Skip to the text

Capitulum 13

Interrogatio, qualiter possit curari qui ingressus est solitudinem non curatus.

GERMANUS: Satis lucide et aperte intelleximus indicia quibus interiores infirmitates et passiones noscantur, et discernendarum ægritudinum rationem, quo scilicet pacto deprehendi valeant vitia in nobis latentia; omnia namque inveniuntur sic esse, ut dictum est, quotidiana experientia diuturnisque motibus cogitationum nostrarum. Superest ergo ut monstretur nobis curationum medela, quemadmodum patefactæ sunt nobis evidentissima ratione probationes morborum seu vitiorum et causæ. Nulli namque est dubium, illum posse rectissime disputare de remediis passionum, qui deprehenderit prius causas originesque earum, conscientia ægrotantium attestante. Itaque quamvis doctrina beatitudinis tuæ nudaverit vitiorum nostrorum occulta, ita ut etiam audeamus sperare de ipsorum remediis, quia tam evidens declaratio morbi spem promittit remedii; quoniam tamen, ut asseris, initium salutis in congregatione acquiritur, nec sani in solitudine esse valent, nisi quos cœnobii disciplina primo sanaverit, perniciosa desperatione rursus dejicimur, ne forte qui imperfecti congregationem reliquimus, nequaquam possimus esse aut fieri perfecti in eremo.

Chapter 385 of 499