Skip to the text

Articulus 37

QUALES SINT PRÆDICTORUM ORDINUM CONTEMPLATIONES.

CONTEMPLATIVASQUE iterum sensibilium symbolorum, id est, sentiendum est quod præfatæ mentes supernæ sint cognoscitivæ sensibilium signorum et figurarum quæ in sacramentis et Scripturis aut creaturis, ad invisibilium ac divinorum designationem atque notitiam, sunt digesta ac præmonstrata: qualia multa fuerunt in tabernaculo Moysis temploque Salomonis, in imaginaria quoque visione et valde mystica descriptione templi Ezechielis ac Joannis in Apocalypsi. Quorum omnium mysticas significationes et intelligibiles ac invisibiles veritates, spiritus illi cœlestes ex revelatione divina aut mutua norunt.1234 Quidquid enim de his revelatum est sanctis Apostolis ac Prophetis, spiritus illi plenius cognoverunt, quorum ministerio revelata sunt ista hominibus mediate aut immediate. Verumtamen sensibilia ista et materialia ipsi insensibiliter intelligibiliterque cognoscunt, sicut et Proclus et auctor libri de Causis testantur. Nempe, ut libro de Consolatione philosophiæ pulchre deducit Boetius, cognitio fit secundum modum cognoscentis, non cogniti. Eamdem namque rem aliter cognoscit ac intuetur visus, aliter vis imaginativa, aliter ratio ut discurrens, aliter intelligentia ut simplici intuitu cognoscitiva. Aut intellectualium speculativas, id est, [æstimandum est eas esse] immaterialium rerum et spiritualium veritatum, necnon supercœlestium theophaniarum divinarumque apparitionum, intuitivas. Hæc enim magis proportionata sunt intellectibus separatis. Unde septimo capitulo de Divinis nominibus magnus doctor iste fatetur : Intellectuales et invisibiles cœlestium animorum virtutes, ex sapientia Dei beatas et simplas intelligentias sunt sortitæ.

Neque ut varietate sacre scribentis theoriæ in divinum reductas : id est, non est æstimandum mentes illas supernas esse « reductas in divinum », id est ad Dei ac divinorum notitiam, « varietate », id est per varias descriptiones, formas ac species, « theoriæ sacre scribentis », id est divinæ Scripturæ sacra ac divinalia speculantis ac describentis : a qua mentes illæ non instruuntur. Sed et omnis immaterialis scientiæ altiori lumine repletas, id est, existimandum ipsas esse repletas lumine sublimiori, contentivo ac repræsentativo omnis notitiæ immaterialis, id est puræ et abstractæ scientiæ, scientiæ quoque immaterialis, id est immaterialium et incorporalium rerum. Sunt enim ab exordio suæ creationis multiplici sapientia ac scientia adimpletæ, ad minus loquendo de sapientia et scientia naturali. Multoque majori sapientia atque scientia sunt impletæ mox ut ad Creatorem suum se meritorie converterunt, et Deum per speciem cœperunt videre : in cujus essentia tanquam in universorum exemplari, ideali ac fontali principio, or- dinem mundi et multa cognoverunt secreta, secundum quod exemplar illud increatum, sapientiale ac liberum, illis se voluit præsentare, et prout ex dignitate suæ naturæ specificæ ac eminentia meritorum suorum, et dignæ fuerunt et aptæ. Aliqua demum, imo et alia multa, illis desuper sunt ostensa secundum exigentiam et congruentiam temporum et causarum : de quibus altiores et magis illuminati, illuminant inferiores tempore opportuno.

