Skip to the text

Articulus 42

QUIBUS LAUDIBUS HIERARCHIA PRIMA DEUM COLLAUDET.

PROPTEREA et laudes ipsius Theologia his qui in terra sunt, tradidit: id est, quum talis ac tanta sit eminentia primæ hierarchiæ, ob hoc « Theologia », id est sacra Scriptura seu auctores ipsius, imo Spiritus Sanctus per eos, « tradidit », id est, notificavit ac dedit, « his qui in terra sunt », id est hominibus, « laudes ipsius », id est præconia quibus et per quæ ipsa hæc hierarchia Deum collaudat. In quibus, videlicet laudibus, mirabiliter manifestatur excelsissimæ ipsius illuminationis eminentia, id est, excellentia illuminationis primæ hierarchiæ miro et sublimi modo ostenditur. Quod consequenter per testimonia certa declarat.

Alii quidem enim eam, sensibiliter dicendo tanquam vox aquarum, reboant, id est, quidam spiritus primæ hierarchiæ « reboant », id est, exclamant laudem Dei, « dicendo sensibiliter tanquam vox aquarum », id est sonando instar aquarum multarum dum concitantur ventis aut cadunt deorsum, vel tanquam vox plebium vel mentium plurimarum, juxta illud, Aquæ multæ, populi multi.1 Hoc Sanctus iste ex Ezechiele allegat, qui in libro visionum suarum loquitur :2 Audivi post me vocem commotionis magnæ. Et quæ fuerit vox illa, subjungitur ibi, et hic quoque commemoratur, quum subditur :3 Benedicta gloria Domini ex loco suo. Porro Ezechiel habet etiam : Audivi sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei. « Benedicta gloria Domini », id est sancta ejus majestas, seu magnificentia operum ejus, quæ ex loco suo resultat aut innotescit :4 qui locus est regnum cœlorum et chori angelici. At vero spiritus cœlestes qui istud resonabant, ab Ezechiele Cherubim nuncupantur, juxta illud :5 Elevaverunt Cherubim alas suas.

Alii vero illam valde laudabilem et piissimam reclamant theologiam : Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth; plena omnis terra gloria ipsius. Hoc sumptum est ex eo quod scriptum est in Isaia : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et plena erat domus a majestate ejus, et ea quæ sub ipso erant, replebant templum. Seraphim stabant super illud : sex alæ uni, et sex alæ alteri ; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. Et clamabant alter ad alterum, et dicebant :6 Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus. De quorum expositione verborum multa possent induci: quæ super Isaiam, in opusculo quoque de Missa, sunt introducta. Porro, quod dixerunt ter, Sanctus, mysterium innuit superpræstantissimæ Trinitatis, cujus et unitas deitatis insinuatur, dum singulari additur numero, Dominus Deus Sabaoth, id est exercituum, vel omnipotens. Hoc canticum vocatur theologia, id est sermo de Deo. Est autem solus Deus per essentiam sanctus, alii per gratiam.

Verum circa hæc oritur quæstio, quia, ut Sanctus iste alibi docet, visiones propheticæ præsentatæ sunt ministerio angelorum infimæ hierarchiæ: quomodo ergo laudes prætactæ Prophetis præfatis insinuatæ, adscribuntur Cherubim et Seraphim? Ad quod fortasse poterit responderi quemadmodum infra in textu respondetur, quod angelus de quo loquitur Isaias, Volavit ad me unus de Seraphim, fuit de choro inferiori, nihilo minus Seraphim dictus est, quia directus ab aliquo Seraph:78 ita hic forsitan dici posset, quod angeli de quibus fatur Ezechiel, erant missi a Cherub; illi vero de quibus cecinit Isaias, a Seraph.

Has autem excelsissimas cœlestium animorum hymnologias, id est decantationes istas hymnorum ac laudes « animorum cœlestium », id est supernorum spirituum, « excelsissimas », id est valde sublimes, quibus ipsi Deum glorificant, jam quidem in his quæ sunt de divinis laudibus, id est in libro totali aut partialibus libris quos fecimus de laudibus Dei, quantum possibile aperuimus, id est, descripsimus et exposuimus « quantum » nobis fuit « possibile »;9 et dictum est de his in illis, id est de his laudibus Dei in illis libris, quantum ad nos, id est juxta nostram possibilitatem et exiguitatem, sufficienter: quoniam Deus non requirit ab homine ultra vires ipsius, hoc est ultra vires naturæ ac gratiæ homini concessas. Verumtamen, quantum est ex parte superaltissimi Dei, nulla creatura potest eum sufficienter laudare, quemadmodum scriptum est in Ecclesiastico: Glorificate Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc;10 benedicite Dominum et exaltate eum quantum potestis, major est enim omni laude.11 Etenim sicut infinita est bonitas, sanctitas, sapientia, honora-bilitas, perfectio Dei, ita et laudabilitas ejus. — Denique ex hoc loco probatur divinum et ferventissimum Dionysium, de laudibus Dei speciale compilasse volumen, cujus ad nos non pervenit translatio. Attamen aliqui putaverunt per volumen illud intelligendum esse librum de Divinis nominibus, in quo Deus variis modis laudatur: quod reprobatur, quia in libro illo de istis hymnologiis nulla fit mentio.

