Skip to the text

Capitulum 16

Responsio ad prædicta.

JOANNES : Sagax interrogatio vestra prævenit interrogationem quæ narrationem nostram fuerat secutura, etiam vobis tacentibus; idcirco non dubito quin solutionem ejus efficaciter concipiatis, quum et acumen vestri ingenii instructionem nostram præcesserit. Obscuritas quippe cujuslibet quæstionis elucidatur sine labore, quum anticipans inquisitio præcedit quo ducenda est solutionem ipsius. Itaque humana consortia non solum non obsunt, sed et plurimum conferunt prædictorum remediis vitiorum. Nam patefacta per frequentiam impatientiæ suæ, quanto magis assiduum compunctionis dolorem inferunt victis, tanto velociorem curationem laborantibus præstant. Propter quod in solitudine consistentes, quum fomes atque materia irritationis non inferantur ab aliis, tamen eorum incitamenta debemus nobis industriose proponere, ut promptior medela conferatur nobis contra ea pugnantibus jugi cogitationum luctamine.

Sed de spiritu fornicationis diversa est ratio, causaque dispar. Quemadmodum enim corpori subtrahendi sunt usus libidinis ac carnis vicinitas, ita eorum memoria auferenda est cordi: imo satis perniciosum et periculosum est ægris fragilibusque pectoribus admittere tenuissimam recordationem passionis istius, ita ut noxia stimulatio excitetur in eis quandoque ex recordatione feminarum sanctarum, vel sub sanctæ lectionis historia. Cujus rei causa seniores nostri solent consultissime præterire hujusmodi lectiones sub præsentia juniorum. Porro probationes quibus examinare se valeant, deesse non possunt perfectissimis viris summo affectu castimoniæ consummatis, per quas perfectissima cordis integritas comprobetur judicio conscientiæ incorrupto. Erit ergo probatio consummatissimo viro similis probationibus jam præfatis, etiam super passione hac fornicationis: ut si is qui cognoverit se penitus exstirpasse radices morbi istius, velit sibi interdum admittere imaginationem exploratricem castitatis completæ. Ceterum nullatenus convenit examinationem hanc usurpari ab imperfectis et ægris, ut scilicet corde revolvant conjunctionem femineam palpationemque mollem ac teneram: esset etenim eis nociva potius quam salubris. Quod enim experimentum suppetere potest hominibus talibus, ubi id quod vitatur est in experimento, et in exploratione quoque discrimen est? Quum ergo perfectissima virtute fundatus non deprehenderit in se aliquem mentis assensum, nec ullam carnis stimulationem excitari ex cogitationibus illecebrosis ac blandis, capiet documenta et signa puritatis suæ certissima; ita ut taliter se exercens, non solum possideat castitatis incorruptionisque bonum, sed ut passionis motum prorsus ignoret, etiamsi ex aliqua necessaria causa corporaliter feminam tangat.

Hic abbas Joannes conclusit collationem hoc fine, quum sensisset jam imminere refectionem horæ nonæ.

Chapter 388 of 499