Præterea quæri potest, qualiter mentes illæ immateriales, per formas suas intelligibiles puras et simplices intelligere queant materialia, corporalia et sensibilia, temporalia et mutabilia ista, cognitione etiam distincta, determinata ac pro-pria, quantum ad particulares et singulares circumstantias, proprietates et conditiones. De hujus quæstionis multiplici solutione dicta sunt multa super secundum Sententiarum, secundum diversos doctores. Idcirco pertranseo : tantumdem nunc tangens, quod species illæ et formæ intellectibus angelorum inditæ et impressæ, secundum quod fluunt ab idealibus formis ac rationibus mentis divinæ, magnam et incognitam nobis habent vim præsentandi et illustrandi ac notificandi, juxta dispositionem et ordinationem increatæ sapientiæ Dei, quemadmodum et in inferioribus, imo ac infimis rebus, videmus et experimur esse vires vehementer magnas et admirandas. Intelligentiæ demum superiores, per species universaliores intelligunt plura et magis distincte, quam inferiores per species minus universales : quemadmodum etiam homines eminenter ingeniosi ac eruditi, plura intelligunt in primis et generalibus scientiarum principiis, quam ceteri in particularibus maximis.

Et formificæ et principalis pulchritudinis, et superessentialis et ter lucentis contemplationis, quantum fas est, refertas : hoc est, sentiendum est mentes istas supernas esse « refertas », id est spiritualiter impinguatas, fecundas, impletas, « contemplationis », id est cognitionis præclaræ ac eminentis, « pulchritudinis » increatæ, « formificæ », id est, quæ causa est et factrix omnis formæ creatæ et ideatæ. Est quoque « principalis », imo infinite principalior et speciosior ceteris cunctis, « et superessentialis », quum sit extra et supra omne genus ac ordinem rerum, cujus comparatione omnis pulchritudo creata, est quasi deformitas, « et ter lucentis », id est in omnibus creaturis, potissime simul consideratis, perfectissime resplendentis. Increata enim pulchritudo, quum sit exemplar, causa, et forma omnis creati decoris, in universis et singulis repræsentatur ac splendet, potissime in ordine universi. Nam sicut omnia simul accepta, sunt bona valde, ita et pulchra valde. Quum itaque omnia super tria ponantur, per hoc quod pulchritudo Dei affirmatur ter pulchra, insinuatur omnino perfecta. Dicitur quoque ter lucens, quoniam in donis naturæ, ac gratiæ, donisque gloriæ fulget eximie, prout hoc infra libro de Divinis nominibus evidentius exponetur, Deo præstante. Hinc et Plato in primo Timæi : Incomparabili (inquit) pulchritudine mundus est; etenim operi formam dat opifex Deus. Boetius item :5

Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique in imagine [formans.]

Insuper dicitur ter lucentis, quia pulchritudo hæc increata, in tribus supergloriosis Personis una et eadem numero consistit ac fulget plenissime, quamvis per appropriationem dicatur esse in Filio, dicente Hilario : Æternitas est in Patre, species in imagine, usus in munere. Hujus ergo pulchritudinis contemplatione refertæ sunt essentiæ et personæ hierarchiæ primæ angelicæ, « quantum fas est » hoc dicere, utpote secundum gradum ac modum suæ possibilitatis, non secundum totam actualitatem et cognoscibilitatem illius tam infiniti objecti, quod sibi soli plena comprehensione est cognitum.

Communicatione autem Jesu similiter dignefactas : id est, sentiendum est gloriosos spiritus illos dignos esse effectos communicatione meritorum et gloriæ Salvatoris, et agnitione mysteriorum ipsius. Per Christum namque et ejus mysteria gloriosaque merita, reparata est ruina angelica, et multipliciter aucta gloria accidentalis beatitudinis angelorum : qui et Christi incarnationem præcognoverunt, prædixerunt, et factam mox publicaverunt, canentes, Gloria in excelsis Deo. Unde ad Timotheum Paulus manifeste inquit :6 Magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.7 Et ad Ephesios : Deus instauravit omnia in Christo, sive quæ in cœlis sunt, sive quæ in terris.8 Facti sunt ergo participes gloriæ Redemptoris, quemadmodum in Apocalypsi ait Joannes : Vidi, et ecce in medio throni et quatuor animalium et seniorum, Agnum stantem.910 At vero quod ait, « dignefactas », pro una hic ponitur dictione composita. Quomodo autem factum sit istud, subjungitur.