Deinceps aliquid tangit summatim ex codice illo, quod valet ad intelligendum præhabitas hymnologias et auctoritates Ezechielis et Isaiæ. Ex quibus in memoriam sufficit dicere tantum, secundum præsens tempus, id est, pro præsenti « sufficit tantum dicere » et repetere ex illis scriptis de laudibus Dei, « in memoriam », id est pro commemoratione dictorum ibidem, et ad recordandum hæc ipsa.12 Sic et Apostolus ad Romanos:13 Tanquam, inquit, in memoriam vos reducens. Quia theologicam scientiam ipsa prima dispositio, quantum fas, illuminata est a thearchica bonitate, id est, quod « dispositio ipsa prima », id est suprema hierarchia recte disposita, « illuminata est », id est erudita, « scientiam theologicam », id est cognitionem divinorum, « quantum fas », id est, decens et possibile ei fuit, « a bonitate thearchica », id est Deo essentialiter bono, principe summo; per quam primam dispositionem, tanquam deiformem hierarchiam, id est sicut per hierarchiam præ ceteris Deo similiorem et viciniorem, et aliis quidem se ipsam deinde tradit, id est, Deus etiam inferioribus choris dona sua largitur, in quibus dat se ipsum.14 Prima etenim hierarchia ex ordinatione divina sequentibus ordinibus communicat illuminationes, inflam mationes et jucunditates sibi concessas, tum, quale et quantum condidit ipsum. juxta sensum frequenter præhabitum.

Illud per brevitatem dicendo subintroducens, id est, ego hoc breviter subintroduco. Vel sensus est, quod increata Dei bonitas fuit breviter « subintroducens », id est insinuans, ipsam piissimam et summe benedictam et omnino benedictam Thearchiam , id est potestatem Dei principalissimam, summe ac naturaliter piam, quantum fas est, benedictam esse a theodichis , id est, a supernis illis spiritibus Deum in se recipientibus esse laudatam et glorificatam, prout illis fuit possibile, non quantum illa digna fuit laudari : quæ utique laude et honoratione in infinitum majori est digna, quam totum simul universum ei valeat exhibere, impendere, aut offerre. Ideo non extollamur, neque inaniter gloriemur, etiam si omne quod poterimus, in ejus obsequio expenderimus : præsertim quia nec aliquid boni nisi ab ipso habemus, nostraque merita ejus sunt munera, et quasi pannus menstruatæ sunt universæ justitiæ nostræ ; totum quoque quod sumus, possumus et habemus, ejus amori, honori ac servituti debemus.15 Propterea in Evangelio ait legifer noster : Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus ; quod debuimus facere, fecimus.16 Quantum possibile cognosci et laudari intellectibus, id est, quantum a creatis mentibus possibile est eam agnosci et commendari. Nam toto intellectu et affectu, totisque viribus, Deum inspiciunt, admirantur, laudant ac venerantur. Verumtamen, absolute loquendo, non esset Omnipotenti impossibile creare intellectuales substantias cunctis spiritibus primæ hierarchiæ perfectiores, a quibus ipse excellentius cognosceretur et laudaretur, quam ab istis. Verum ipse supersapientissimus et superliberrimus Deus, in numero, pondere, et mensura constituit universa ; et inter nihil creare, et tot ac tanta creare quot et quanta ipse creare posset, hoc censuit medium observare, utpote universum facere tale ac tan171819

Ipsi enim sunt, tanquam deiformes, divini loci thearchicæ (ut Eloquia aiunt) quietis, id est, mentes illæ supernæ primæ hierarchiæ, quum sint Deo simillimæ, « sunt loci divini », id est divina et spiritualia loca incircumscriptibilis Dei, nullo penitus indigentis. Sunt etenim throni et templa, domus et loca Creatoris in ipsis per gratiam et gloriam habitantis, residentis, et quiescentis, juxta illud : Dominus in templo sancto suo, Dominus in cœlo sedes ejus.20 Sunt igitur loca « thearchicæ quietis », id est divinæ requietionis. Deus namque potissime quiescit in se ipso, in quo æternaliter requievit antequam quidquam condidit a principio. Deinde quiescit in mentibus puris, tranquillis, contemplativis ac fervidis, juxta illud : In pace factus est locus ejus. Hinc additur : « ut aiunt Eloquia », id est verba sacræ Scripturæ, ex quibus ista probantur. Nam et per Isaiam Dominus loquitur : Quiescam, et considerabo in loco meo.21 Sic demum Deus in se ipso gloriosus exsistens, etiam ex loco et de loco suo gloriosus apparet, et benedicitur ejus majestas ab omni hujuscemodi suo loco. Hinc et in Daniele legitur : Benedictus es, Domine, in throno regni tui.

