Capitulum 1
(Abbatis Chæremonis secunda)
DE CASTITATE.
Proæmium.
QUUM senex sensisset nos exspectare debitum promissæ collationis, refectione transacta, quæ onerosa fuit potius quam jucunda nobis desiderantibus cibum instructionis, dixit: Grata nobis est non solum attonita mentis vestræ intentio ad discendum, sed etiam disciplina seu ordo propositæ quæstionis. Rationabilis namque ordo interrogationis a vobis servatus est. Necesse est enim ut immensa illa præmia perpetuæ castitatis sequantur plenitudinem tam excelsæ dilectionis seu caritatis, parque oriatur gaudium in tanta parilitate et conformitate palmarum. Tanta enim societate junguntur caritas ista et castitas, ut una sine altera esse non possit aut possideri. Hoc ergo quæstio vestra inquirit, utrum concupiscentiæ ignis, cujus ardorem sentit hæc caro insitum sibi, possit plene exstingui.
De quo quid beatus Apostolus senserit primo diligenter scrutemur:1 Mortificate, inquit, membra vestra quæ sunt super terram. Itaque antequam cetera investigemus, videamus quæ sint membra quæ mortificari præcepit. Non enim Apostolus nos compellit jussione crudeli ad abscisionem manuum, pedum, genitaliumve membrorum, sed cupit quantocius destrui zelo sanctitatis perfectæ corpus peccati, quod constat ex membris, de quo alibi loquitur: Ut destruatur corpus peccati.2 Quæ autem sit ejus destructio exponit, subdendo: Ut ultra non serviamus peccato.3
A quo etiam postulat liberari cum fletu, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?
Footnotes
Chapter 253 of 499