Capitulum 4
De sancta vita hujus Joannis abbatis in anachoretica professione.
S I quis itaque delectatus secreta solitudine eremi, potuit tradere oblivioni humana consortia, et cum Jeremia dicere Deo, Diem hominis non desideravi, tu scis:1 ego quoque fateor id, Domino largiente, assecutum vel certe assequi nisum. Nam pio munere Christi, recolo me frequenter raptum in tales excessus, ut obliviscerer me indutum carne mortali, mentem quoque meam subito reliquisse omnes sensus exteriores, atque a cunctis materialibus rebus penitus evolasse, ut nec oculi nec aures uterentur officio proprio; sicque animus meus replebatur divinis meditationibus ac spiritualibus theoriis, ut sæpe ad vesperam nescirem me cibum sumpsisse, sequenteque die penitus dubitarem an præcedente die aliquid comedissem. Ob quam etiam causam cibaria septem dierum, id est septem paria paximaciorum, reponuntur die sabbati sequestratim in sporta, ut non lateat refectio prætermissa. Qua consuetudine error quoque alterius oblivionis excluditur, dum panum consumptio indicat hebdomadam esse finitam, et solennitas diei dominicæ et congregationis solennitas imminentes latere solitarium nequeunt.2 Quod si præfatus mentis excessus impedierit advertentiam hujus indicii, mensura operis quotidiani, signans numerum certum dierum, aufert errorem. Denique ut omittam ac taceam ceteras eremi virtutes (non enim tractandum est nobis de multitudine et numerositate earum, sed de causa finali solitudinis atque cœnobii), breviter explicabo causas propter quas deserui eremum, quas et scire optastis; breviterque perstringam propter quæ merita sublimiora duxerim postponendos omnes præmemoratos solitudinis fructus.
Footnotes
Chapter 376 of 499