Capitulum 8
Responsio ad interrogationem prædictam.
JOANNES: Absolute dicere potuissem, unum et eumdem hominem non posse esse perfectum in utraque professione, nisi exemplum valde paucorum me revocaret. Magnum quippe est perfectum esse in una quacumque earum, quanto magis arduum est, et quasi impossibile, esse in ambabus perfectum? Quod si quandoque evenerit, non statim trahendum est ad formam seu imitationem communem; sed universalis regula trahenda est ex iis quæ subjacent facultati multorum, imo et omnium. Porro si aliqua obtinentur rarissime, et non nisi a paucissimis, possibilitatemque excedunt communis virtutis, sequestranda a generalibus sunt præceptis, et recitanda pro miraculo magis quam pro exemplo. Idcirco juxta mediocritatem intellectus mei respondebo ad illud quod quæritis.
Finis cœnobitæ est mortificare et crucifigere omnes proprias voluntates, et juxta evangelicæ perfectionis salubre mandatum, nihil cogitare de crastino. Quam perfectionem certissimum est neminem posse implere nisi cœnobitam. Quem Isaias describens, ita beatificat et collaudat: Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et glorificaveris Deum, dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem, tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudinem terræ, et cibabo te hereditate Jacob patris tui; os enim Domini locutum est. Porro perfectio seu finis eremitæ est mentem habere exutam a cunctis terrenis, eamque Christo unire, quantum imbecillitas sinit humana. Quem virum Jeremias describens, Beatus, inquit, vir qui tulit jugum Domini ab adolescentia sua: sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se; Psalmista quoque, Similis, ait, factus sum pelicano solitudinis; vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Itaque nisi tam cœnobita quam eremita pervenerint ad finem suum jam tactum, frustra professi sunt disciplinam anachoresis sive cœnobii, quum nullus eorum impleverit virtutem suæ professionis.
Chapter 380 of 499