Skip to the text

Capitulum 27

Quod non sit idem ordo præliorum qui ponitur in numero vitiorum.

SCIENDUM tamen, quod non sit idem ordo præliorum in omnibus nobis, quia ut diximus, non omnes impugnamur eodem modo, et oportet unumquemque arripere pugnam secundum exigentiam belli seu vitii quo specialius infestatur: ita ut necesse sit unum primum conflictum inire adversus peccatum quod tertium est in ordine octo principalium vitiorum; alium vero contra vitium quartum aut quintum, et ita de ceteris, prout hoc aut illud vitium magis regnat aut sævit in nobis, et prout modus impugnationis requirit. Denique oportet nos instituere atque peragere ordinem præliorum contra peccata, secundum quod proventus victoriæ et triumphi successus faciunt nos compendiosius pervenire ad plenitudinem perfectionis puritatemque cordis.

Hucusque Serapion disputans nobis de natura octo principalium vitiorum, tam lucide reseravit genera passionum in corde nostro latentium, quarum causas et affinitates non poteramus ante cognoscere neque discernere, quum tamen ab ipsis vastaremur seu impugnaremur quotidie, ut videremur nobis conspicere eas tanquam in speculo ante nos positas.

Chapter 114 of 499