Capitulum 6
De utilitate cœnobii.
HINC breviter tangam quantis commodis fruar nunc in ista conversatione: et narratione peracta, perpendite an fructus seu profectus solitudinis valeant compensari commodis istis, ex quibus etiam potest agnosci an maluerim coarctari angustiis istis cœnobii ex fastidio anachoreticæ conversationis, an desiderio majoris profectus. In hac nempe conversatione nulla exstat provisio quotidiani laboris seu operis, nulla occupatio venditionis aut emptionis, non inevitabilis cura annui panis, nec sollicitudo corporalium rerum de necessariis præparandis non solum pro se, sed pro advenientibus quoque: postremo nulla hic arrogantia laudis humanæ, quæ prædictis immundior est coram Deo, et magnos eremi labores frequenter evacuat. Verum ut præteream pericula anachoreticæ vitæ, et spiritualium elationum, et exitialis gloriæ vanæ, revertamur ad generale hoc pondus cunctorum, utpote ad communem sollicitudinem victus parandi, quæ in tantum excessit non solum mensuram districtionis antiquæ, quæ usum olei penitus ignorabat, sed nec contenta fuit laxatione hac temporis nostri, in qua explebantur officia totius annuæ refectionis præparato sextario olei modioque lenticulæ pro advenientium refectione, ita ut necessitas victus vix queat nunc expediri duplicato triplicatoque modio. In tantum quoque excrevit apud quosdam noxia ista remissio, ut aceto muriæque permixtis non misceant illam unam olei guttam quam prædecessores nostri, qui majore virtute abstinentiæ sectati sunt eremi instituta, ad repellendam gloriam vanam infundere consueverunt, sed infringentes Ægyptiacum caseum pro salibus, superfundant plus olei quam oportet; sicque accipiunt sub oblectatione unius cibi atque saporis, duos cibos propria suavitate distantes, qui reficere monachos possent sigillatim diversoque tempore. Præterea hæc temporalium rerum possessio in tantum excrevit, ut anachoretæ cœperint in cellulis suis habere etiam sagum (quod sine verecundia referre non possum) sub colore humanitatis susceptionisque advenientium: ut illa præteream quibus gravatur anima admirationi et contemplationi semper intenta, videlicet Fratrum concursus, officia susceptionis et deductionis, mutuas visitationes, interminabiles curas diversarum fabulationum et occupationum; quarum exspectatio ex assiduitate consuetudinariæ inquietudinis distrahit animum, etiam tunc quando impedimenta ista actualiter cessant. Sicque fit ut anachoretica illa libertas hujusmodi vinculis impedita, nequaquam pertingat ad ineffabilem cordis alacritatem: imo amittat ascensum ac fructum eremiticæ professionis. Qui fructus si mihi in congregatione constituto non detur, tamen non deerunt mihi quies animæ et cordis tranquillitas ab universis occupationibus libera: quæ nisi adsit commorantibus in solitudine, sustinebunt labores anachoresis, sed fraudabuntur fructu ipsius, qui non acquiritur nisi mente quieta. Postremo si quid de anachoretica puritate fuerit subtractum mihi in cœnobio collocato, contentus ero impletione evangelici illius præcepti, quod certum est non posse postponi omnibus illis fructibus eremi, ut scilicet nihil de crastino cogitem, et usque ad finem vitæ meæ abbati subjectus, videar illum aliqualiter imitari, qui ut ait1
A Scriptura, Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem;2 merearque humiliter dicere verbis illius: Quia non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me.3
Footnotes
Chapter 378 of 499