Articulus 32
DE PROPRIETATIBUS ET ACTIBUS SUMMI CHORI, SERAPHIM APPELLATI.
CONSEQUENTER præclarissimus pater, paradisum Dei; ibique verba quædam a Verbo audierat, secreta omnino et silentio proxima. Audivimus de immensis magna, de occultis obscura, de impenetrabilibus profunda. Hæc sunt quæ nobis scrutanda, vel potius miranda, proposuit auctor hoc loco. Nos autem qui cum turba nondum capere valemus divina, dicere possumus tonitruum factum esse.1 Qui autem spiritualior est et horum capacior, dicere potest :2 Angelus locutus est. — Denique dominus Lincolniensis : Verisimile C (inquit) est, hæc verba esse de arcanis verbis quæ Paulus in raptu audivit, vidit, et didicit.34 Huic tamen Sancto, tanquam specialissimo discipulo et puritate intelligentiæ ac divinis illuminationibus et gratiis privilegiato, quasi cœlestium concivi, ea communicare decrevit.
CONSEQUENTER præclarissimus pater, præsul ac martyr, describit proprietates et actus summi chori cœlestis, utpote Seraphim.5 Mobile enim semper eorum circa divina, et incessabile, et calidum, et acutum, et superfervidum intente, et forsitan intimæ, et non indigentis, et inflexibilis semper motionis, et superpositorum reductivæ, et active assimilativum, tanquam recalificans illa et resuscitans in similem caliditatem, et igneum cælitus, et holocauste purgativum, et incircumvelatum, et inexstinguibilem, habentem sic semper luciformem et illuminativam omnis tenebrosæ obscurificationis perscrutatricem et manifestatricem, Seraphim nominationes aut manifestationes docent.678 Hucusque littera condependet.
Quocirca loquitur venerabilis Hugo : Si ego quod sentio dicam, primum hoc fateor, quia verba audivi, aut non homini dicta, aut non dicta ab homine. Nam ab homine ea dici tam magnum videtur, ut nihil amplius homini dari possit : et hoc ideo forte, quoniam verba ista ab illis verbis nata sunt, quæ audiri potuerunt, dici non debuerunt. Nam ille quidem qui hæc suggerebat vel docebat, usque ad tertium cœlum pervenerat, et intraverat in9
Est ergo ordo et simplex sensus verborum : « Nominationes aut manifestationes Seraphim », id est nomina manifestativa et declarativa proprietatum ordinis summi qui Seraphim dicitur, « docent », id est designant, « mobile eorum semper circa divina », id est affectivum seu affectuosissimum ipsorum desiderium jugiter circa ea quæ Dei sunt, et ad ipsummet Deum, ad omnipotentiam, sapientiam et benevolentiam ejus, et ad cetera attributa ipsius, imo et ad supergloriosissimam Trinitatem, « et incessabile », id est desiderium incessabiliter tendens in Deum, non avertibile ab eodem, nullam unquam fatigationem, nec tepefactionem, nec minorationem recipiens, « et calidum » spirituali calore, qui est ipsa affectionis vehementia, non raptim erumpens, neque celeriter transiens, sed inamissibiliter fixa ac permanens, « et acutum », id est subtiliter ac profunde penetrativum usque ad intima sui dilecti, et quasi omni suppresso pudore, injiciens et velut præcipitans se in abyssalem infinitatem superdilectissimi Creatoris, superpulcherrimi sponsi, superdulcissimique superoptimique objecti, quod sua amabilitate, convenientia et sinceritate, sua amœnitate, speciositate, perfectione, incomparabiliter trahit, afficit et delectat, superexcedit, vincit, occupat, possidet et in se prorsus transformat omnem mentem bene dispositam, et ipsum objectum in se, sicuti est, clare inspicientem;10 « et superfervidum intente » : id est, designant desiderium istud esse ferventius quam a nobis exprimi possit, cum summa attentione ac plenissima diligentia, absque omni distractione et mentis dispersione, indesinenter infixum ac inhians suo dilecto, ita quod instar aquæ bullientis, effert, extollit et projicit se super se; quod item incomparabiliter ferventius sit omni affectu circa bonum creatum versante. Et quamvis bono tam infinito securissime et inavertibiliter sit conjunctum, et usque ad omnem satietatem et contentationem fruens eodem, nihilo minus jugiter movetur et tendit in illud per invariabilem continuationem translationis et transformationis sui in illud, atque per totius exclusionem fastidii : quoniam sic inhiat illi objecto, quasi omni momento recenter accendatur et superinflammetur in ipso, ac incessanter validissime renovetur ac deglutiatur in illo. Hinc subditur :
