in quo est omnis perfectio, omnis nobilitas, omnis excellentia sine termino et mensura. Purga me ab omni inordinato et privato amore, ut me ipsam et proximos universos in te solummodo pure et fervide diligam, et quidquid expedit mihi ad complacendum tibi, omnem videlicet adversitatem et tribulationem, libentissime tolerem, et tibi quotidie magis gratior exsistam. Fac me omni hora in cordis puritate proficere, et ab omni impuritate vitiorum jugiter abstinere, quotidiana quoque peccata quotidie digne deflere: quatenus in corde meo digneris indesinenter quiescere, atque quotidie gratiosius habitare, sicque post vitæ hujus circulum me digneris ad tuæ deitatis beatificam visionem ac superdilectissimam fruitionem perducere, ad laudem et gloriam tui ipsius, qui es super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
Chapter 15 of 15