Articulus 36
DE EXCELLENTIA ACTIONIS HIERARCHICÆ TRIUM PRIMORUM ORDINUM, ET QUALITER SIT IN EIS PURGATIO.
CONSEQUENTER, declarata jam significatione nominum ordinum primæ istius hierarchiæ, tractat de sacra potestate ipsorum. Dicendum vero, quam hierarchiam eorum æstimamus: id est, « dicendum » a nobis nunc est, « quam æstimamus » esse « hierarchiam », id est sacram hierarchicam potestatem et coordinationem « eorum », videlicet trium ordinum horum.
Omnis quidem enim hierarchiæ speculationem, Deum imitanti deiformitate dependentem ineffabiliter esse, et dividi omnem hierarchicam actionem in participationem sacram et traditionem purgationis puræ, et divini luminis, et perfectivæ scientiæ, sufficienter jam a nobis dictum esse arbitror. Hoc est: « Arbitror dictum jam esse sufficienter a nobis » in isto libro, præsertim capitulo tertio, « speculationem », id est rationem et descriptionem vel considerationem, « omnis hierarchiæ, esse ineffabiliter dependentem deiformitate Deum imitanti », id est a divina quadam perfectione, per quam et in qua personæ in hierarchia contentæ Deo assimilantur. In isto enim, ut dictum est sæpe, consistit ratio hierarchiæ, quod personæ hierarchicæ Deum imitando, invicem sibi communicent dona sibi desuper impertita: nam dictum est capitulo tertio, Hierarchia est similitudo et unitas ad Deum, quantum possibile est. Arbitror quoque satis dictum a nobis, « omnem hierarchicam actionem », puta purgationem, illuminationem, et perfectionem, « dividi in participationem sacram », id est in passivam purgationem, seu receptionem doni alicujus a superiore, « et traditionem purgationis puræ », id est in purgationem activam, qua superior tradit inferiori purgationis munditiam, ab habitu dissimilitudinis seu minoratione perfectionis ipsum purgando, « et » in traditionem « divini luminis », id est activæ illuminationis, qua superior inferiorem illuminat, lucem sibi infusam illi communicando, « et » in traditionem « perfectivæ scientiæ », id est in perfectionem activam, qua major perficit subditum seu minorem. Unde dictum est supra, quod ordo hierarchiæ est, alios quidem purgare, alios purgari;1 alios illuminare, alios illuminari; alios perficere, alios perfici.
Nunc autem dicere digne prosequamur, id est, quia jam ante descripsimus hierarchiam in generali, « prosequamur nunc digne », id est, sicut nunc dignum est et rectus ordo docendi requirit, « dicere », id est tractare, excellentissimos intellectus, id est intellectuales substantias trium ordinum supremorum, quomodo jam secundum eos hierarchia ab Eloquiis manifestatur, id est, qualiter in Scripturis docetur et declaratur hierarchia esse in tribus illis ordinibus, in quibus, ut patuit, consistit prima et summa hierarchia angelica. Et hoc nunc incipit declarare his verbis :
In primis essentiis quæ post substantificam earum Thearchiam collocatæ, et veluti in vestibulis ipsius ordinatæ, omnem sunt visibilem et invisibilem superexcellentes facturam, propriam æstimandum est esse et omnino æquiformem hierarchiam. Ordo verborum est : « Æstimandum est esse hierarchiam propriam », id est specialem ac primam, « et æquiformem omnino », id est æqualis potestatis atque consimilem in potestate hierarchica, loquendo de conformitate ista et potestate in generali, secundum quod ad eamdem pertinent hierarchiam : in qua nihilo minus sunt chori ordinesque distincti, quorum unus est altior atque potentior alio; imo in unoquoque eorum sunt primi, et medii, ac ultimi. Sic ergo putandum est esse virtutem specialem et æquiformem « in primis essentiis », id est in supremis illis personis trium primorum ordinum, « quæ post Thearchiam earum », id est post summum et increatum principatum a quo et ipsæ creatæ sunt : ideo additur, « substantificam », id est, qui eos effective produxit et subsistere fecit; « collocatæ », supple, sunt : quia in ordine universi, superiorem gradum et locum sortitæ sunt;2 « et veluti in vestibulis ipsius ordinatæ », id est proxime Creatori suo conjunctæ. Quemadmodum qui in vestibulis domus est, patrifamilias est multum propinquans; sic istæ substantiæ, assimilatione perfectionis sunt Deo viciniores. Potest autem vestibuli nomine prima cœlestis palatii mansio designari. « Omnem sunt visibilem et invisibilem superexcellentes facturam », id est digniores omni creatura visibili et invisibili quæ citra primam est hierarchiam : non quod Christi humanitate aut gloriosissima Virgine præstantiores sint, nisi in naturalibus donis, in quibus etiam excellentiores sunt sanctis animabus quæ usque ad primos illos choros elevatæ creduntur. Ceterum constat quod nec summus Seraph tantum excedit infimum angelum, quantum anima Christi glorificatissima, præsertim ut Verbo æterno hypostatice juncta, ipsum Seraph supremum.