Non imaginibus sacrefactis formative figurant divinam similitudinem : id est, mentes illæ supernæ « non figurant » sibi, id est, per corporalem similitudinem sibi non describunt nec imaginantur, « similitudinem » Dei, « imaginibus sacrefactis », id est sensibilibus formis institutis ad designandum aliquod sacrum, « formative », id est per circumscripta lineamenta : hoc est, non vident Deum imaginaria visione, neque per speculum in ænigmate, idcirco non proponunt sibi corporeum aliquid ad intelligendum quid sit Deus, et cui ipse sit similis.11

Sed ut vere ipsi approximantes, id est mentes illæ dignissimæ in prima hierarchia exsistentes, tanquam veraciter propinquiores Deo quam alii chori, in prima participatione scientiæ, id est, per hoc quod primo, et abundantius ceteris, ac immediate illustrantur a Deo : quod est scientiam Dei participare ; deificum luminum ejus, id est illuminationum et contemplationum Dei, per quæ mentes sanctæ deificantur, hoc est, Deo excellenter assimilantur, juxta illud Joannis :12 Similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.1314 Hoc ergo deificum luminum, id est luminis gratiæ et gloriæ, communicant, id est, communiter cum aliis participant, ac inferioribus influunt. Et quia Deo simile ipsis subjective donatum est, id est etiam ideo, quia ab instanti creationis datum est illis esse quid simile Creatori, ita quod similitudo Dei in eis resplendet, et ipsæ dicuntur imago Dei, non per æqualitatem et veritatem naturæ :15 ideo sequitur, « subjective », hoc est, ipsæ sunt imago seu imagines Dei et similes, per imitationem et participationem perfectionis divinæ, multo præclarius quam animæ rationales, non per æqualitatem et veritatem divinæ naturæ, per quem modum Unigenitus Dei vocatur et est Dei Patris imago, a cujus perfectione mentes illæ, quantumcumque sublimes, deficiunt infinite.1617 Est enim duplex imago, utpote naturalis, et imitativa. Primo modo imago imperatoris est in filio suo. Secundo modo est in nummo, juxta illud : Cujus est imago hæc et superscriptio ?18 Communicant ergo mentes illæ hujusmodi donis Dei, ut possibile est, in præoperatrice virtute, id est immediate in Deo, a quo immediate illuminantur. « Communicant », inquam, « ut possibile est », deificis ipsius et humanis virtutibus, id est, pro viribus assimilantur seque conformant virtutibus Jesu, tam illis quæ ei conveniunt secundum naturam divinam, ut sunt caritas, justitia, munificentia, pietas ; quam illis quæ Christo conveniunt secundum suam humanitatem, ut sunt humilitas, mansuetudo, gratitudo, officialitas.19 Videntes namque Unigenitum Dei sic incarnatum, humiliatum, obsecutum et passum, admirati sunt, ædificati sunt, et ad imitandum decenter juxta suum modum inclinati, eo modo quo ait Gregorius, quod videntes Creatorem suum hominem factum, renuerunt ab hominibus adorari ut ante.202122232425

Footnotes

  1. Exod. xxv-xxvii, xxx, xxxvi-xxxviii, xl; ↩

  2. III Reg. vi, vu; Il Par. III, iv. ↩

  3. Ezech. xl-xliv, xlvi, xlvii; ↩

  4. Apoc. xxi, xxii. ↩

  5. Boetius, lib. III, metr. 9. ↩

  6. Luc. 1, 26 et seq. ↩

  7. 1 Tim. 1, 16. ↩

  8. Ephes. 1, 10. ↩

  9. Apoc. i, 9-14. ↩

  10. Apoc. v, 6. ↩

  11. 1 Cor. xii, 12. ↩

  12. * lumen ↩

  13. 1 Joann. III, 2. ↩

  14. I Joann. III, 2. ↩

  15. * substantialiter ↩

  16. II Cor. IV, 4; ↩

  17. Coloss. I, 15. ↩

  18. Matth. xxi, 20. ↩

  19. Ephes. II, 9-14. ↩

  20. Matth. XXII, 20. ↩

  21. I Cor. XIII, 12. ↩

  22. * in imaginibus sacrefictis * deificam ↩

  23. Ephes. I, 10. ↩

  24. I Tim. III, 16. ↩

  25. Luc. I, 26 et seq. ↩

Chapter 48 of 142