Capitulum 3
Quod juniores non debeant discutere seniorum præcepta.
QUAMOBREM si causa Dei traxit vos ad æmulationem seu amorem nostræ cognitionis, ut credimus, summa humilitate sectamini quæcumque videritis seniores vestros agere aut docere, abdicatis omnibus institutis quibus in vestro cœnobio estis imbuti a conversionis vestræ exordio. Neque vos moveat aut ab imitatione avertat, si non innotescat vobis ad præsens causa aut ratio alicujus verbi aut facti illorum, quia scientia omnium horum per experientiam operis subsequetur eos qui de omnibus sentiunt bene, magisque student fideliter imitari quam discutere universa quæ viderint a senioribus dici aut fieri. Ceterum nunquam intrabit aut obtinebit rationem aut scientiam veritatis, quicumque a discussione cœperit erudiri, quoniam inimicus videns eum magis confidere judicio suo quam Patrum, faciliter eum præcipitabit ad hoc, ut etiam ea quæ utilissima ac saluberrima exstant, reputet superflua et nociva; sicque callidus hostis illudet præsumptioni ipsius, ut pertinaciter inhærendo definitionibus suis, persuadeat sibi hoc tantummodo sanctum esse, quod ipse judicaverit obstinationis suæ errore esse ratum ac justum.
Chapter 359 of 499