Puras igitur eas esse æstimandum. Imo certum est quod universi angeli qui ceteris cadentibus stantes manserunt, puri sunt, non solum per innocentiam, sanctitatem et beatificam visionem, sed etiam ab omni impuritate materialis viscositatis et corpulentiæ mixtionalis. Non ut immundis maculis et inquinationibus liberatas : id est, non sic puræ sunt, quasi purgatæ sint a præhabitis immunditiis intellectus aut voluntatis, quia nec venialiter neque mortaliter unquam peccaverunt. Per quod excluditur error Platonicorum, dicentium quod in cœlo ab exordio fuit ruina, ipsisque lapsis in hoc mundo aut inferis satis purgatis et castigatis, rursus ascendant ad compares stellas et aulam Patris. Neque ut materialium receptivas phantasiarum. Sunt enim essentiæ non sensitivæ, sed pure intellectuales. Idcirco nec actiones nec passiones virium sensitivarum locum habent in eis, nisi metaphorice et secundum apparentiam aut similitudinem quamdam, quum alibi, scilicet quarto capitulo de Divinis nominibus, dicat magnus iste theologus, quod in dæmonibus sit amens furor, phantasia proterva, et irrationabilis concupiscentia: in quibus tamen, secundum Theologum naturalia integra permanserunt. Hinc erraverunt dicentes dæmones esse animalia corpore aeria, animo passiva, mente rationalia, tempore æterna, prout Apuleius Platonicus libro de Deo Socratis scribit.
Sed ut omni subjectione mundas et altiores, id est ab omni vili servitute peccati et subditione sanctæ libertati et caritati contraria, prorsus immunes:3 quia nec a primo illo apostata allici potuerunt, seduci aut vinci. Et omni superfirmato templo, secundum excellentissimam castitatem omnibus deiformissimis virtutibus supercollocatas.4 Id est: Æstimandum, imo et firmiter sentiendum est, essentias illas et mentes supernas, esse [puras quatenus] « supercollocatas », id est eminentiores effectas, « omni superfirmato templo », id est omni alio templo Dei intellectuali et rationali, in quo per gratiam aut gloriam habitat Deus. Templa autem hujusmodi superfirmata, sunt angelica agmina in bono confirmata, et supernaturaliter per gloriam roborata et immobilitata in Deo. Quum enim de fidelibus viatoribus dicat Apostolus, Templum Dei sanctum est, quod estis vos; potest hoc de comprehensoribus eminentius dici, quorum congregatio etiam appellatur triumphans Ecclesia. Nec obstat illud Apocalypsis: Templum non vidi in ea. Templa quippe materialia manufacta ibi non sunt, dicente Apostolo: Non enim in manufacta sancta Jesus introiit. Non tamen ratio templi spiritualis disconvenit Sanctis illis, quum et in prætacta Apocalypsi subjungatur: Dominus Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. Sic ergo supercollocatæ sunt omni superfirmato templo, seu cunctis mansionibus regni cœlestis, haud dubium quin per exclusionem suiipsarum, « secundum excellentissimam castitatem ». Palam peritis constat, quod castitas seu continentia, prout est virtus
1 Cor. III, 17.
Apoc. XXI, 22.
Hebr. IX, 24.
Apoc. XXI, 22. moralis passionem concupiscentiæ reprimens, non insit immaterialibus illis spiritibus. Sumitur ergo hic castitas extense, pro spirituali puritate et pura adhæsione cum Deo. Cui puritati fornicatio spiritualis opponitur, quæ est in omni peccato mortali, juxta illud Psalmi: Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Hæc enim fornicatio est recessus mentis a Sponso cœlesti. Quæ tamen in vitio idololatriæ præsertim perpenditur: de qua Osee ait,
Ps. LXXII, 27.
B Spiritus fornicationis decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. De qua in Jeremia et Ezechiele fit sæpissime mentio. In ordinibus ergo primæ hierarchiæ est excellentissima castitas, id est ferventissima et integerrima adhæsio mentis cum Deo, per quam ceteris omnibus sanctis angelis præferuntur: nec solum per hujusmodi castitatem, sed et in « omnibus deiformissimis virtutibus », quibus scilicet mens creata Creatori potissime conformatur, ut scilicet sunt sapientia, prudentia, fortitudo, constantia: in quibus, ceteris anteponuntur.
Osee IV, 12.
Jer. III, XIII; Ezech. VI, XVI, XX, XXIII, XLIII.
