Articulus 41
PRIMI ORDINES COLLOCANTUR IMMEDIATE CIRCA DEUM.
IPSA ergo est, quantum ad nostram scientiam, prima cœlestium essentiarum dispositio, id est, præinducta ordinatio, actio et habitudo trium primorum angelicorum chororum, est prima et suprema hierarchia cœlestis, secundum quod nos eam scire, distinguere atque describere jam valemus. Cœlestibus autem cognita est distinctius et clarius valde. Nempe, ut scriptum est in libro Sapientiæ : Difficile invenimus quæ sunt in terra; et quæ in prospectu sunt, cognoscimus cum labore : quæ autem in cœlis sunt, quis investigabit?1 Hinc in Ecclesiastico legitur : Multa sunt abscondita majora his; pauca enim vidimus operum ejus, et pie agentibus dedit Dominus sapientiam. In circuitu Dei et circa Deum immediate stans. Hoc totum spiritualiter intelligendum est : quia nec angeli, quum sint simplices immaterialesque spiritus, situaliter stant; nec circumscriptus est Deus, ut in circuitu ejus angelicæ mentes esse localiter æstimentur. Sed condescendunt Scripturæ nostræ capacitati infirmæ, ut in circuitu Dei esse dicantur, qui imitatione virtutum, contemplatione et dilectione, ei propinquiores consistunt; et item qui undique confluunt et congregantur ad ipsum, vel ei concorditer sunt intenti, in quorum medio ipse se esse affirmat. Sicque Propheta deprompsit : Deus qui glorificatur in consilio Sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.2 Sic et propheta Michæas tertio libro Regum : Vidi, inquit, Dominum sedentem, et omnem exercitum cœli a dextris ejus et sinistris.3 Cur autem prima hierarchia dicatur circa Deum stare immediate, dictum est sæpe, quanquam Christus homo et deificatissima Virgo propinquiores sint Majestati, et primam hierarchiam transcendentes ac illustrantes.
Et simpliciter et incessanter circumiens æternam ejus scientiam, id est perpetue intenta contemplationi æternali sapientiæ Dei « simpliciter », id est sincerissime et solum intellectualiter, sine omni plica duplicitatis et reflexione indecenti ad proprium, quum Deus sit ibi omnia in omnibus.45 Secundum excellentissimam , quantum in angelis, semper mobilem collocationem, id est juxta perfectissimam quietationem, mansionem et fixionem, quantum in universitate cœlestium spirituum dici potest, aut esse possibile est. In qua collocatione indesinenter circa Deum versantur, ac feruntur ac elevantur in ipsum : ideo additur, « semper mobilem », id est jugiter in Deum tendentem, tanquam in summum objectum et ultimum finem, qui omnia ordinavit et movet ad se. Omnia enim propter se ipsum operatus est Dominus, ut Salomon ait.6 Unde et philosophi dixerunt, quod causa prima movet omnia, etiam superiora et summa in entibus, sicut desideratum movet desiderantem, seu desiderium ejus.7 Nihilo minus collocatio illa supernorum in Deo et circa Deum, recte quoque vocatur immobilis, in quantum inavertibiliter ac beatissime in summo bono sunt confirmati ac prorsus assecurati. Et de ista mobilitate et immobilitate Dei et supernorum, dictum est plenius supra, in expositione primi capituli.8 Postremo in libro de Divinis nominibus, capitulo quarto, diffusius agitur de triplici motu Dei et angelorum, videlicet recto, et obliquo, ac circulari. Nam et de ipsa sapientia summa scriptum est :9 Omnibus mobilibus mobilior est sapientia.
