Articulus 35
DESCRIPTIO PROPRIETATUM THRONORUM, TERTII PRIMÆ HIERARCHIÆ ORDINIS.
SEQUITUR descriptio proprietatum tertii ordinis, puta Thronorum. Ipsa autem altissimarum et compactarum sedium, id est « ipsa » denominatio « sedium altissimarum », id est Thronorum cœlestium valde sublimium, « compactarum », id est firmarum et in omni veritate solidissimarum, omni constantia et virtute tam compaginatarum quod dissolvi non queunt, nec ex alicujus insessione in eis aut supersessione super ipsas, deprimi aut gravari; omni diligenter exaltari ignominia subjectionis, hoc est, significat hos spiritus thronicos esse exaltatos ac liberos « diligenter » omnino ab « omni ignominia subjectionis », id est ab omni vili subjectione; et ad summum supermundane sursum ferens: id est, appellatio ista insinuat dignitatem et efficaciam illorum sursum ferentem, id est, nobiliter ac spiritualiter elevantem ipsos, « ad summum », id est Deum altissimum, cujus tam eminenter ac propinque capaces sunt, quod in ipsis sedere asseritur: et hoc, « supermundane », id est, non sicut in hoc mundo sedes eriguntur usque ad sessurum in eis, et deprimuntur sub illo: imo, sicut Deo servire, regnare est, sic Throni isti ex Creatoris sui insessione et superquietione in ipsis, maxime dignificantur ac sublimantur: ideo non sunt ruditer imaginandi instar materialium mundanarumque sedium. Propter quod subditur: et omni extremitate ineffabiliter insubmissum , id est, nuncupatio hæc designat quod spiritus isti sunt non submissi, nec indigne suppositi cuiquam sedenti, sed eminentius quam capere valeamus aut eloqui, ab omni ultimitate immunes sunt, ac ceteris sex choris angelicis cunctisque materialibus rebus sublimiores, quum tamen Dominus protestetur:1 Cœlum mihi sedes est. Unde et Isaias:23 Vidi, inquit, Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Et Daniel dicit: Adspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit; thronus ejus flammæ ignis.4 Ipse equidem ministros suos facit ignem urentem.5 Porro hujuscemodi sedes instar flammarum tendunt in altum, et ab omni extremitate sunt insubmissæ.
Et circa vere excelsum totis virtutibus incommutabiliter et stabiliter collocatum, id est, nomen istud significat sacratissimum agmen Thronorum esse « collocatum », id est situm, conjunctum et positum, apud Deum, eo modo quo dictum est supremam hierarchiam quasi in vestibulis Deitatis esse locatam. Denique Deus omnipotens et æternus, est vere (id est independenter et absolute) excelsus, utpote universis et singulis infinite et prorsus incomparabiliter perfectior, dignior, major. De quo loquitur Isaias: Mementote quoniam excelsum est nomen ejus.6 Itaque « circa vere excelsum » firmatum et positum est agmen hoc, « totis virtutibus », id est cunctis et integris viribus suis, viribus utique naturæ et gratiæ ac gloriæ: ideo additum est, « incommutabiliter et stabiliter », id est omnino constanter: quod convenit illis per gratiam et gloriam, potius quam per naturam, quum scriptum sit in Job: Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem.7 Nempe, secundum Damascenum libro secundo, angelus non secundum naturam, sed gratia, est immortalitatem suscipiens; ac mente vertibilis, attamen dono gratiæ consummatæ, hoc est munere gloriæ, est confirmatus in bono, et impeccabilis factus, qui secundum naturalia sua consideratus, diceretur mutabilis, quum sermo veritatis testetur:8 Ecce inter Sanctos ejus nemo immutabilis. Verumtamen Peripatetici putaverunt intelligentias loco et alteratione esse immobiles. At vero juxta similitudinem cathedræ ista dicuntur. Deus enim sedi qua sedet, cuique præsidet, interior atque exterior perseverat: interius replens, exterius regens; interius subtilitate ac simplicitate omnia penetrans, exterius potestate omnia ambiens et conservans. Quod totum, præclarum est menti creatæ: imo nihil creaturæ nobilius, nil ei salubrius, quam adhærere ac subjici Creatori.
