Skip to the text

Capitulum 16

De perfectione patientiæ.

DUPLEX causa me instigavit ad narrationem facti istius. Primo, ut considerantes immobilitatem atque constantiam istam Paphnutii, sumamus affectum tranquillitatis et patientiæ tanto majorem, quanto minoribus insidiis impugnamur quam ille; deinde ut firmiter teneamus nos non posse tutos esse a tentationum procellis impugnationibusque diaboli, si constituamus omne subsidium patientiæ nostræ et omnem fiduciam ejus, non in viribus hominis nostri interioris, sed in cellæ reclusione aut solitudinis remotione, vel in Sanctorum consortio, seu in præsidio alicujus rei extra nos exsistentis. Et enim nisi ille firmaverit mentem nostram virtute suæ protectionis, qui in Evangelio ait, Regnum Dei intra vos est;1 frustra credimus nos posse excludere insidias hostis aerii munitione tectorum, aut vincere eas posse auxilio cohabitantium hominum, aut declinare localibus spatiis. Quum namque hæc omnia non deessent S. Paphnutio, non ideo non potuit tentator contra eum invenire tentationis accessum; nec spiritum illum nequissimum repulerunt septa parietum, aut tot merita Sanctorum in solitudine illa degentium, aut eremi solitudo. Verum quoniam sanctus minister Dei Paphnutius fixerat spem cordis sui non in iis quæ extrinsecus sunt, sed in Deo occultorum omnium judice, commoveri non potuit machinis tantæ impugnationis. Frater quoque quem invidia præcipitavit ad facinus tantum, nonne habebat adjutorium solitudinis, munimen habitaculi remotioris, consortiumque B. Isidori et aliorum Sanctorum? Et tamen quia diabolica impugnatio reperit eum super arenam fundatum, non solum impegit, sed et subvertit habitaculum ejus.

Non ergo quæramus quietem nostram extrinsecus, nec credamus patientiam aliorum posse opitulari vitiis impatientiæ nostræ: sicut enim regnum Dei intra nos est, ita inimici hominis domestici ejus.23 Nemo enim plus mihi adversatur quam sensus meus, qui est mihi veraciter intimus atque domesticus. Ideo si solliciti fuerimus, nequaquam lædi poterimus ab hostibus intestinis. Ubi enim domestici nostri nobis non adversantur, ibi regnum Dei cum mentis tranquillitate acquiritur. Nam si rationem diligenter advertis, lædi non potero ab homine quamvis malignante, si ego contra me ipsum non dimico corde impacato atque inordinato. Porro si lædor et vincor, non est vitium impugnationis alienæ, sed impatientiæ propriæ: quemadmodum gravis ac solidus cibus est utilis sano, ita nocivus est ægro; non autem lædere potest sumentem, nisi infirmitas ejus addiderit cibo vires nocendi. Si igitur similis aliqua tentatio orta fuerit inter Fratres, non tamen per amissionem propriæ tranquillitatis reseremus aditum blasphemis obtrectationibus sæcularium hominum.

Nec miremur perversos et exsecrabiles quosdam latitare et vivere inter Sanctos, quia dum conculcamur et conterimur in area sæculi hujus, necesse est paleas igni perpetuo deputandas inter electissima misceri frumenta. Denique si recordemur Satanam inter angelos adfuisse, et Judam inter Apostolos, ac Nicolaum pravissimæ hæresis inventorem inter primos diaconos, mirum esse non poterit quod nequissimi homines inveniuntur admixti viris electis et sanctis. Nam quamvis aliqui dicant præfatum Nicolaum non fuisse qui ad opus ministerii a discipulis est electus, negare tamen nequeunt eum de numero discipulorum fuisse: quos omnes certum est fuisse tam perfectos in tempore illo, ut nunc perpauci eis similes in cœnobiis inveniantur.

Proponamus igitur nobis exempla B. Paphnutii, non ruinam Fratris prædicti qui lapsus est in eremo illa tam lugubri lapsu, nec illam ejus tam horribilem maculam, quam tamen delevit postea lacrimis pœnitentiæ copiosis: nec destruamur scandalizati ruina illius, cujus antiquam invidiam auxit in pejus affectata religio; sed tota virtute sectemur humilitatem Paphnutii, quam quies eremi non dedit ei repente, sed humilitatem ejus inter homines acquisitam solitudo consummavit atque excoluit.

Footnotes

  1. Luc. xvii, 21. ↩

  2. Matth. x, 36. ↩

  3. Luc. xvii, 21. ↩

Chapter 371 of 499