Capitulum 11
De falsa humilitate cujusdam; et de signis verœ humilitatis.
QUONIAM itaque video vos arripuisse principia professionis hujus quæ est optimi generis monachorum, id est, de laudabili exercitatione et pugna cœnobiorum tendere ad præclara fastigia anachoreticæ disciplinæ, sectamini nunc vero cordis affectu humilitatem et patientiam, quas non dubito vos in cœnobio didicisse: non fingentes eas falsa significatione verborum, nec affectata atque superflua inclinatione in quibusdam officiis corporis. Quod humilitatis figmentum abbas Serapion quondam eleganter irrisit. Quum enim quidam venisset ad eum, ostendens verbis ac habitu summam sui ipsius abjectionem, et senex eum hortaretur ut more solito orationem offerret, ille nequaquam annuens deprecanti, asserens se involutum tot vitiis quod indignus esset aerem respirare, refugiens quoque usum parvi sedilis, sedit in terra. Quumque multo minus annueret pedes suos lavari, facta refectione et consuetudine collationis exigente, cœpit eum abbas Serapion benigne leniterque monere ne otiosus et vagus, præsertim adhuc juvenis tam robustus, per universa discurreret instabili levitate; sed potius residens in cella sua secundum seniorum statuta, sustentaret se proprio opere magis quam aliena liberalitate. In quod ne apostolus Paulus incideret, maluit propriis manibus operari diebus ac noctibus, ut quotidianum victum præberet ex suo labore sibi ipsi ac his qui ei ministrantes, operari non valebant manibus, quum tamen sustentatio ista merito deberetur Paulo in prædicatione Evangelii laboranti.1 Ad hæc Frater ille repletus est tanta tristitia ac dolore, quod vultu dissimulare non potuit amaritudinem mente conceptam. Cui locutus est senex: Hactenus, o fili, dixisti te omni pondere vitiorum oneratum, non metuens incurrere notam suspicionis accusatione tam atrocium peccatorum; quid, quæso, nunc est quod video te tanta indignatione commotum ad simplicem admonitiunculam nostram nullum in se opprobrium continentem, imo habentem in se affectum dilectionis et ædificationis, quod indignationem tuam non potuisti celare serenitate vultus frontisque tuæ? An te humiliando exspectasti fortasse audire a nobis quod ait Scriptura, Justus in principio sermonis accusator est sui?2
Hinc illa est vera humilitas reputanda, quæ descendit non de affectata humiliatione corporis ac verborum, sed de intima cordis affectione: quæ tunc fulgebit evidentissimis signis patientiæ suæ, non quum quis se ipsum accusaverit atque dejecerit, sed dum æquanimiter tulerit crimina sibi ab aliis arroganter imposita, et irrogatas injurias toleraverit mansueta et imperturbata cordis tranquillitate.
Footnotes
Chapter 366 of 499