Et quia monas est et unitas tres substantialiter. Tanquam dicat : Idcirco in hymnologia illa dulcissima jam expressa, ter dictum est a mentibus illis Seraphicis, Sanctus, Sanctus, Sanctus, et singulari numero additum, Dominus Deus, quoniam ipse Dominator omnipotens, sicut in essentia unus est, imo simplicissima unitas et indivisibilissima monas, ita trinus est in personis : non per accidens aliquod, aut solum propter tria attributa ipsius, quæ dicuntur potentia, sapientia, bonitas aut benevolentia ; sed est tres22 seu trinitas substantialiter, ita quod quælibet divina, æterna et increata Persona, est realiter et substantialiter Deus, hoc est ipsa essentia seu substantia Deitatis, quamvis Personæ hæ summæ ac adorandæ, per re lationes ab invicem distinguantur.2324 Istud ergo in libris de divinis laudibus diximus. Deinde subdit cur addiderint: Plena est omnis terra gloria ejus. A supercœlestibus essentiis usque ad novissima terræ perveniens, id est, a summis illis supermundanis spiritibus inclusive pertingens, seque incorporaliter extendens, usque ad infimas terræ partes, optima sua in omnia providentia, id est provisione sua perfecta ac universali, qua non solum cœlestium, sed etiam omnium terrenorum providentiam habet.25 Unde in libro Sapientiæ asseritur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Sic enim attingit ubique, imo et penetrat universa, per suam incircumscriptibilem majestatem perfectionaliter infinitam ac superpurissimam simplicitatem, juxta illud libri Sapientiæ: Attingit ubique pro-pter suam munditiam. Ideo scriptum est in Jeremia: Numquid non cœlum et terram ego impleo, dicit Dominus? In Job quoque: Excelsior cœlo est, et quid facies?26 profundior inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura ejus, et latior mari. Sic ergo ad omnia per suam providentiam ac veram præsentiam se extendit, tanquam omnis essentiæ superprincipale principium et causa, id est sicut vere exsistens exemplare ac fontale principium effectivaque causa omnis entis quod citra ipsum est. Omnia enim entia ab una prima causa procedunt, secundum Proclum: a qua, juxta Philosophum, omnibus derivatum est esse ac vivere. Nil etenim certius est, quam quod ante omnia quæ sunt per participationem, esse oporteat unum per essentiam; et quod ante temporalia et imperfecta, causata ac dependentia, necesse sit esse aliquid vere æternum et perfectum, incausatum ac independens. Quod quum sit infinitum, universis ac singulis infinite ac incomparabiliter superexaltatum ac præeminens, merito appellatur superessentiale principium. Et omnia superessentialiter immensurabili continentia circumligans, id est, cuncta conservans, complectens, circumterminans, ambiens, «continentia immensurabili», id est conservatione indeficienti, omnem mensuram transcendenti, quantum est ex parte ipsius. Nec enim aliquid horum sine ipsius manutenentia posset in momento subsistere aut durare. Quumque in aliis locus sit conservativus locati, ipse econtrario conservativus est omnium, quæ dicuntur loca ipsius. Ipse ergo superbeatissimus et supergloriosissimus et superincomprehensibilis Deus, est ante omnia, non solus; post omnia, non præventus; in omnibus, non inclusus; extra omnia, non exclusus; supra omnia, non elatus; infra omnia, non oppressus; ex quo, et per quem, et in quo sunt omnia.27

Footnotes

  1. Apoc. XVII, 1, 15. ↩

  2. Ezech. III, 12. ↩

  3. Ezech. III, 12. ↩

  4. Ezech. I, 24. ↩

  5. Ezech. XI, 22. ↩

  6. Is. VI, 1-3, juxta LXX. ↩

  7. Is. vi, 6. ↩

  8. cap. xiii. ↩

  9. * excellentissimas ↩

  10. Eccl. xiii, 32, 33. ↩

  11. Eccli. xliii, 32, 33. ↩

  12. * recordationem ↩

  13. Rom. xv, 15. ↩

  14. * tradidit ↩

  15. Is. LXIV, 6. ↩

  16. Luc. XVII, 10. ↩

  17. Sap. XI, 21. ↩

  18. I Cor. IV, 7. ↩

  19. * Divinitatem * alias om. quantum * fas est benedictam esse ex Deum recipientibus ↩

  20. Ps. x, 5. ↩

  21. Is. XVIII, 4. ↩

  22. Dan. vii, 24. ↩

  23. Dan. III, 34. ↩

  24. Ps. LXXV, 3. ↩

  25. * Et *extendens * bonita- tem suam in omnia quæ sunt, providen- tiam Sap. viii, 1. ↩

  26. Jer. xiii, 24. Job xi, 8, 9. ↩

  27. Rom.xi,36. ↩

Chapter 53 of 142