Capitulum 2
Allocutio sancti Piammonis, quod sine magisterio perfectorum virorum non acquiratur perfectio.
QUICUMQUE, o filii, concupiscit adipisci peritiam alicujus artis, frustra ac vanis affectibus cupit assimilari peritis in arte, nisi omni cura ac vigilantia mancipaverit se studiis disciplinæ sive scientiæ quam affectat, et nisi servaverit præcepta ac instituta perfectissimorum in illa scientia, non despiciens sequi curam industriamque illorum. Novimus enim quosdam de vestris regionibus ideo ad hæc loca venisse, ut circumirent monasteria Fratrum tantummodo gratia cognoscendi, non ut imitando susciperent ac tenerent has regulas et institutiones propter quas sciendas huc advenerunt, ac redeuntes ad cellulas, conarentur operibus exsequi quæ didicerunt visu aut aliorum instructione. Qui mores suos pristinos ac studia solita retinentes, æstimati sunt mutasse et perambulasse provincias, non causa sui profectus, sed (ut eis exprobrari ab aliquibus solet) necessitate egestatis vitandæ: quia non solum nil profecerunt, sed nec diutius commorari potuerunt in partibus istis præ obstinatione animi pertinacis. Quum enim non mutassent morem jejuniorum, nec ordinem numerumque psalmorum, nec vestes, quid aliud crederentur in hac regione sectari nisi compendia victus sui?
Chapter 358 of 499