Deinde de eminentiis primæ hierarchiæ subjungit : Multas quidem et beatas videns pure contemplationes : id est, hierarchia hæc « videns », id est, in Deo immediate conspiciens, « pure », id est clare, imo et clarius aliis, « contemplationes », id est agnitiones secretorum Dei, « multas » numero per respectum ad visa et cognita, « et beatas », id est formaliter beatificas quantum ad secundum præmium, intelligendo istud de contemplationibus divinorum effectuum. Porro Beati unico actu vident Deum et ea quæ in Deo immediate conspiciunt per divinam essentiam. Quæ autem per inditas sibi species noscunt, diversis actibus contemplantur, nisi per eamdem intelligibilem speciem repræsententur. Simplosque et immediate fulgores illuminata, id est, hierarchia hæc « illuminata immediate » a Deo, videt « simplos fulgores », id est, irradiationes habet a Deo simplices, non ita partitas et diversificatas sicut habent chori et hierarchiæ ea inferiores. Quod enim in alio recipitur, recipitur in eo secundum modum et dispositionem ipsius : ideo, sicut mentes illæ pulcherrimæ hierarchiæ supremæ, sunt majoris unitatis et simplicitatis in suis naturis; ita quæ communicata sunt ipsis, sunt vehementioris unitatis et simplicitatis, sicut in libro de Causis probatur. Et divino alimento repleta, id est beatifica fruitione increatæ bonitatis atque immensæ suavitatis saluberrime refecta ac saturata (juxta illud, Satiabor quum apparuerit gloria tua;1011 et item, Adimplebis me lætitia cum vultu tuo), multo quidem, primo data fusione, id est, repleta est « multo », id est copioso hujusmodi alimento, « fusione primo data », id est communicatione Dei hierarchiæ illi abundantius impertita ac facta : etenim dona gloriæ sunt illi hierarchiæ exuberantius condonata.
Solaque domestica et unifica divinæ refectionis unitate, multa quoque communione Dei et cooperatione digna effecta, ad eam ut possibile. Id est : Hierarchia illa « digna effecta » est, quantum « possibile » est ex parte ipsius, videlicet secundum totum meritum suum, imo et supra illud, quia Deus remunerat ultra condignum, « sola », quia ipsa dumtaxat : digna, inquam, effecta est « unitate », id est simpliciori ac magis unita participatione, « refectionis », id est fruitionis « divinæ, domestica », id est familiari, « et unifica », id est unificante et simplificante eam in Deo, quem quo clarius vident, et quo plenius ipso fruuntur, eo fiunt ei conformiores, et magis unum in ipso, eminentius quoque simplificati in eo, juxta illud :12 Ut sint consummati in unum. Non enim divisi sunt mente, dispersi aut evagantes ab illo simplicissimo uno, quod est ipsa unitas prima. Etenim ista refectio gloriosa ac prorsus dulcissima, totaliter ac potentissime trahit et allicit, afficit et accendit, transformat et absorbet Beatos in Deum. « Multa quoque communione Dei », id est abundanti omnino et multiplici communicatione divinæ bonitatis ac munificentiæ ejus : quo enim quis Deo est vicinior, similior, carior, eo Omnipotens divitias gloriæ suæ et suorum charismata munerum exuberantius illi communicat; « et cooperatione » Dei digna effecta est, id est, hierarchia illa præ ceteris est Creatori cooperans, non immediate exsequendo circa exteriora, sed quia omnium causa Deus per eam purgat, illuminat, perficit, regit, movet, et actuat inferiora; quod autem est causa causæ, est causa causati. Denique talis effecta est similitudine bonarum habitudinum et actionum, id est per conformi13 tatem habituum divinorum seu virtutum sublimium, utpote caritatis, sapientiæ, scientiæ, liberalitatis, zeli divini honoris, justitiæ, pietatis, prudentiæ, « et actionum » procedentium ex illis supernaturalibus, infusis, virtuosis efficacissimisque habitibus, qui nunquam in illis sunt otiosi.
Multa vero divinorum superposite cognoscens, id est hierarchia illa suprema contemplans « multa divinorum » secretorum ac operum « superposite », id est excellentius aliis hierarchiis, et divinæ scientiæ et cognitionis in participatione, secundum quod fas est, facta, id est, constituta est « in participatione divinæ » et increatæ « scientiæ, et cognitionis », id est contemplationis, « secundum quod fas est », id est, prout competit mentibus tam prædignis.14
Footnotes
Chapter 52 of 142