« Et forsitan intimæ, et non indigentis, et inflexibilis semper motionis » : hoc est, nomina illa significant desiderium istud esse desiderium affectionis « et motionis forsitan », imo utique, « intimæ », id est internissimæ, non externæ, nec in aliquo distans a se, sed « inflexibilis semper » a suo dilecto, nec « indigentis » bono futuro, quoniam perpetuo præsens habet fruitiveque possidet totius beatitudinis fontem, superdelectabilissimum et superconvenientissimum Deum : affectionis, inquam, « reductivæ », id est conversivæ ad Deum, « suppositorum », id est inferiorum et subditorum; « et active assimilativum », id est [præfatum desiderium esse] efficaciter et actualiter conformativum illorum, tam ipsis spiritibus seraphicis, quam fonti totius perfectionis, qui essentialiter caritas est. Propter quod, per spiritualis delectationis fervorem ei potissime conformantur mentes creatæ, dicente Apostolo : Qui adhæret Deo, unus spiritus est.
« Tanquam recalificans illa » :11 id est, præfatum illud mobile circa divina, utpote affectuosissimum desiderium, jugiter intentum et versans circa Deum, reaccendit et ignit prædicta inferiora agmina secundæ hierarchiæ; « et resuscitans » illa « in similem caliditatem » sanctæ atque seraphicæ dilectionis.
Non est hoc sic intelligendum, quod angeli secundæ hierarchiæ, seu quicumque angelici spiritus, usquam frigescant, tepescant aut remittantur a caritatis ardore quem habent ex beatifico increati boni intuitu : in cujus cognitione et dilectione, prout ad beatitudinis essentiam pertinet, nunquam crescunt neque decrescunt; nec quantum ad hoc, unus supernorum spirituum perficit alium : imo, quoad præmium essentiale, omnes sunt in termino et ultimitate suæ perfectionis ab exordio suæ glorificationis, estque in eis potentialitas tota, quoad hoc, reducta ad actum. Quod aliqui attendentes, displicentiam habuerunt in verbis his illuminatissimi Dionysii, quantumcumque spiritualibus ac profundis : quoniam superficie tenus sonare videntur, quasi inferiorum angelorum perfectio et inflammatio, a superioribus sint pendentes. Verum ista non fuit fidelissimi ac sapientissimi Dionysii intentio; neque sic dixit inferiora agmina illa superna a supremo Seraphim choro recalificari et in similem caliditatem resuscitari, quomodo apostolus Paulus admonuit Timotheum : Admoneo (inquiens) te, ut resuscites gratiam Dei quæ est in te. Sed totum istud de mutuis illuminatione et calefactione inferiorum spirituum supernorum a superioribus, intelligendum est de influentiis hierarchialium actionum versantium circa effectus divinos, in quibus inferiores a superioribus erudiuntur et accenduntur. Quæ omnia ad accidentale pertinent gaudium, in quo usque ad diem judicii incrementum aliquod suo modo sortiuntur Beati, juxta quod in Evangelio ait Salvator : Gaudium est angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. Sic nempe et præmium ac gaudium animarum jam beatarum, post diem judicii majus erit ex resumptis et glorificatis corporibus; et quilibet civium supernorum ex uniuscujusque sui concivis societate et gloria, per caritatem et congratulationem amplius dicitur jucundari. Sic quippe cœlestis Jerusalem participatio redundat, et est in id ipsum, juxta Psalmographum. Hæc autem et consimilia quidam non advertentes, maluerunt totum hunc librum insipienter negare, quam ista atque conformia ejus verba sapienter addiscere ac pie interpretari.