Potest quoque ita exponi, quod superpositi sunt omni templo superfirmato, secundum « excellentissimam castitatem virtutibus », id est consideratam et exsistentem in omni deiformi virtute: quia non solum in adhæsione caritatis, sed in omni etiam actu cujuscumque virtutis ac doni, quærunt solius Dei gloriam et honorem finaliter, atque purissime convertuntur ad ipsum absque inordinata reflexione ad se. Quocirca ait Joannes Scotus, et consonat Joannes Sarracenus: Deus propter se solum, non propter aliud, est amandus; omnia vero alia quæ amantur, propter ipsum amanda sunt. Talis quippe dilectio, casta est: nam spiritualiter fornicari est, a caritate frigescere, Deum debito minus diligere, et aliud plus quam oportet amare.
Et proprio per se motu et eodem motu, secundum diligentis Deum inconversibile ordinis ineffabiliter receptas. Id est: Æstimandum ac sentiendum est, personas has hierarchiæ supremæ, esse [puras quatenus] « receptas », id est in suis receptaculis, locis, choris seu mansionibus constitutas, « motu proprio », id est proprio actu dilectionis, cui essentiale præmium correspondet, hoc est propria conversione atque tendentia, non mediante alio reducente ac dirigente : ideo subditur, « per se », id est immediate : non utique sine Creatoris cooperatione, qui in omni actu causæ secundæ plus agit et influit quam causa secunda; nec sine illius motione interna et excitatione benigna præventioneque pia, aliquid meritorie cogitat, vult aut agit mens quæcumque creata. « Et eodem motu. » Quo enim altioris sunt dignitatis et ordinis, eo simplicius et per pauciora convertuntur ad Deum. Nam Philosophus loquitur quod ea quæ minus distant a prima causa, paucioribus motibus convertuntur ad eam. Proclus quoque : Unumquodque, inquit, procedens ab aliquo, per tot convertitur, per quot a primo procedit. « Secundum inconversibile ordinis diligentis Deum », id est secundum immutabilem ordinem caritatis, qua Deus primo ac summe diligitur : cujus caritatis inconversibilis, invertibilis, invariabilis ordo divinitus institutus requirit ut Deus super omnia sinceriter diligatur, potissime a Beatis, qui nec venialiter unquam ab ordine illo declinant, sicut nos miserrimi viatores. De quo ordine ait Sponsa in Canticis :5 Ordinavit in me caritatem. Porro totum istud factum est in beatissimis illis spiritibus « ineffabiliter » nobis, qui sublimia illa supernaturalia et spiritualissima, in sua puritate et sicuti sunt in se, nec capere nunc valemus, nec eloqui : imo divina illa et immaterialia melius possunt intelligi, quam effari.
Et in subjecta contumeliam omnino nescientes : id est, ordines illi supremi, quanto sunt ceteris altiores, tanto et humiliores : idcirco ad choros inferiores nequaquam se habent indignabunde, nec aliquo fastu superbiæ, sed dignantissime atque piissime. Ideo nesciunt per approbationem, neque exercent contumeliam circa illos : imo, quod desuper datum est ipsis, communicant illis caritative, illum sectantes de quo scriptum est : Qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Vel sic : « In subjectis contumeliam nescientes », id est, spiritus illi supremi, ex quo non præsunt hominibus, neque ad exteriora mittuntur, idcirco nec contumeliam patiuntur ab illis, quemadmodum Angeli qui singulis præsunt hominibus, qui sanctis illorum instinctibus frequenter rebelles sunt et ingrati, sicque contumeliam patiuntur ab illis : quibus nihilo minus piissime adsunt, condescendunt, consulunt, et pro tot injuriis et offensis, tot et tanta rependunt beneficia omni die. Ab inferioribus quoque ordinibus angelorum nunquam contumeliam sustinent, quia in cunctis subjecti illis ipsis obediunt.
Sed incausalem semper et intransmutabilem habentes propriæ deiformis specialitatis purissimam collocationem :6 id est, ordines illi altissimi, sunt [puri quatenus] « habentes » indesinenter « collocationem purissimam specialitatis propriæ deiformis », id est suæ specialis dignitatis ac gratiæ per quam Deo præ aliis conformantur, tamque sublimiter collocantur, « incausalem », id est a nullo inferiorum causatam ; vel potius, « incausalem », id est inferiorum non productivam immediate et per se, quia non habent ministerium circa illa. Alia littera habet, « incasualem », quia ipsorum collocatio seu ordinatio, nec casui nec fortunæ est subjecta : ideo sequitur, « et intransmutabilem », id est uniformem ac stabilem, quia in illo inavertibiliter sunt firmati et optime ordinati, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.7 Circa hæc ait Joannes Scotus : Quoties peccamus, angelos nostros quibus commissi sumus, contristamus, eisque contumeliam facimus, qui tamen nostræ salutis causa sæpe hic manere dignantur, et nobiscum de loco ad locum migrare. Verum supremi illi ordines habent collocationem suæ specialis excellentiæ firmissimam : quoniam sicut sanctiores sunt ceteris, et affectuosius se in exordio sæculorum ad suum converterunt Creatorem; sic gloriosius coronari promeruerunt, et facti sunt mansione sublimiores, et agnitione revelationeque mysteriorum secretiores.
Footnotes
Chapter 47 of 142