Skip to the text

Capitulum 1

(Abbatis Joannis)

DE FINE CŒNOBITÆ ET EREMITÆ.

De cœnobio Pauli abbatis, et de patientia cujusdam Fratris.

POST dies valde paucos, rursus perreximus cum summa alacritate ad cœnobium Pauli abbatis, trahente nos desiderio doctrinæ majoris: in quo monasterio morabantur plus quam ducenti Fratres; sed eo tempore advenerat illuc infinita monachorum turba de aliis claustris, in honorem solennitatis quæ ibi tunc agebatur. Fuit enim tunc anniversaria dies depositionis præcedentis abbatis ejusdem cœnobii. Cujus conventus idcirco facimus mentionem, ut breviter describamus patientiam cujusdam Fratris, quam Frater ille immobili mititate exhibuit in totius congregationis præsentia. Nam licet intentio operis hujus tendat ad alia, ut scilicet recitemus eloquia et doctrinam abbatis Joannis, qui relicta eremo, tradidit se ipsum cum summa humilitate illi cœnobio; non tamen putamus absurdum, si absque omni verborum circuitu magna virtutum ædificatio conferatur studiosis, ut credimus. Quum itaque ingens illa multitudo monachorum consedisset in atrio subdivali distinctis ordinibus per duodenarium numerum, et quidam Frater paulo tardius apportasset acceptum cibum, abbas Paulus inter ministrantes sollicite currens, percussit in præsentia omnium, manu extenta, Fratrem illum ad maxillam cum palma, propter tarditatem prætactam, ita ut sonus resultaret in auribus ex opposito ac longe sedentium. Quod ideo fecit, ut patientia juvenis Fratris innotesceret cunctis qui aderant, ac erudirentur exemplo modestiæ Fratris percussi. Nam quam maturo consilio abbas Paulus id fecerit, res ipsa probavit: quoniam juvenis memorandæ patientiæ tanta mansuetudine id accepit, ut non solum nil loqueretur aut modicissime murmuraret, sed nec modestia oris ejus atque tranquillitas, imo nec color quantulumcumque mutati sint. Quæ res tam mira fuit, non solum nobis qui nuper de monasterio Syriæ venientes, nondum agnoveramus virtutem patientiæ per tam manifesta exercitia et exempla, sed etiam his qui experti fuerunt exercitia talia, ut per hoc factum daretur instructio viris perfectis: utpote quod etsi paterna correptio non commovit patientiam Fratris illius, tamen spectaculum seu intuitus tantæ multitudinis non potuerit faciem ejus perfundere ullo rubore.

Chapter 373 of 499