Articulus 38
QUOMODO SPIRITIBUS PRIMÆ HIERARCHIÆ CONVENIAT PERFECTIO.
QUONIAM pater et præsul et doctor iste jam supra ostendit, quomodo summis spiritibus istis primæ hierarchiæ conveniat purgatio tam activa quam passiva, et item illuminatio ista duplex ; consequenter idem declarat de perfectione.
Perfectas autem similiter, id est, eodem modo sentiendum est eas perfectas perfectione ad actus hierarchicos pertinente, de qua hic sermo, non ut sacra varietate analyticam scientiam illuminatas, id est « non » tanquam « illuminatas » seu eruditas « scientiam analyticam », id est expositoriam, resolutoriam et imperfectam, quam postea resolvi et explanari oporteat per evidentiora, et resolvendo usque ad prima principia : imo simplici mentis intuitu conspiciunt veritatem, atque in primis principiis simul intelligunt conclusiones. Non ergo sunt taliter eruditæ « varietate sacra », id est per sensibilium similitudinum ac formarum diversas et varias descriptiones aut propositiones. Sed ut prima et supereminenti deificatione repletas, id est tanquam impletas divinitus « deificatione », id est divina assimilatione, « prima » in ordine cœlestium hierarchiarum, « et supereminenti », id est eminentiori quam illa quæ convenit sequentibus choris, secundum excellentissimam , quantum in angelis, divinorum operum scientiam, id est secundum sublimissimam notitiam operum divinorum, quæ angelicis inest spiritibus: de quibus erudiuntur immediate a Deo allocutione et inspiratione interna, exuberanter præ ceteris, ut dictum est sæpius. Hinc subditur : Non enim per alias sanctas essentias, sed ab ipsa Thearchia sanctificatæ, in ipsam immediate extenduntur :1 id est, mentes hæ trium ordinum primæ hierarchiæ « extenduntur », id est, per contemplationem elevantur, « in ipsam » Thearchiam, seu Deitatem omnium principem, « non sanctificatæ per alias sanctas essentias », id est non purificatæ et perfectæ aut reductæ per alios angelicos spiritus : extenduntur, inquam, « ab ipsa » Deitate, omnibus supereminenti virtute, et ordine, et dignitate, id est a Deitate, quæ cunctis eminet creaturis et choris « virtute », id est virtutum perfectione seu omnipotentia, « et ordine », id est activa ordinatione, quum sit totius ordinis causa, imo supra et extra omnem ordinem rerum, quamvis ordo universi sistat in ea in ascendendo tanquam in puro actu, sicut in descendendo sistit in materia prima tanquam in pura potentia : non tamen omnino eodem modo, quia in Deitate sistit tanquam in principio extra ; « et dignitate », id est honorabilitate, auctoritate, universali perfectione ac nobilitate : in quibus omnibus eminet et præfulget supergloriosissimus et superbeatissimus Deus universis et singulis penitus infinite.
Et ad castissimam omnino fortitudinem collocantur, id est, in dilectione Dei purissima, et in omnimoda ab omni malo continentia, inviolabiliter sunt constituti; et ad immaterialem et invisibilem23 pulchritudinem, quantum fas, in contemplationem adducuntur, id est, per contemplationem reducuntur immediate « ad immaterialem et invisibilem pulchritudinem » intuendam, tanquam ad finale beatificumque objectum, ad quod contemplatio illa est quasi proxima via, vel potius formaliter unio immediata cum ipso, « quantum fas », id est, quantum licitum vel concessum est. Sunt enim mentes illæ sapientissimæ prorsus discretæ ac reverentialissime se habentes ad Deum, cujus immensitatem, immensamque actualitatem, actualissimam quoque incomprehensibilitatem, sciunt in infinitum excedere omnem suam vim cognoscitivam : idcirco nec volunt nec cupiunt eum comprehendere omnimode, et taliter tamque perfecte sicut ipse comprehendit se ipsum. Nihilo minus vere comprehensores vocantur, et Deum veraciter comprehendunt, id est, immediate in se ipso facialiter clare conspiciunt, nec perfectius eum videre desiderant quam ipsis desuper est præfixum atque promeruerunt. Sunt etenim saluberrime satiati et contentati eo ipso quod habent, secundum quod illud habent. Insuper, sicut communiter dicimus unum Beatorum habere in alio, quod non habet in se ipso, sic omnes habent in superexcellentissimo Creatore, quod non habent in se : quoniam de illius felicitate, perfectione et gloria, vehementius inundantur quam de sua. Et de hoc quod ipse solus se plenarie comprehendit, plus gaudent, quam de hoc quod ipsi eum suo modo comprehendunt : imo mallent se non esse, quam quod ille ad momentum sua tam immensa gloria privaretur. Sic prævalet ac prædominatur in ipsis amor Dei. Præterea, sicut bonum dicit habitudinem quamdam ad appetitum, sic pulchrum ad intellectum seu visum. Quemadmodum ergo ad rationem pulchritudinis corporalis requiruntur ac pertinent tria, videlicet elegans statura, comproportio apta membrorum, ac vividus color; sic ad pulchritudinem spiritualem Dei tria quædam pertinere videntur : quia pro eleganti statura, convenit ei altitudo immensa; pro comproportione membrorum, convenit ei convenientissima connexio attributorum; pro vivaci colore, supersplendidissima claritas sua.
Et ad divinorum operum scibiles rationes, ut primæ et circa Deum essentiæ, flectuntur, id est, mentes illæ supernæ tanquam primæ et proximæ Deo, et circa ipsum consistentes per præcipuam divinæ perfectionis participationem, « flectuntur », id est, se ipsas flectunt ac vertunt, « ad rationes operum divinorum scibiles » eis, hoc est ad cognoscendum et contemplandum causas et rationes divinorum mysteriorum atque effectuum cognoscibiles ipsis :4 non enim queunt omnes hujusmodi rationes cognoscere. Denique Deum in se ipso contemplantes, vultum suum intellectualem quasi dirigunt recte in altum, ac elevant in directum; dum vero opera Dei rationesque operum ejus inquirunt ac pensant, quasi flectere se dicuntur, id est, ad aliud divertere, non tamen a Deo recedere, perhibentur. Et ab ipso perfectionis principe, id est a Deo totius perfectionis causa et fonte, excellentissime sanctificatæ sunt, id est eminentius purificatæ, et omni perfectione virtutum ornatæ.5 Si autem in naturalibus solis creatæ fuerunt, concreata fuit eis sola sanctitas naturalis; si vero in gratuitis conditæ sunt, id est in caritate et gratia gratum faciente et donis illis annexis, sic supernaturalis sanctitas fuit eis concreata habitualiter. Per actualem vero conversionem ad summum bonum, adeptæ sunt sanctitatem, cooperando gratiæ Dei, et habitibus illis utendo. Nunc tamen forsitan mentio est de sanctificatione seu perfectione prout est actus hierarchicus, quem non oportet jugiter eumdem numero esse in eis.
Footnotes
Chapter 49 of 142