Skip to the text

Articulus 39

E SACRIS LITTERIS APERTE COLLIGI, QUOD ANGELI INFERIORES A SUPERIORIBUS, SUPERIORES AB IPSO DEO ILLUMINENTUR.

HOC ergo theologi aperte declarant, id est, istud quod dictum est jam et protinus subditur, auctores et tractatores Scripturæ evidenter ostendunt et docent, videlicet suppositas quidem cœlestium essentiarum dispositiones, id est choros angelorum inferiores bene dispositos, superfirmatis, id est a superioribus ordinibus, ornate, id est sapienter et pulchre, erudiri deificas scientias, id est illuminationes et notitias divinorum. Omnium vero altiores, id est tres supremos ordines primæ hierarchiæ, ab ipsa Thearchia, quantum fas, doctrinam illuminari, id est a potestate divina seu Deo omnipotente immediate, prout decens est, informari. Quod consequenter probat in particulari.

Divinitate illarum cælos

Quasdam enim earum, id est aliquas personas ordinum inferiorum, introducunt, id est, dicunt theologi, a prioribus, id est a superioribus angelis, sacre eruditas, Dominum esse cœlestium virtutum, et regem gloriæ in cœlo humanitus receptum, id est Christum qui secundum humanam naturam ascendit in cœlum, « esse » secundum suam divinam naturam, « Dominum virtutum cœlestium », id est creatorem ac summum dominatorem supernorum spirituum, « et regem gloriæ », id est principem majestatis immensæ ac jucunditatis æternæ, de quo ad Corinthios scribit Apostolus : Si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent.1 Istud ex psalmo acceptum est, quo habetur : Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.23 Circa hæc expositores allegant B. Hieronymum, perhibentem : Virtutes angelicæ quæ Christo Domino ministrabant, ascendente eodem, ad alias fortitudines cœlestes (id est angelicos spiritus præpotentes) clamabant ut panderent januam Domino revertenti, dicentes : Attollite portas, principes, vestras, etc. At spiritus illi angelici, quoniam ascendentem carne indutum conspiciunt, novo mysterio stupefacti, interrogant : Quis est iste rex gloriæ?4 Accipiuntque responsum : Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.5 Jesum igitur ad cœlum triumphali agmine concomitantes, quasi cum exsultatione admirationis interrogant : Quis est iste rex gloriæ? Præcellentes vero virtutes modulata exsultatione respondent : Dominus virtutum ipse est rex gloriæ. Ex quibus elicitur angelos inferiores in hac interrogatione a superioribus esse instructos.

B

Quocirca quæritur, cur in psalmo eodem admonitio seu commissio vel jussio ista, bis sub eadem forma verborum proferatur, videlicet, Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, etc. ; et an ab eisdem prolata sit. Ad quod quidam expositores respondent, quod versiculus iste primo loco positus, a Propheta expressus sit in persona angelorum præcedentium Christum ad inferos descendentem, quum spiritum tradidisset in cruce, ita quod angeli sancti illi dixerunt infernalibus illis principibus :6 Attollite portas, etc. Quod principes illi mirantes, sciscitabantur : Quis est iste rex gloriæ? [Quibus angeli sancti responderunt:] Dominus fortis et potens.7 Deinde angeli sancti ascendentes cum Christo in ascensione, dixerunt principibus cœli : Attollite portas, principes, vestras. Qui occurrentes, quærebant :8 Quis est iste rex gloriæ? Ista in expositione libri Psalmorum diffusius explanavi.

