Capitulum 12
Responsio, qualiter solitarius possit vitia sua agnoscere.
JOANNES : Remedia curationis negari non possunt ab illo verissimo animarum medico, quærentibus medicinam spiritualem in veritate : præsertim iis qui infirmitates suas non dissimulant desperando aut negligendo, nec vulnerum suorum abscondunt pericula, nec medelam pœnitentiæ respuunt mente procace, sed cauto ac humili corde tandem confugiunt ad cœlestem medicum pro languoribus suis sanandis, ignorantia, errore aut necessitate contractis. Ideo nosse debemus, quod si nos recedamus ad solitudinem vel abdita loca, vitiis nostris ac passionibus nondum curatis, effectus eorum tantummodo reprimatur, non exstinguatur affectus; latitat enim et serpit intra nos interna radix omnium vitiorum quæ non fuerint exstirpata. Quam radicem deprehendimus in nobis adhuc vivere, per hæc signa. Verbi gratia : dum in solitudine constituti, suscipimus vel exspectamus adventum Fratrum vel brevissimam moram eorum cum quadam anxietate animæ æstuantis, sciamus adhuc esse in nobis vivacissimum impatientiæ fomitem. Quum vero speramus alicujus Fratris adventum, si eo forsan tardante paulisper pro aliqua necessaria causa, tacita indignatione reprehendamus tarditatem ipsius, mentemque nostram turbaverit sollicitudo exspectationis non modicæ, examinatio conscientiæ demonstrabit manifesta vitia iræ atque tristitiæ residere in nobis. Nam si Fratre postulante codicem nostrum ad legendum vel ad aliquem alium usum, contristaverit nos petitio ejus, aut repulerimus postulationem ipsius, dubium non est nos adhuc compediri avaritiæ laqueis. Quod si cogitatio subita aut lectio sacra induxerit nobis memoriam feminæ, et in ea senserimus nos pulsari quadam titillatione, sciamus ardorem fornicationis nondum exstinctum esse in membris nostris. Porro si vel remissiva elatio mentem nostram tentaverit ex comparatione nostræ districtionis et alienæ remissionis, certum est nos esse corruptos dira peste superbiæ. Quum ergo senserimus in cordibus nostris hæc vitiorum indicia, manifeste noscamus quod nobis non desit affectus, sed interdum effectus peccati seu passionis. Quæ utique passiones de cavernis nostrorum sensuum protinus procedentes, si commiscuerimus nos ipsos aliquando conversationi humanæ, probant se non tunc primitus nasci quando eruperint, sed se tunc potius publicare quia diu latuerint. Sicque solitarius indiciis certis agnoscet radices cujuscumque vitii in se esse defixas, qui studuerit puritatem suam non hominibus ostentare, sed illius conspectu exhibere quem arcana cordis nequeunt latere.
Chapter 384 of 499