Insuper, mobile illud : quod tamen revera immobile est, utpote inflexibile, invariabile et inavertibile a suo objecto; quod nihilo minus mobile appellatur, quoniam caritatis est indesinenter ferri ac tendere in dilectum, et versari occuparique circa illum, nec ab actibus istis quiescere. Unde in exordio hujus habetur voluminis, quod omnis Patre moto manifestatio luminum : ubi expressum est, quod Deus
A Pater dicitur moveri, quia procedit in actum. Itaque, mobile illud, id est ferventissimum desiderium, est « et igneum cœlitus », id est quid supernum, ignitum, non terrenum. Secundum quod etiam Deus dicitur ignis consumens et innocue ardens, ita et cœleste ac deiforme desiderium est tanquam ardentissima facula cœliformiter ardens.12 « Et holocauste purgativum », id est incensive mundativum inferiorum spirituum, non ab aliqua macula culpæ, sed a minoratione notitiæ aut perfectionis, ut supra expositum est. Porro holocaustum dicitur ab ὅλον, quod est totum, et καυστόν, incensio, quasi totum incensum. Propterea sacrificium legis quod ad divinæ reverentiam majestatis totaliter incendebatur, et usque ad cineres comburebatur, vocatum est holocaustum, ut in Levitico legitur. Itaque desiderium illud mundissimum, igneum et divinum, est purgativum holocauste, id est flammigere et inflammative : quoniam ex hujuscemodi purgatione spiritus sic purgati totaliter accenduntur in Deo, et spiritualiter consumuntur in ipso, quasi absorpti in Deitatis oceano, cujus cultui et amori se manciparunt perfecte, totaliter et omnino, nil sui relinquentes sibimetipsis, quamvis natura et naturalia in ipsis permaneant integra, imo et prorsus impassibilia. Est item hoc igneum, « et incircumvelatum », id est a velaminibus et tegumentis sensibilium rerum et specierum purum ac liberum. Est enim totaliter spirituale, supernaturale, gratuitum, ab omni reflexione ad se ipsum inordinata mundissimum.
Designat etiam cognominatio Seraphim, « inexstinguibilem », id est singularem vim amorosam, nullo occursu minorabilem, juxta illud in Canticis : Aquæ multæ non poterunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam;13 « habentem sic semper luciformem et illuminativam », supple, vim : quoniam caritas ista tam vigorosa et fervida, non solum sortitur præfatas ignis proprietates per hoc, quod est fervens et calida, superfervida et acuta; sed item per hoc, quod instar ignis est clara et fulgida, totius caliginis vitiorum et criminum expulsiva: et ita est luciformis, illuminans mentem habentis in se ipsa luce, qua increatæ luci assimilatur, et per quam aptus est etiam alios illustrare, quemadmodum de sacratissimo Joanne Baptista testatur Salvator:14 Ille erat lucerna ardens et lucens. In igne enim sunt splendor et calor: et quamvis per splendorem signetur veritas seu sapientia, hic tamen per utrumque fervor exprimitur sancti amoris, qui pulcherrime in amante splendet ac radiat, nec ullam mortalis culpæ secum compatitur labem, imo nec in Beatis venialem culpam unquam habet admixtam. Ideo subditur, « omnis tenebrosæ obscurificationis perscrutatricem et manifestatricem»: quoniam amor fervens et purus sollicitat mentem ne quidquam admittat quo dilecto valeat displicere, seque discutiat et scrutetur, an quid tale consistat aut reperiatur in ea. Vitia autem obscurant. Quumque faciat mentem se taliter perscrutantem, manifestat ei an quid culpæ in ea sit latens, et protinus eam expellit. Hinc pro ly Perscrutatricem, alia littera habet, Persecutricem. Verumtamen in Beatis, qui sciunt se confirmatos in bono, non habet hos actus dilectio, saltem pro se ipsis, sed bene pro viatoribus, pro quorum salute solliciti sunt. In bonis vero viatoribus istos actus caritas habet, qui assidue interiora sua considerant ac scrutantur, et quidquid in eis culpabile est, exstirpare conantur.
Footnotes
Chapter 43 of 142