Skip to the text

Articulus 31

INTRODUCTIO ET SOLUTIO QUÆSTIONUM, PRÆSENTIS CAPITULI INITIUM PECULIARITER CONCERNENTIUM.

CIRCA hæc quæritur : in quibus tres Ordines primi conveniunt, propter quæ in eadem hierarchia ponuntur; et in quibus distincti sunt, propter quæ ad diversos pertinent choros; et quomodo tota illa hierarchia perhibetur circa Deum immediate collocari, quum in ea sint tam innumerabiles gradus et species et coordinatio spirituum supernorum. — Ad hæc respondere, ut venerabiles et antiqui nonnulli expositores B. Dionysii humiliter fassi sunt, nobis in vita præsenti valde difficile est. Verum, quia ad aliquantulam horum intelligentiam, imo et omnium quæ in hoc libro traduntur, non minime conferre videntur quæ in Summa contra gentiles sanctus asserit Thomas, aliqua inde tangam.

Itaque, tertio Summæ illius libro testatur : Quoniam inter creaturas intellectuales quædam sunt aliis altiores, oportet quod inferiores intellectualium naturarum per superiores gubernentur. Virtutes namque universaliores, motivæ sunt virtutum magis particularium. Naturæ autem intellectuales superiores, habent formas universaliores quam inferiores : idcirco sunt regitivæ illarum. Amplius, intellectiva potentia propinquior principio, semper invenitur regitiva intellectualis virtutis a principio magis distantis : quod tam in speculativis quam in practicis patet scientiis. Scientia enim speculativa quæ ab alia sumit principia ex quibus demonstrat, dicitur illi subalternata; scientia quoque activa fini propinquior, architectonica dicitur, respectu scientiæ a fine distantioris. Ergo substantiæ intellectuales primo principio propinquiores, regitivæ sunt aliarum. Præterea, substantiæ illæ superiores, perfectius in se suscipiunt influentias Sapientiæ summæ, qua omnia gubernantur : ergo per superiores illas reguntur inferiores.

Verum his objici posset, quod regere est rem in suum finem dirigere. Quum ergo omnes angelici spiritus sint summo et ultimo fini suo inavertibiliter juncti, amplius regi non indigent. Insuper, omnes angeli sunt confirmati in bono : idcirco sunt agentia infallibilia, nequaquam errantia. Ergo nec dirigi indigent, nec doceri. — Et respondendum, quod unus angelus non regit alium ad obtinendum beatificum finem, qui est fruitiva visio Dei per speciem, sed in his quæ spectant ad hierarchicæ dispositionis perfectionem finalem, in quibus unus docet, illuminat, et perficit alium. Denique, quamvis angeli nequeant errare neque peccare, est tamen in eis nescientia quædam respectu divinorum effectuum, in quibus unus docet et dirigit (id est illuminat) alium. In quorum cognitione et dispositione et exsecutione nequaquam consistit principalis eorum perfectio, neque salus, imo nec gloriæ similitudo illa præcipua de qua ait S. Joannes:1 Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. At vero per actus hierarchicos, angeli Deo assimilantur secundario, in his quæ ad regimen spectant creaturæ, præsertim humanæ, et eorum quæ ordinem habent ad hominum beatificationem: respectu quorum superiores purgant, illuminant, atque perficiunt inferiores.

Insuper, sicut superiores inter substantias intellectuales sunt eminentioris virtutis, ita perfectius notitiam divinæ dispositionis a Deo percipiunt in hoc, quod usque ad singularia rationem ordinis noscunt per hoc quod a Deo accipiunt. Hæc autem divinæ ordinationis manifestatio, usque ad ultimas intellectualium substantiarum pertingit, juxta illud in Job:2 Numquid est numerus militum ejus? et super quem non splendet lumen ipsius? Sed inferiores intellectus non in tanta perfectione manifestationem illam recipiunt, quod per eam singula ad divinæ providentiæ ordinem spectantia, ab ipsis exsequenda, cognoscere possint, sed solum in quadam communitate. Et quanto sunt inferiores, tanto per primam illuminationem divinitus factam, minus in speciali divinæ ordinationis cognitionem accipiunt: in tantum quod intellectus humanus, qui est infimus secundum naturalem cognitionem, solum quorumdam universalissimorum habet notitiam. Itaque substantiæ intellectuales superiores, perfectiorem prædicti ordinis cognitionem consequuntur a Deo: quam perfectionem inferiores secundum modum eis competentem consequuntur per superiores, quemadmodum universalis cognitio discipuli, per magistrum in speciali cognoscentem perficitur. Sic ergo sublimiores intellectus in sublimiori principio hanc cognitionis perfectionem sumpserunt.

In qualibet autem dispositione Providentiæ, ordinatio ipsa effectuum ex forma agentium derivatur. Oportet namque effectus a causis secundum similitudinem quamdam procedere. Porro, quod agens similitudinem suæ formæ effectibus communicet, est propter aliquem finem. Primum ergo principiorum in Providentiæ dispositione, est finis; secundum, forma agentis; tertium vero, ipsa dispositio ordinis effectuum. Supremum ergo in ordine intellectus est, quod in fine ratio ordinis attendatur; secundum autem, quod in forma; tertium, quod dispositio ordinis in se ipsa, non in aliquo altiori principio, cognoscatur. — Sic ergo inter illos intellectus qui immediate in Deo perfectam cognitionem ordinis providentiæ divinæ percipiunt, est aliquis ordo: quia supremi et primi ordinis angeli, rationem ordinis Providentiæ sumunt in ultimo fine, qui est bonitas Dei, attamen quidam eorum clarius aliis: et hi omnes dicuntur Seraphim. Secundi vero, rationem ordinis divinæ providentiæ perfecte cognoscunt in ipsa forma divina: et hi dicuntur Cherubim, quod interpretatur plenitudo scientiæ. Scientia namque per scibilis formam perficitur. Unde Dionysius dicit, quod sunt contemplativi divinæ pulchritudinis in prima operatrice virtute. Tertii vero, dispositionem divinorum judiciorum in se ipsa considerant: et isti dicuntur Throni, quia per thronum potestas judiciaria designatur. Hinc, secundum Dionysium, per hanc nominationem signatur quod sunt deiferi, et ad omnes divinas susceptiones familiariter aperti. Nec ista sunt ita intelligenda, quasi aliud sit bonitas Dei, aliud essentia ejus, et aliud scientia ejus dispositionem continens rerum; sed quia secundum hæc, alia et alia est consideratio ejus. Hæc Thomas. Qui in eodem capitulo prosequitur istud de sex ordinibus aliis, prout infra suis locis tangetur.

