Capitulum 6
De ordine atque principio anachoretarum.
DE hoc numero perfectorum, et (ut ita dixerim) de radice fecundissima hac Sanctorum, prodierunt post hæc flores et fructus anachoretarum. Cujus professionis principes novimus exstitisse S. Paulum sive Antonium : qui sectati sunt secreta solitudinis, desiderio sublimioris profectus ac contemplationis divinæ, non ex pusillanimitate aut impatientiæ morbo, ut quidam; quamvis Paulus ille dicatur eremum penetrasse quadam necessitate, devitans insidias suorum affinium tempore persecutionis. Sic ergo ex perfectione et disciplina cœnobitarum processit aliud genus perfectionis, cujus professores aut sectatores rite vocati sunt anachoretæ, id est secessores : eo quod nequaquam contenti victoria hac qua calcaverunt inter homines occultas insidias inimici, penetrare non metuunt vastissima eremi loca, cupientes cum dæmonibus congredi aperto certamine et manifesto conflictu, ad imitationem Joannis Baptistæ qui tota ætate sua permansit in eremo, et Eliæ, et Elisei ; itemque illorum de quibus Apostolus : Circumierunt, inquit, in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus ;1 in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis, et in cavernis terræ. De quibus Dominus singulariter ait ad Job : Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit ?2 Posui habitaculum ejus desertum et tabernaculum ejus salsuginem. Irridens multitudinem civitatis, et querelam exactoris non audiens, consideravit montes pascuæ suæ, et post omne viride quærit. Hinc fertur in Psalmo : Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici ;3 et post pauca, Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitaculi non invenerunt, esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit ;4 et clamaverunt ad Dominum quum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Quos etiam Jeremias ita describit : Beatus qui tulit jugum Domini ab adolescentia sua ;5 sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se. Qui cum Psalmista concinunt opere et affectu : Similis factus sum pelicano solitudinis, vigilavi et factus sum sicut passer solitarius, etc.6
Footnotes
Chapter 362 of 499