Consequenter probat auctor supremos angelos a Deo immediate instructos. Quasdam vero apud ipsum Jesum quærentes, id est, theologi introducunt « quasdam » cœlestes essentias, id est mentes supernas, « quærentes apud Jesum », id est immediate a Jesu ; et pro nobis suæ divinæ actionis scientiam discentes, id est, ipsi theologi asserunt ipsos spiritus cœlestes supremos fuisse in ascensione « discentes » immediate a Jesu « scientiam actionis suæ divinæ », id est notitiam atque mysterium operationis suæ divinæ quam pro nostra salute exhibuit, præsertim in passione et ascensione. Fecerant quoque hoc « pro nobis », id est pro nostra ædificatione et instructione, ut videntes sanctos illos angelos summos tam sollicitos ad discendum, inflammemur studio addiscendi salubria, et ordinate quæramus a prudentioribus, quos benevole audiamus, juxta illud Jacobi : Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum.9 Et Ecclesiasticus ait :10 Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei. Hinc unus sanctorum locutus est Patrum : Oportet hominem christianum aut diligenter discere quæ ignorat, aut fideliter docere quæ novit. Et eas ipsum Jesum immediate docentem, id est, theologi asserunt quod Jesus immediate per se docuit illos, respondendo eisdem.

Et prælargiens eis manifestantem suam humanam benignitatem, id est, ipse Jesus in sua ascensione primo tribuens mentibus illis superioribus suam piissimam benevolentiam, ipsis videlicet ante alios revelans mysteria suæ passionis et ascensionis, et ineffabilem misericordiam quam impendit hominibus : Ego enim, inquit, disputo justitiam et judicium salutare . Sic transtulerunt Septuaginta. Hieronymus vero, juxta Hebraicam veritatem, sic transtulit :11 Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.

Ex hac responsione datur intelligi quid interrogaverunt angeli illi. Primo quippe inter se interrogaverunt avide conferentes : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra?1213 Quod scriptum est in Isaia. Atque, ut ibi dicunt expositores, Edom interpretatur terrenus, vel sanguinolentus, et designat hunc mundum terrestrem, seu terram sanguinibus inhabitantium eam repletam. Bosra vero, tribulatio interpretatur. Angeli ergo illi mysteria incarnationis passionisque Salvatoris tunc usque nondum plene, distincte ac circumstantionaliter cognoscentes ut postea, et cernentes Christum tam gloriosissime ascendentem, admirando et conferendo sciscitabantur : Quis est iste qui venit de Edom (id est, qui de terra, in qua inter homines conversatus est, ascendit) tinctis vestibus de Bosra, id est indumentis ejus fuso cruore perfusis ex pressura tribulationeque passionis?14 Quod ad litteram in passione ipsius peractum est, et in membris beatissimi corporis sui ex cicatricibus vulnerum patuit etiam tempore ascensionis. Unde in Genesi Jacob patriarcha prædixit : Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvæ pallium suum.1516 Insuper ipsum ascendentem sic angeli ipsi collaudant : Iste formosus in stola sua (id est in carne assumpta, paulo ante miserabiliter passa, sed nunc præclarissime glorificata : de quo prophetavit Psalmista, Speciosus forma præ filiis hominum), gradiens in multitudine virtutis suæ, id est, propria potestate, multa et valde robusta, ascendens, juxta illud Michææ prophetæ :17 Ascendet iter pandens ante eos.1819 Ascendit autem Christus propria et increata virtute, in quantum Deus ; propria quoque virtute, in quantum homo, quantum ad hoc quod corpus suum jam glorificatum, dotem habuit agilitatis, qua ad placitum velocissime quivit ascendere.

Porro illis sic inter se conferentibus, Dominus Jesus respondit ad illud quod quæsierunt : Quis est iste qui venit de Edom? Ad quod ait : « Ego disputo justitiam », id est, justas causas redemptionis generis humani contra antiquum hostem allego, quoniam rationalem creaturam invidiose decepit, « et judicium salutare », id est, salubrem sententiam contra adversarium profero, utpote hominem aliunde deceptum, etiam aliunde esse redimendum. Unde per Isaiam Deus Pater ait de202122