Scribit quoque hæc eadem in prima parte Summæ: Prima, inquiens, hierarchia accipit rationes rerum in Deo; secunda autem, in universalibus causis; tertia vero determinat eas ad speciales effectus. Deus quoque est finis angelorum et omnium rerum. Ad primam ergo hierarchiam pertinet consideratio finis; ad mediam, universalis dispositio de agendis; ad ultimam, applicatio dispositionis ad opus. Etenim tria hæc in qualibet operatione inveniuntur. Hinc Dionysius considerans naturam angelicarum proprietatum ex nominibus ordinum, posuit ordines illos in prima hierarchia, quorum nomina imponuntur per respectum ad Deum, videlicet Seraphim, Cherubim, Thronos. In media vero hierarchia constituit ordines quorum nomina universalem dispositionem designant, utpote Dominationes, Virtutes, et Potestates. Sed Principatus, Archangelos, et Angelos in ultima hierarchia locavit, quia eorum nomina operis exsecutionem important. — At vero circa finem potest se aliquis habere tripliciter: primo, ipsum in se considerando; secundo, perfectam ipsius notitiam recipiendo; tertio, suam intentionem in ipso figendo. Et primo horum modorum habent se Throni ad Deum omnium finem, quia ad hoc elevantur, quod in se familiariter suscipiunt Deum, rationesque rerum in ipso immediate conspiciunt. Quumque hoc sit toti primæ hierarchiæ commune, quemadmodum ultimæ hierarchiæ commune est denuntiare, ob id Throni dicuntur ab eo quod toti primæ hierarchiæ est commune. Cherubim vero se habent ad Deum secundo modo, quoniam excellentiam hanc superaddunt Thronis, quod divina secreta eminenter agnoscunt. Seraphim autem se habent ad Deum tertio modo, quoniam excellunt in hoc, quod Deo præardenter et summe infixi sunt ac uniti. Cujus simile cernimus in principatu terreno. Quidam enim in curia ipsum regem immediate accedere et alloqui possunt; aliqui ultra hoc regis noscunt secreta; alii ultra hoc assidue regi adsistunt. Quorum primis assimilantur Throni, secundis Cherubim, tertiis Seraphim.

Præterea quæritur, an omnium intellectualium ac rationalium creaturarum una sit hierarchia. Videtur quod sic, quoniam omnium harum est una civitas atque societas: de qua in libro de Civitate Dei loquitur Augustinus.

Respondetur, quod hierarchia dicitur sacer principatus; in principatu autem oportet principem esse, et multitudinem ei subjectam. Quum ergo sit unus omnium princeps, est una omnium intellectualium creaturarum hierarchia ex hac parte. Si autem consideretur principatus ex parte multitudinis subjectæ, sic principatus dicitur unus, cujus multitudo potest uno et eodem modo suscipere principis gubernationem. Quumque hominibus connaturale sit divinas illuminationes et directiones suscipere sub sensibilibus formis, angelis vero in intellectuali puritate: constat quod alia sit hierarchia angelica, aliaque humana. — Angeli quoque diversimode divinas illuminationes suscipiunt. Nam superiorum angelorum rationes ac species sunt universaliores quam inferiorum. Rationes quoque et species quibus angeli illustrantur, tripliciter considerantur. Primo, prout a Deo immediate emanant: sicque eas recipere, ad primam pertinet hierarchiam, quoniam hæc immediate in Deum extenditur, et quasi in Deitatis vestibulis collocatur. Secundo, prout a causis creatis universalibus aliqualiter jam multiplicatæ ac divisæ dependent: sicque a media hierarchia recipiuntur. Tertio, prout applicari singularibus possunt: et ita recipiuntur ab infima. Tres ergo sunt hierarchiæ angelicæ. — Præterea, quanto quis naturas et species, proprietates, vires et actus rerum perfectius noscit, eo distinctius potest assignare gradus et ordines atque officia rerum. Nos autem angelos valde imperfecte cognoscimus : idcirco distinctionem eorum et ordinem non nisi in communi possumus assignare, quum tamen quamplurimi a se invicem distinguantur natura, actu, officio : imo, secundum quosdam, quilibet angelus proprium ordinem habet multo plus quam singulæ stellæ. Propter quod S. Dionysius in unoquoque ordine ponit primos et medios ac ultimos. Ideo angeli ejusdem ordinis non sunt æquales simpliciter, sed solum in genere. — Postremo, loquendo de ordinibus angelorum prout theologi inde loquuntur, penes dona gratuita, et actus atque officia per respectum ad beatitudinem supernaturalem : sic distinctio ordinum est completive principaliterque a gratia, quamvis partim et inchoative possit dici esse a natura.

Footnotes

  1. 1 Joann. III, 2. ↩

  2. Job XXV, 3. ↩

Chapter 42 of 142