Skip to the text

Articulus 40

CONCLUDETUR EX PRÆALLEGATA SCRIPTURA, PRIMAM HIERARCHIAM IMMEDIATE A DEO PURGARI, ILLUMINARI, ET PERFICI.

NUM ergo prima cœlestium intellectum hierarchia, id est, nonne suprema illa trium ordinum hierarchia, ab ipsa teletarchia, id est a divina et increata potestate omnibus principante, sanctificata, id est sancta effecta, ut paulo ante prolixius expositum est, quo in eam immediate extenditur, id est, eo ipso quo sine alio ordine mediante ad Deitatem reducitur, imo se ipsam ad illam convertit, sanctissima purgatione quam a Deo sortitur, multo lumine, id est copiosa illuminatione qua a Deo illustratur, anteperfecta consummatione, id est excellenter perfecta completione, eam implens, id est, hierarchiam hanc perficiens Deitas summa, proportionabiliter, id est secundum capacitatem, dignitatem et aptitudinem ejus (tamen, secundum Scotum, ponitur hic implens, pro implente, per figuram quæ a grammaticis hypallage appellatur), purgatur, et illuminatur, et perficitur?12 id est, secundum hunc modum prima hierarchia purgatur, illuminatur, atque perficitur, non ab alia hierarchia aut angelico ordine, sed immediate a Deo. Omni quidem minoratione pura, id est, prima illa hierarchia sic purgatur, ut sit immunis ab « omni minoratione », id est diminutione et deficientia puritatis pertinentis ad eam, primi vero luminis plena, id est plena lumine primo et increato, secundum mensuram pertinentem ad ipsam hanc hierarchiam. Vel dicitur, plena luminis primi, id est supremæ illuminationis hierarchicæ, quia immediate illuminatur a Deo, et plenius quam ceteræ hierarchiæ. Et primo data cognitione et scientia participans perfecta : id est, hierarchia hæc prima « participans », id est, partim communicans, « cognitione data primo », id est illuminatione eminentiori, quæ primo gradu dignitatis collata est ei a Deo ; sic quoque participans « perfecta scientia » in suo genere, et universaliori quam sit inferiorum angelorum scientia, ut frequenter expressum est.

Consequenter declarat, quod distinctio trium actionum hierarchicarum, sit in angelis potius distinctio secundum rationem, quam realis. Comprehendens autem, id est multa summatim breviterque concludens, et hoc quod mox subditur, dixerim, fortassis non immerito. Sobrie loquitur, docens incautam assertionem esse vitandam. Quia et purgatio est, et illuminatio, et perfectio, divinæ scientiæ assumptio. Id est : Intellectualis ac formata susceptio scientiæ divinitus datæ, « est » realiter « purgatio » mentis illam suscipientis, in quantum mens per ipsam a nescientia quadam et minoratione puritatis mundatur. (Talis quoque scientiæ infusio, sive collatio, aut certe causatio, videtur esse activa purgatio, et dum unus et idem purgatur, et purgat : purgatur, inquam, a superiore, et purgat inferiorem. Duplex illa purgatio non est idem in re : purgatio enim activa est in purgante, quem et ita denominat ; passiva vero purgatio, in purgato, quem et denominat ipsa.) « Et illuminatio », id est, assumptio illa scientiæ est realiter ipsa illuminatio, in quantum mens per illam veritatem prospicit et cognoscit : et qui influit eam, active illuminat ; qui vero recipit eam, illuminatur, non per expulsionem erroris, sed per agnitionis augmentum aut clarificationem. Eadem quoque hæc ipsa scientiæ assumptio, est « et perfectio », id est realiter idem quod perfectio ista hierarchica, in quantum mens per ipsam formatur, atque reducitur ad totius datorem ac fontem perfectionis. Non enim de informi et nuda, sed formata et affectiva scientia, ista dicuntur. Verumtamen perfectionem quidam dicunt esse inflammationem divini amoris : quem modum loquendi in hoc volumine sanctus hic doctor non habet. Inflammatio quoque ista amoris, ex agnitione divinorum fluens effectuum, in scientia ista hierarchica virtualiter continetur.

Ignorantiam quidem utpote purgans, id est, pro certo assumptio ista scientiæ est purgatio, « utpote purgans ignorantiam », id est nescientiam quamdam, non culpæ immunditiam, secundum ordinem, quia purgatio illuminationem præcedit secundum ordinem naturæ aut generationis : Deus namque non nisi a purgatissimis mentibus cernitur, ut Augustinus fatetur ; indita scientia perfectiorum doctrinarum : id est, scientia superioribus præstita, quæ est cognoscitiva « perfectiorum doctrinarum », id est eminentiorum notitiarum et contemplationum, hæc, inquam, est purgans inferiores. Illuminans autem, id est, assumptio illa scientiæ est etiam illuminans mentem, ipsa divina cognitione quam formaliter causat in ea, per quam illuminationem et purgat a nescientia : [illuminans, inquam, mentem] non prius contemplantem, id est mentem quæ non contemplatur nec scit veritatem quæ ei per illuminationem notificatur, « prius » quam manifestatur per altiorem illuminationem, id est, quam ei manifestetur a superiore per illustrationem majorem quam habuit ante. Et perficiens iterum ipso lumine, id est, assumptio ista scientiæ divinæ est rursus mentem perficiens eodem lumine scientiali quo purgat et illuminat, secundum habitum scientia lucidissimarum doctrinarum, [id est, perficiens eam in « scientia lucidissimarum doctrinarum » quæ est] « secundum habitum » bonitatis et possessionem virtutum, in quibus completive consistit scientia formata lucidissimarum veritatum, quæ non sunt lucidissimæ nisi virtutibus decorentur. Etenim ille veritatem do, gustando ac opere exsequendo. Ideo optime scit, qui eam didicit non solum legendo aut audiendo, sed etiam experien- Christus locutus est : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.3

Footnotes

  1. *proportionaliter ↩

  2. *perfectionis principi- ↩

  3. Matth. v, 8. ↩

Chapter 51 of 142