Et divini superadventus in omni impassibilitate et immaterialitate acceptivum: id est, cognominatio ista docet quod spiritus isti susceptivi sunt gratiosi et gloriosi descensus et adventus Dei in eos, qui in se incircumscriptibilis invariabilisque persistens, fertur in mentes illas in sublimissimum desuper advenire, descendere, mansionemque facere, quibus gratiarum infundit charismata et gloriæ dona largitur, vel hæc ipsa conservat in ipsis. Propter quod apud Joannem ait Salvator: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.9 Sic autem susceptivi sunt Dei et adventus ejus piissimi, « in omni impassibilitate et immaterialitate », id est omnino impassibiliter et immaterialiter. Quod enim in alio recipitur, in ipso recipitur secundum modum ipsius recipientis, ut dicitur in libro de Causis. Propter quod Proclus fatetur, et idem in libro de Causis habetur: Primorum omnium quædam sunt in quibusdam per modum quo licet ut sit unum eorum in alio. Quemadmodum ergo Throni impassibiles et immateriales consistunt, ita impassibiliter immaterialiterque suscipiunt influentias Creatoris, præsertim de passione corruptiva loquendo, et de materia proprie dicta. Est autem et passio quædam perfectiva, sicut intelligere et dona Dei recipere sunt quædam pati. Unde et in substantiis separatis ponitur quod est, et quo est, actus quoque et potentia, secundum Boetium. Atque ut libro secundo asserit Damascenus, incorporeus et immaterialis dicitur angelus, quantum ad nos; omne vero creatum, per comparationem ad Deum, grossum et quasi materiale invenitur.
Signat item nomen hoc, Thronus, et deiferum, id est proprietatem internam qua Deum in se gestare dicuntur, quoniam jugiter manet in ipsis. Nam et Apostolus exhortatur: Glorificate et portate Deum in corpore vestro.10 Multo congruentius portatur in mente: non quod localiter bajuletur, sed quod in portantis corde ubique et semper quiescit, juxta illud Deuteronomii: Amantissimus Domini habitabit confidenter, et in eo quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.11 Et familiariter in divinas susceptiones apertum, id est, nomen illud designat quod mentes Thronorum peculiariter specialique aptitudine ac familiari cohabitatione patulæ sunt et reseratæ ad suscipiendum in se fluxiones divinas et quascumque Dei donationes. Mentem namque tranquillissimam ac devotissimam habent ad Deum, qui super quietum et humilem requiescit.
Hæc quidem nominum ipsorum, quantum ad nos, declaratio, id est, ista est expositio nominum trium ordinum primæ hierarchiæ, quantum ad nos spectat, aut possibile est declarare.12 Ipsi vero præclarissimi Throni et ceteri cives superni, multo subtilius norunt rationes et significantias nominum horum, quæ communia sunt tam innumerabilibus beatis spiritibus, et in speciali loquendo, diversis diversimode competunt magis et minus eminenter. Quibus, secundum hoc, nomina possent imponi diversa a scientibus omnia illa: quod nostram transcendit facultatem in vita ista. Imo, ut libro secundo disseruit Damascenus, terminum, id est definitionem quidditativam et speciem specialissimam supernorum spirituum, solus agnoscit Creator illorum. Quod tamen intelligendum est, per inclusionem felicium domesticorum ipsius, quemadmodum solus paterfamilias dicitur esse in domo, quamvis simul cum ipso sint sui domestici.
Circa exposita ista loquitur Hugo: Manifestum est thronos, regnantium ac judicantium esse sedes. Ad regnantem autem sublimitas, ad judicantem vero veritas pertinet. Hinc Thronos merito sedes Dei altissimas nuncupavit, quoniam regnans in eis superiorem non habet, et compactas, quia in eis judicans a veritate non discedit. Quid est compactum? Hoc est, apte et convenienter conjunctum. Videte juncturam sedium Dei. Junctura sedium, est convenientia judiciorum. Omne judicium, ex alio aliud infert: ex culpa pœnam, ex justitia gloriam, ex merito præmium; ex qualitate operum, qualitatem retributionum. Junctura ergo Thronorum, correspondentia est pulcherrima meritorum ac præmiorum. — Præterea S. Bernardus ad Eugenium: Putemus, ait, Thronos ab inferioribus choris alto evolasse recessu: qui ex eo quod sedent, Throni dicuntur; et ex eo sedent, quod Deus sedet in eis. Quæris quid illam sentiam sessionem? Summam tranquillitatem placidissimamque serenitatem, pacem quæ omnem exsuperat intellectum.13 Talis est qui sedet in Thronis, Dominus Sabaoth, judicans omnia cum tranquillitate, placidissimus, serenissimus, pacatissimus;14 et tales sibi constituit Thronos simillimos sibi. — De quibus et beatus fatur Gregorius: Throni illa agmina sunt vocata, quibus ad exercendum judicia semper Deus omnipotens præsidet. Quia enim thronos Latino eloquio sedes dicimus, throni Dei dicti sunt, hi qui tanta Divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos judicia sua decernat. Unde ait Psalmista: Sedes super thronum, qui judicas æquitatem.15 In quibus summa pace et amicitia copulatis, et intima voluntate quodam speciali caritatis igne conflatis, tanquam in excelsa et secreta sede præsidet Deus.
Footnotes
Chapter 46 of 142