Skip to the text

Capitulum 10

De his qui imperfecti eremum petunt.

SOLENT nonnulli ita efferari inhumanique fieri silentio solitudinis diuturno, ut prorsus abhorreant humana consortia; quumque interveniente Fratrum visitatione, discesserint paululum a secreto solitudinis suæ, æstuant notabili mentis angore et evidentissimis pusillanimitatis indiciis. Quod evenire maxime solet iis qui immaturo desiderio transtulerunt se ad solitariam vitam, necdum perfecte in cœnobiis instituti, nec e prioribus vitiis plene exacti: qui in utraque parte imperfecti semper ac fragiles, inclinantur hinc inde, quocumque aura commotionis impulerit. Quemadmodum enim impatienter exæstuant consortio interpellationeque Fratrum, ita in solitudine consistentes, non ferunt vastitatem silentii quod requirunt, quum ignorent rationem cur solitudo debeat desiderari aut expeti; sed æstimant hanc esse summam seu perfectionem virtutis suæ professionis, ut declinantes consortia Fratrum, detestentur tantummodo ac fugiant humanos adspectus.

Chapter 382 of 499