Capitulum 4
De tribus generibus monachorum.
HINC primo debetis agnoscere qualiter et unde ordo atque exordium nostræ professionis inceperint. Tunc enim quis poterit efficacius assequi disciplinam artis desideratæ, et ad exercendam eamdem excitari ardentius, quum agnoverit dignitatem auctorum ac fundatorum ipsius. Itaque tria sunt in Ægypto genera monachorum, quorum duo sunt optima, tertium vero tepidum et omnino vitandum. Primum est cœnobitarum, qui scilicet in congregatione pariter conversantes, gubernantur judicio unius superioris: cujus generis est maximus numerus monachorum qui per universam morantur Ægyptum. Secundum anachoretarum, qui primo in cœnobiis instituti et exercitati, jamque in activa conversatione perfecti, eligunt solitudinis abdita et secreta: cujus professionis nos quoque optamus esse participes. Tertium est reprehensibile genus Sarabaitarum. De quibus per ordinem sigillatim dicemus.
Itaque fundatores harum trium professionum debetis primo cognoscere, quia ex hoc poterit vobis oriri odium professionis vitandæ, ac desiderium professionis sequendæ: quia necesse est unamquamque viam trahere suum sectatorem ad illum finem ad quem auctor et inventor ipsius pervenit.
Chapter 360 of 499