Skip to the text

Capitulum 15

Quæstio, an fornicatio ita debeat explorari quemadmodum ceteræ passiones.

GERMANUS : Sicut medela impatientiæ, iræ, tristitiæ, ceterorumque vulnerum animæ est ostensa per objectionem et exercitationem contrariarum rerum seu adversitatum, sic etiam volumus edoceri quam medelam oporteat nos contra fornicationis spiritum adhibere, hoc est, utrum ignis concupiscentiæ possit exstingui objiciendo sibi majora libidinum incentiva, sicut in aliis: quod credimus satis esse contrarium castitati, si incitamenta libidinis non solum exaggerentur in nobis, imo etiam si assensus perstringat aut capiat oculos mentis talia prætereuntis.

Chapter 387 of 499