Skip to the text

Capitulum 17

Plena disputatio de malo invidiæ.

SCIENDUM quoque quod invidia difficilius curetur quam alia vitia. Quem enim semel corruperit peste sui veneni, quasi (ut sic loquar) caret remedio. Ipsa namque est pestis de qua dicitur per Prophetam: Ecce ego mittam vobis serpentes pessimos, quibus non est incantatio, et mordebunt vos.1 Recte ergo morsus invidiæ comparatur a Propheta venenis mortiferis basilisci, qua primus ille auctor ac princeps omnium venenorum periit et peremit. Nam sui ipsius interemptor effectus priusquam ejus cui invidit, ante se perdidit quam virus mortis effudit in hominem: Invidia enim diaboli mors intro-2 ivit in orbem terrarum, imitanturque eum qui sunt ex parte illius. Etenim sicut ille qui primus corruptus est vitio pestis istius, non admisit pœnitentiæ medicinam nec ullum curationis fomentum, ita et hi qui tradiderunt se percutiendos invidiæ morsibus, excludunt omnem opem sancti incantatoris : quia quum crucientur non vitiis, sed prosperitatibus eorum quibus livent seu invident, erubescentes prodere veritatem, inquirunt sibi extrinsecus quasdam causas offensionum; quarum curatio vana est, quia omnino sunt falsæ, quum mortiferum virus quod prodere nolunt, lateat in medullis. De quibus Salomon competenter locutus est :3 Si mordet serpens in silentio, non est abundantia incantatori. Isti enim taciti sunt morsus, quibus solis non subvenit sapientium medicina.

In tantum quippe incurabilis est malitia ista, ut blandimentis exasperetur, obsequiis sibi exhibitis extollatur, muneribus irritetur, quia ut Salomon ait : Nihil sustinet zelus. Imo quanto alter magis occurrere aut prodesse voluerit humilitatis subjectione, patientia, liberalitate, tanto qui invidet incitatur gravioribus invidiæ stimulis, quia non concupiscit nisi ruinam et mortem ejus cui sic invidet.4 Denique undecim patriarcharum invidia in tantum deliniri non potuit ulla subjectione fratris innoxii, ut Scriptura testetur, Invidebant autem ei fratres sui, eo quod pater suus diligeret eum, et non poterant ei loqui quidquam pacificum;5 donec rancor eorum non admittens aliqua blandimenta fratris obsequentis ac subditi, sed cupiens mortem ejus, satiari vix potuit venditione illius.

Constat ergo invidiam esse perniciosorem et ad curandum difficiliorem vitiis universis : quæ magis accenditur ipsis remediis quibus alia vitia exstinguuntur. Nam verbi gratia, qui dolet propter damnum sibi illatum, recompensatione largitatis curatur; qui ex illata injuria indignatur, humili satisfactione placatur. Quid facies illi qui hoc ipso magis offenditur, quo te humiliorem benignioremque experitur; quem accendit ad iram non cupiditas, quæ munere delinitur; quem incitat non injuriæ læsio amorve ultionis, quæ vincitur blandimentis officiorum, sed solus successus alienæ prosperitatis irritat? Quis est autem qui se optet a bonis corruere, aut prosperitate privari, aut aliqua calamitate involvi, ut satisfaciat invidenti?

Hinc ne infernalis basiliscus uno morsu vitii hujus interimat quidquid in nobis spiritualiter vivit et quasi vitali vegetatione Sancti Spiritus animatur, imploremus jugiter divinum auxilium, cui nihil impossibile exstat. Cetera quippe serpentium venena, id est peccata carnalia, quibus sicut humana fragilitas cito involvitur ita et facile expurgatur, habent in carne aliqua vulnerum suorum vestigia vel effectus aut signa : quibus vitiis quamvis caro perniciosissime subjiciatur, tamen si aliquis peritissimus divinorum carminum incantator adhibuerit dignum remedium, aut illam verborum salutarium medicinam, virulenta iniquitas non perveniet ad perpetuam animæ mortem. Virus autem invidiæ effusum quasi a regulo serpente, excludit vitam ipsam religionis ac fidei priusquam vulnus sentiatur in corpore. Non enim adversus hominem, sed contra Deum extollitur invidiosus tanquam blasphemus, qui nihil aliud in fratre discerpens ac persequens nisi bonum meritum ejus, reprehendit non hominis culpam, sed beneficia Dei.

Hæc ergo est illa amaritudinis radix sursum germinans, quæ se erigens ad superna, extendit se ad contumeliam Creatoris, qui homini bonum omne largitur.6 Nec aliquem moveat quod Deus comminatur se missurum serpentes pessimos, qui mordeant eos quorum criminibus ipse offenditur.7 Nam quamvis sit certum Deum non posse esse auctorem invidiæ, attamen justum est et divino judicio dignum, ut dum bona data conferuntur humilibus, et subtrahuntur reprobis ac superbis, invidia quasi a Deo missa seu permissa percutiat eos qui secundum Apostolum tradi merentur in reprobum sensum, consumatque eos, juxta quod scriptum est :8 Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et ego ad æmulationem inducam eos in non gente.9

Hac collatione B. Piammon ardentius inflammavit desiderium nostrum, quo tendere cœperamus de rudimentis cœnobii ad secundum anachoresis gradum. Ipso enim docente, prima suscepimus primordia solitariæ mansionis, cujus scientiam adepti plenius sumus postea in solitudine Scythi.

Footnotes

  1. Jer. viii, 17. ↩

  2. Sap. ii, 24, 25. ↩

  3. Eccle x.11, juxta LXX. ↩

  4. Prov. xxvii, 4, juxta LXX. ↩

  5. Gen. xxxvii, 4. ↩

  6. Hebr. xii, 15. ↩

  7. Jer. viii, 17. ↩

  8. Rom. 1, 28. ↩

  9. Deut. xxxii, 21, juxta LXX. ↩

Chapter 372 of 499