Skip to the text

Capitulum 1

(Abbatis Piammonis)

DE TRIBUS GENERIBUS MONACHORUM, ET QUARTO NUPER EXORTO.

De adventu nostro ad abbatem Piammonem.

POST conspectum atque colloquium trium senum quorum Collationes utcumque descripsimus, compellente san-

Acto fratre nostro Eucherio: dum majore fervore desideraremus accedere ulteriores partes Ægypti, in quibus erat multitudo Sanctorum amplior atque perfectior, pervenimus ad vicum cui nomen Diolcos, imminentem uni ex septem ostiis Nili fluminis, non tam necessitate itineris, quam desiderio Sanctorum ibi degentium nos cogente. Quum enim tanquam cupidissimi mercatores audissemus ibi esse plura ac celeberrima cœnobia ab antiquis Patribus instituta, continuo suscepimus navigationem quasi incertæ inquisitionis, suadente spe lucri majoris. Ubi diutissime fluctuantes, quum tenderemus oculos curiosos ad illos montes sublimitate virtutum conspicuos, intuitus noster pie circumspectans, primo notavit abbatem Piammonem seniorem omnium anachoretarum ibi manentium, presbyterumque eorum, tanquam altissimam quamdam pharum, qui instar evangelicæ civitatis constitutus in vertice montis excelsi, primo fulsit nostro adspectui.1 Cujus virtutes ac mirabilia quæ etiam fecit in nostra præsentia, divina gratia testimonium perhibente meritis ejus, credidimus omittenda, ne excedamus formam nostri propositi aut modum voluminis hujus. Non enim spopondimus nos scripturos de miraculis Dei, sed de institutis studiisque Sanctorum, quantum recordari valemus, ne præberemus legentibus admirationem inutilem, et absque vitiorum emendatione supervacuam narrationem. Quum itaque B. Piammon summa gratulatione nos suscepisset, humanitateque congrua refecisset, intelligens nos esse de alia regione, primo interrogavit sollicite unde et quare intrassemus Ægyptum; audiensque nos illuc venisse a cœnobio Syriæ perfectionis amore, ita exorsus est.

Footnotes

  1. Matth. v, 14. ↩

Chapter 357 of 499