Capitulum 9
De vera consummatione ac perfectione.
VERUMTAMEN ista non est integra et in omnibus consummata perfectio, sed pars ejus. Idcirco perfectio rara est, et non nisi paucissimis dono Dei concessa. Is enim vere et non partim perfectus est, qui æquali magnanimitate sustentat infirmitates Fratrum in claustro, et solitudinis squalorem in eremo. Hinc difficile est inveniri per omnia consummatum in utraque professione, quia nec anachoreta assequi potest contemptum ac privationem omnium facultatum, nec cœnobita consequi valet ad integrum theoricam puritatem; quamvis sciam abbatem Moysen atque Paphnutium et duos Macarios possedisse utramque perfectionem. Nam in utraque professione tam perfecti fuerunt, ut quum secederent ultra omnes eremi habitatores, et insatiabiliter pascerentur solitudinis sacro secreto, et quantum in ipsis erat, nequaquam requirerent humana solatia; ita tamen sustinuerunt frequentiam et infirmitates concurrentium ad se, ut quum ad eos conflueret innumera multitudo Fratrum gratia visitationis sive profectus, tolerantes immobili patientia tam indesinentem inquietudinem visitationum, crederentur toto tempore vitæ suæ nil aliud didicisse aut exercuisse, quam deservire omnibus advenientium commodis atque officiis: ita ut cunctis esset ambiguum in qua professione essent perfectiores, hoc est, utrum magnanimitas eorum mirabilius aptaretur in illa eremitica puritate, an in conversatione ista communi.
Chapter 381 of 499