Capitulum 13
Responsio ad hæc.
PIAMMON: Patientia vera atque tranquillitas nec acquiruntur nec retinentur sine profunda cordis humilitate: quæ tranquillitas si de fonte humilitatis processerit, non egebit subsidio cellæ neque refugio solitariæ mansionis. Non enim quærit extrinsecus patrocinium rei cujusquam illa tranquillitas, quæ fulcitur intrinsecus virtute humilitatis, suæ matris atque custodis. Ceterum si ab aliquo injuriati turbemur et irascamur, certum quod non sint in nobis fundamenta humilitatis firmiter stabilita: propter quod ædificium cordis nostri concutitur ruinosa commotione ad incursum et tactum exiguæ tempestatis. Denique patientia non esset laudabilis neque miranda, si tranquillitatem conservaret non impetita ullis jaculis æmulorum; sed in hoc fit præclara et gloriosa, quod immobilis perseverat irruentibus in eam tentationum procellis. In quo enim putatur vexari et frangi adversitate, in eo potius roboratur; et in quo æstimatur obtundi, in illo magis acuitur. Patientia namque a patiendo nomen accepit. Ideo constat neminem posse patientem vocari, nisi eum qui absque indignatione pertulerit universa sibi illata. Idcirco patientia non immerito ita laudatur a Salomone: Melior est patiens viro forti, et qui continet iram capiente urbem;12 et iterum, Longanimis vir nimius seu valde magnus est in prudentia, pusillanimis autem valde insipiens est.
Quum ergo quis victus injuria, inflammatur iracundiæ igne, acerbitas illatæ injuriæ non est credenda fuisse causa iræ exortæ, sed potius manifestatio infirmitatis occultæ, juxta parabolam Salvatoris quam introducit de duabus domibus, quarum una fuit fundata supra petram, alia supra arenam, quibus asseruit turbines pluviarum ac fluminum et tempestatum æqualiter irruisse:3 sed eam quæ erat supra petram fundata, non sensisse aliquid detrimenti ex tam violenta impulsione, illamque statim ruisse quæ erat fundata in pendula mobilitate arenæ; quam corruisse apparet, non quia pulsata est inundatione torrentium, sed quia imprudenter fuit constructa super arenam. Justus quippe non differt a peccatore per hoc quod non tentatur sicut et ille, sed quia ex magna etiam tentatione non vincitur; peccator vero tentatione etiam modica superatur. Neque enim, ut diximus, laudabilis esset fortitudo viri justi, si vinceret intentatus, quum absque adversitate certaminum victoria locum non queat habere:
Beatus enim vir qui suffert tentationem, quoniam quum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, etc.;4 teste quoque Paulo apostolo, Virtus non in otio aut deliciis, sed in infirmitate perficitur.5 Unde Dominus ait ad Jeremiam: Ecce dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream, et in murum æreum super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus et sacerdotibus ejus, et omni populo terræ;6 et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum ut eruam te, ait Dominus omnipotens.
Footnotes
Chapter 368 of 499