Skip to the text

Capitulum 5

A quibus instituta sit professio seu religio cœnobitarum.

CŒNOBITARUM ergo disciplina aut institutio sumpsit exordium a tempore prædicationis Apostolorum. Nam talis fuit omnis illa multitudo credentium in Jerosolymis, quæ in Actibus Apostolorum ita describitur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una; nec quisquam, eorum quæ possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Possessiones et substantias vendebant, distribuentes eas omnibus, prout cuique opus erat. Et iterum: Nec enim quisquam egens erat inter illos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.12 Talis, inquam, erat tunc omnis Ecclesia, quales nunc perpaucos in cœnobiis inveniri difficile est. Sed quum post discessum Apostolorum tepescere cœpisset multitudo credentium, illa præsertim quæ ex gentilitate ad fidem Christi confluxit: a quibus Apostoli nil amplius exigebant propter rudimenta fidei et inveteratam consuetudinem gentilitatis ipsorum, nisi ut abstinerent ab immolatitiis idolorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine;3 atque libertas hæc gentibus indulta propter infirmitatem credulitatis eorum, cœpisset paulatim contaminare perfectionem Ecclesiæ quæ Jerosolymis erat, et crescente quotidie numero credentium tam gentilium quam Judæorum, fervor fidei primæ illius frigesceret: a prima illa districtione laxati sunt non solum hi qui ad fidem Christi confluxerunt, sed et principes Ecclesiarum. Quidam quoque existimantes sibi licere quod gentilibus conversis videbant concessum propter infirmitatem eorum, crediderunt nihil detrimenti se perpeti, si fidem confessionemque Christi sequerentur retinendo facultates atque substantias suas.

Porro hi in quibus mansit adhuc apostolicus fervor, memores illius primæ perfectionis, recedentes a civitatibus suis, consortiisque illorum qui vitam illam remissiorem credebant sibi et Ecclesiæ licitam, cœperunt commanere in suburbanis et secretioribus locis, et privatim peculiariter exercere ea quæ meminerant ab Apostolis generaliter instituta per universum corpus Ecclesiæ. Sicque coaluit et excrevit disciplina et observantia ista discipulorum qui sequestrabant se a contagione præfata : quoniam tempore procedente, segregati paulatim a credentium turbis nomen sortiti sunt monachorum, a districtione singularis ac solitariæ vitæ, pro eo quod a conjugiis abstinebant, seque abstrahebant a parentum consortio et conversatione mundi istius. Unde consequens fuit ut ex communione consortii vocarentur cœnobitæ, eorumque cellæ ac diversoria vocarentur cœnobia. Et istud genus monachorum antiquissimum fuit, et solum quod exstitit primum non modo tempore, sed etiam gratia, quodque per multos annos duravit solum usque ad ætatem abbatis Pauli sive Antonii. Cujus etiam antiquissimi generis vestigia cernimus usque nunc residere in districtis cœnobiis.

Footnotes

  1. Act. IV, 32, 34, 35. ↩

  2. Ibid. 34, 35. ↩

  3. Act. XV, 20. ↩

Chapter 361 of 499