Skip to the text

Capitulum 14

Responsio de medicina prœdictorum.

JOANNES: Remedium salutare non derit sollicitis de curatione vitiorum suorum; idcirco eodem modo quo deprehenduntur indicia cujuslibet passionis aut culpæ, etiam remedia oportet requirere. Quemadmodum enim diximus solitariis non deesse vitia conversationis humanæ, ita virtutum studia curationumque media non negamus posse suppetere omnibus etiam ab humana conversatione remotis. Quum ergo unusquisque deprehenderit se moveri perturbatione iræ aut impatientiæ per indicia memorata, exerceat semetipsum semper objectionibus eventibusque contrariis seu adversis, ut propositis sibi multimodis injuriis atque dispendiis tanquam ab alio sibi illatis, assuefaciat mentem suam perfecta humilitate superare ac frangere in omnibus quæ improbitas potest inferre; opponensque sibi frequenter aspera et intolerabilia quæque, meditetur assidue jugi cordis contritione quanta mititate ac patientia debeat eis occurrere. Et ita respiciens ad persecutiones et tribulationes omnium electorum, imo ad universa genera non solum convitiorum, sed etiam tormentorum Christi Domini nostri, præparabit se ad tolerantiam omnium adversorum, pronuntians ea esse minora suis demeritis.

Quumque fuerit interdum vocatus ad Fratrum collectionem (quod oportet aliquando evenire etiam apud districtissimos eremitas), si deprehenderit mentem suam tacite fuisse commotam pro quibusque levibus rebus, mox ut quidam severissimus occultorum motuum judex, exprobret sibi illa durissima injuriarum genera quibus se ipsum exercuit quotidianis meditationibus ad patientiam plenam, atque objurgans et increpans ita alloquatur se ipsum: Tune es ille bonus vir qui constantissime præsumebas te omnia mala per patientiam superaturum, dum te exerceres in illa palæstra solitudinis tuæ, qui te dudum credebas satis validum atque immobilem ad omnes procellas, quum tu ipse tibi proponeres non solum maximas convitiorum acerbitates, sed intoleranda quoque supplicia? Quomodo invicta illa patientia confossa est confusione verbi levissimi ? Quomodo levis aura commovit domum tuam tanta firmitate constructam supra solidissimam illam, ut tibi apparuit, petram? Ubi est quod bellum in pace desiderans, inani fiducia exclamabas, Paratus sum, et non sum turbatus;1 et cum Ps. xxv, 2. Propheta sæpe dixisti, Proba me, Domine, et tenta me, ure renes meos et cor meum; Ps. cxxxviii, 23, 24. et, Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me et cognosce semitas meas, et vide si via iniquitatis in me est? Quomodo exigua hostis umbra contrivit tam grandem certaminis apparatum?

Damnans ergo atque dijudicans semetipsum tali animadversione compunctionis, non sinat commotiunculam manere inultam, sed carnem suam castigans arctiore afflictione jejuniorum ac vigiliarum, assiduisque continentiæ pœnis impatientiam suam excrucians, in solitudine constitutus consumat hoc igne exercitationis, quod plene excoquere debuit in congregatione cœnobii. Denique ad obtinendam jugem stabilemque patientiam, illud tenendum est immobiliter et constanter, quod scilicet non licet nobis ad iram moveri propter quodcumque detrimentum aut irritationem, quum non solum ultio, Lev. xix, 18. sed item memoria injuriarum prohibeatur nobis lege divina. Quod enim gravius dispendium potest animæ evenire, quam ut propter subitam suæ commotionis cæcitatem privata summi et æternalis luminis claritate, discedat a contemplatione illius Matth. xi, 29. qui est mitis et humilis corde? Quid perniciosius atque deterius, quam ut quis amittat judicium honestatis, disciplinam ac regulam rectæ discretionis, et sanus ac sobrius faciat quæ nec temulentus quis sensuque indigens veniabiliter admisisset? Quicumque ergo perpenderit hæc et cetera istis similia detrimenta, faciliter sustinebit non solum omnia damna, sed et omnem pœnam atque injuriam quæ a crudelissimis possunt tyrannis inferri, judicans nihil esse dispendiosius ira, nihilque pretiosius indesinente tranquillitate ac jugi puritate animi sui: propter quas obtinendas et conservandas ac perficiendas despicienda sunt commoda non solum carnalium rerum, sed et illarum quæ spirituales esse videntur, si aliter acquiri aut perfici nequeunt nisi cum tranquillitatis ac puritatis turbatione.

Footnotes

  1. Ps. cxviii, 60. ↩

Chapter 386 of 499