Capitulum 11
Interrogatio de remedio eorum qui cito discesserunt de congregatione cœnobii.
GERMANUS : Quo ergo remedio poterit subveniri nobis aut ceteris qui ejusdem fragilitatis atque mensuræ sunt, qui tenuiter instituti cœnobialibus disciplinis, affectare cœpimus habitationem solitudinis ante expulsionem omnium vitiorum? Vel quo pacto poterimus obtinere imperturbatam mentis constantiam atque immobilem patientiæ firmitatem, qui intempestive reliquimus ipsas quodammodo scholas et exercitationes hujus palæstræ seu pugnæ, recedendo a congregatione in qua principia nostra debuerant plene erudiri ac perfici? Qualiter itaque nunc solitarie commorantes, consequemur patientiæ ac longanimitatis perfectionem, aut qualiter conscientia exploratrix et investigatrix motuum interiorum, deprehendet sibi inesse sive deesse istas virtutes, ne forte falsa æstimatione decepti, credamus nos possidere immobilem mentis tranquillitatem, quoniam segregati a consortio hominum, non provocamur irritationibus ullis eorum?
Chapter 383 of 499