Articulus 7
Adhuc de aliquibus rebus quæ conservativæ et corroborativæ sunt virginitatis.
ULTRA ea quæ nunc sunt tacta, adhuc multa sunt quæ virginitatem roborant et conservant. Primum est exemplum Jesu
Christi Domini nostri, qui in se ipso virginitatem consecravit et commendavit; deinde exemplum beatissimæ Matris suæ, et aliorum innumerabilium utriusque sexus Sanctorum, qui in virginitate inviolabiliter permanserunt: quorum multæ personæ maluerunt atrocissimas pati mortes quam virginitatis amittere florem, quæ tamen in omni nobilitate, pulchritudine, opulentia abundabant.
Secundum est sacra Scriptura, potissime novi Testamenti, in qua Christus et Apostoli virginitatem valde consulunt et commendant, eamque matrimonio præferunt: quorum consiliis et doctrinis acquiescere est salubre ac sapientiale.
Tertium est consideratio excellentissimi atque multiplicis præmii quod virginitati debetur: cui non solum debetur essentiale præmium Beatorum, quod est beatifica visio Deitatis, sed etiam præmium accidentale, quod aureola nominatur, et aliæ quædam mercedes, prout paulo post describetur.
Quartum est evitatio incommodorum et variarum tribulationum, curarum, inquietudinum, afflictionum et servitutum, quæ matrimonio et conjugatis annexa sunt: de quibus ait Apostolus, quod tribulationem carnis habebunt hujusmodi;1 qui et frequenter male concordant, atque cum tædio et rancore vivunt ad invicem; nec pro aliqua causa quantumcumque molesta separari queunt ab invicem, fornicatione excepta, ob quam separari possunt quantum ad torum, non quoad vinculum conjugale.
Quintum est ipsa nobilitas virginitatis, quæ in se ipsa tam clara est, tam angelica, cœlestis et pura, ac multa privilegia habet sibi conjuncta, Deique Filium meretur habere sponsum: quorum omnium diligens consideratio ad virginitatis amorem et conservationem potest et debet accendere.
Sextum est multiplex fructus qui virginitatem consequitur: quoniam fructus centesimus ei debetur, prout infra dicetur.
Septimum est, quod virginibus etiam in hac vita tam copiosa gratia condonatur, et quod præ ceteris habent vitam tranquillam et innocentem, a multis anxietatibus, doloribus, sollicitudinibus, inquietudinibus, subjectionibus, tædiis atque laboribus liberam, quibus personæ conjugatæ, præsertim feminæ, sunt subjectæ.
Octavum est fervens incessabilisque oratio Deo fusa, quatenus in ipso orante dignetur virginitatem conservare, perficere, roborare; pro eadem quoque causa invocare gloriosissimam virginem Mariam, ac alios Sanctos ad quos quis devotionem habet majorem, et etiam proprium angelum sanctum custodem.
Nonum est, tentationibus carnis et incontinentiæ viriliter reluctari: quod qualiter fieri debeat, in sequenti pandetur articulo.
Footnotes
-
1 Cor. VII, 28. ↩
Chapter 8 of 15