Capitulum 5
De commodis eremi.
INSATIABILI desiderio et toto cordis fervore sectatus sum tranquillissima illa eremi secreta, et anachoreticam conversationem angelicæ beatitudini comparandam, quamdiu paucitas habitantium in deserto blandita est et arrisit, nobis libertatem præstando diffusiore solitudinis vastitate; quando majoribus secretis remoti ab omnibus, frequentissime rapiebamur ad illos cœlestes excessus, nec tanta visitantium turba irruens, aggravavit sensus nostros distentionibus curarum ingentium, propter necessaria illis paranda ex congruentia humanitatis. Verum quum major multitudo Fratrum cœpisset habitationem eremi aggredi atque invisere, et sublata vastioris eremi libertate, fecisset non solum frigescere ignem illum contemplationis divinæ, sed etiam impediret mentem vinculis multimodis rerum carnalium, elegi utcumque implere propositum professionis ac disciplinæ cœnobii, potius quam torpere carnalium rerum provisione in illa tam alta professione: quatenus si mihi non conferuntur eremitica illa libertas et spirituales excessus, tamen abjecta sollicitudine de crastino, consoletur me adimpletio evangelici præcepti de cura illa vitanda; illud quoque quod mihi de theorica sublimitate subtrahitur, hac subjectione obedientiæ recompensetur. Miserum namque est quempiam profiteri disciplinam seu observantiam cujuslibet artis et studii, et minime pervenire ad perfectionem ipsius.
Chapter 377 of 499