Articulus 30
EXPOSITIO INITII HUJUS CAPITULI SEPTIMI: QUOD COELESTIUM INTELLIGENTIARUM NOMINA EARUM DECLARENT PROPRIETATES.
JAM præcedenti capitulo enumeravit novem ordines angelorum, et declaravit in quibus hierarchiis singuli sint locati. Nunc ergo ex ipsorum nominum consideratione determinat quæ sint proprietates, vires et actiones ordinum singulorum; et theologico more incipit a supremis. Scientiæ namque naturales humanitus adinventæ, ab inferioribus inchoant, et paulatim ad superiora ascendunt, quoniam nostra notitia ab infimis et sensibilibus trahit exordium; theologia vero, quia lumini increato innititur, a summo orditur.
Hunc ergo nos recepturi sanctarum hierarchiarum ordinem, id est, nos deinceps approbaturi et servaturi præfatam ordinationem cœlestium hierarchiarum et specialium chororum in ipsis, ut capitulo præcedenti expressum est, dicimus quia omnes cœlestium intellectuum cognominationes, id est quod singulæ nominationes supernorum spirituum angelicorumque ordinum, declarationem habent, id est lucidam significationem, uniuscujusque deiformis proprietatis, id est virtutis et actionis divinæ angelicorum spirituum per nomina illa significatorum : hoc est, quod unumquodque nomen ordinis angelorum, designat proprietatem angelorum ordinis per ipsum significati : qua proprietate Deo assimilantur. Quod probat subdendo :
Et quidem sanctam Seraphim nominationem, qui Hebræorum sunt scientes, id est, hi qui sciunt idioma Judæorum, aiunt aut incendentes manifestare, aut calefacientes, id est, dicunt hoc nomen designare et interpretari « incendentes », seu « calefacientes », ad insinuandum quod angeli ordinis illius supremi præexcellenter ardent Creatoris amore, aliosque inflammant sancti amoris illius incendio.1 Quamvis enim Beati non crescant in amore illo divino qui ad beatitudinem illorum pertinet, quem ex divinæ bonitatis beatifica visione concipiunt, attamen ex illuminatione qua aliquid novi de effectibus Dei agnoscunt, quadam ipsius dilectione recenter inardescunt, quæ ad accidentale pertinet præmium, atque permodica est comparatione ardoris quem ex Deitatis concipiunt contemplatione clara et immediata. Eam vero Cherubim, id est nominationem illam qua Cherubim designantur, dicunt significare multitudinem scientiæ, id est abundantem scientiam, aut fusionem sapientiæ, id est communicationem seu transfusionem sapientiæ eis collatæ in inferiores. Cherubim quippe, plenitudo scientiæ interpretatur. Etenim spiritus exsistentes in ordine isto, ab eminentia sapientiæ sortiti sunt nomen, ita quod divinorum sunt conscii secretorum : non quod sapientiores aut scientiores sint sacratissimis Seraphim, qui quo altiores sunt et sanctiores, eo infinitum illum totius sapientiæ atque scientiæ fontem limpidius intuentur, et plura in eo conspiciunt et agnoscunt ; sed quod [ordo] Cherubim hanc scientiæ eminentiam pro speciali recipit proprietate, tanquam quid distinctivum ipsius ab aliis, et per respectum ad choros inferiores, et item quantum ad ea quæ ad hierarchialem spectant perfectionem.
Pulchre igitur prima cœlestium hierarchiarum ab excellentissimis essentiis sanctificatur, id est, suprema hierarchia cœlestis merito « sanctificatur », id est, excellenter sancta increatæque sanctitati vicinior ac similior esse cognoscitur et laudatur, « ab excellentissimis essentiis », id est a cunctis angelicis mentibus quæ sunt sub ea. Sancti namque in patria se invicem distincte et clare cognoscentes, laudant, glorificant, et honorant se invicem ordinate in Deo. Ordinem habens omnibus altiorem, id est ordinationem sublimiorem aliis hierarchiis. Continet quoque in se summum ordinem illum seraphicum : quod ipsemet auctor exponit, addendo, hoc est, circa Deum immediate collocatur, non per situalem propinquitatem aut localem accessum, sed per eminentiorem divinæ perfectionis participationem, atque majorem cum Deo assimilationem respectu inferiorum. Nihilo minus in hac hierarchia unus ordo est altero altior, perfectior, ac Deo similior : ideo comparando unum ipsius ordinem ad alium, est ibi mediatio quædam. Verumtamen tres ordines illi in quibusdam conveniunt : propter quod in eadem hierarchia ponuntur, ut tactum est, et clarius nunc diffusiusque tangetur. Et primo operantes theophaniæ et perfectiones, in eam tanquam proximam principalius deferuntur : hoc est, « theophaniæ », id est divinæ apparitiones, manifestationes seu illuminationes a Deo emanantes, « operantes », id est non otiosæ, sed fructuosæ et efficaces, « et perfectiones », id est increatæ perfectionis participationes et communicationes, « deferuntur », id est descendunt, « primo » et « principalius in eam », id est supremam hanc hierarchiam, « tanquam proximam », id est Deo propinquiorem. Etenim omne agens primo agit et influit in propinquiora et capaciora.
Calefacientes ergo nominantur, et sedes, et fusio sapientiæ, manifestativo deiformium suarum habitudinum nomine : id est, ordines primæ hierarchiæ « nominantur nomine manifestativo », id est nominibus declarativis et significativis, « habitudinum suarum deiformium », id est proprietatum et gratiarum, donorum et dispositionum suarum divinarum : nominantur, inquam, « calefacientes », sicut expositum est, « et sedes », id est Throni, « et fusio sapientiæ », id est effusivæ sapientiæ eis collatæ, sumendo abstractum pro concreto, et reddendo in his singula singulis : quoniam primus ordo, Seraphim appellatur; secundus, Cherubim seu sapientiæ effusivus; tertius, sedes seu Throni.
Footnotes
-
* quæ * alias om. aiunt ↩
Chapter 41 of 142