Capitulum 3
Cur eremum dereliquerit.
NON solum non respuo nec refuto, sed tota veneratione suscipio et amplector anachoreticam disciplinam, quam me admiramini reliquisse. In qua gaudeo me conversatum annis viginti, post triginta annos quibus in congregatione cœnobii vixi, ut non notarer usquequaque de torpore ignaviæ inter illos qui vitam illam anachoreticam vel mediocriter exercebant. Sed quoniam degustata puritas ejus, per interpolationem et admixtionem sollicitudinis temporalium rerum interdum se ingerentem inquinabatur, commodius æstimavi ad cœnobii congregationem reverti, ut sequeretur promptior adimpletio arrepti propositi planioris, et minus mihi esset periculum de difficultate sublimioris professionis præsumptæ. Melius enim est inveniri devotum in promissionibus minoribus, quam in majoribus indevotum. Ideo si fortassis protulero aliquid quasi elatius, imo liberius, quæso ut judicetis hoc dictum non jactantiæ vitio, sed vestræ ædificationis intuitu, quia existimo de veritate nihil subtrahendum vobis tam studiose quærentibus. Arbitror enim aliquid instrutionis vobis posse conferri, si humilitate paulisper deposita, patefecero simpliciter omnem propositi mei veritatem. Confido quippe quod nec apud vos incurram vanæ gloriæ notam de libertate verborum meorum, nec apud conscientiam meam incidam mendacii culpam de veritatis suppressione.
Chapter 375 of 499