Christo : Si posuerit animam suam pro peccato, videbit semen longævum.23 Et rursus ibidem plenius ac clarius loquitur Pater :24 In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit; ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est. Nostræ demum translationis sensus est planus. Ego qui loquor justitiam, id est, viam prædico veritatis, et evangelicam doceo legem; et propugnator sum ad salvandum, id est defensor, pugil et expugnator pro hominibus deceptis ac perditis, ut devictis per me eorum hostibus, ipsi salventur. Hinc in Evangelio loquitur Dominus Jesus : Quum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet; si autem fortior illo superveniens vicerit illum, universa vasa ejus auferet, et spolia ejus dividet.25 His auditis, angeli supremi quasi jam licentiati et animati interrogare, quærunt a Christo : Quare rubrum est indumentum tuum?26 id est, talis ac tantus quum sis, tam justus et innocens ac præpotens ad salvandum, cur tu ipse passus es et morti adjudicatus, et corpus tuum rubricatum est sanguine proprio? Quibus respondet : Torcular calcavi solus, id est, pressuram passionis pro hominum salute pertuli solus.27 Unde in Threnis loquitur Jeremias : Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda.2829 Hæc omnia super Isaiam exposui plenius.

Præterea, pro eo quod in textu isto habetur, « suam humanam benignitatem », Lincolniensis posuit, Misericors beneficium. Et in Græco habetur, φιλάνθρωπον, id est misericors. Unde et operatio omnis Christi in carne assumpta, vocatur theandrica, id est deivirilis.

Præterea circa jam præhabita movet auctor hanc quæstionem : Miror autem quia et cœlestium essentiarum primæ, id est, inde admiror, quod supernorum spirituum supremi, ad primam hierarchiam pertinentes, et quæ tantum simul omnes supereminent , id est, quæ mentes supernæ tam vehementer excedunt ceteros sex ordines angelorum, thearchicis , id est divinis, illuminationibus, quæ in ipsis sunt majores et clariores, immediatiusque Deo, ut mediate quæstiones reverenter appetunt, id est, quærunt inter se et libenter audiunt ista interrogari, quasi ipsæ essent de media hierarchia, et instrui possent a superioribus angelis, quum tamen sint in prima, et illuminent mediam.30 Et enim non 1 inde interrogant, Quare tua rubra sunt vestimenta?31 sicut expositum est. — Ad quod respondet : Apud se ipsas vero deliberant antea interrogare*, id est, inter se discutiunt ante actualem interrogationem, an velint ac debeant quærere quod animo conceperunt; ostendentes quidem quia discunt, id est, ita inter se sciscitantur et conferunt, non ut unus eorum informetur ab alio hierarchiæ ejusdem, sed ut per hoc insinuent quod ipsis quoque convenit discere aliqua quæ ignorant de Dei operibus ac Christi mysteriis, et deificam scientiam appetunt, id est, per hoc ipsum ostendunt quod cupiunt informationem a Deo de talibus, per quam Deo amplius conformentur; non autem præsilientes per divinam processionem inditam illuminationem, id est, non indiscrete festinantes ad suscipiendum illuminationem divinam, quæ indita est et habetur « per processionem divinam », id est per influxionem et inspirationem in-*

1 Istud non, interpres noster omisit : utrum vero fortuitu et humanitus, an de industria et animo deliberato, aliorum sit judicium. Certe prior editio aliunde illud inseruit. (Ed. Colon. ann. 1556.) ternam a Deo: in quo modestiam et reverentiam suam ad Deum demonstrant.

Verumtamen, sicut inductum est, mysterium Incarnationis noverunt jam factum, et quantum ad substantiam rei sciverunt jam fiendum a suæ glorificationis exordio. Imo et quasdam tanti mysterii circumstantias cognoverunt etiam ante Christi passionem, videlicet locum et tempus, et quædam Christi mysteria atque miracula, non tamen universas particulares conditiones, proprietates, vires et efficientias: unde de talibus sunt desuper eruditi. Imo inferiores ordines inde aliqua conceperunt etiam per beatissimorum Apostolorum prædicationem et opera, quemadmodum per ea quæ jam effectualiter sunt impleta, aliquid scire possunt, quod ante vel non sciverunt, vel non tam omnifarie ac distincte. Ad quod insinuandum scripsit Apostolus ad Ephesios: Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias gratiæ Christi, et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, ut innotescat Principatibus et Potestatibus in cœlestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei, secundum præfinitionem sæculorum, quam Deus fecit in Christo.32 Et certe, quando hæc scripsit Apostolus, fuerunt Christi mysteria in effectu completa, et declarata copiosius quam in Christi ascensione. Nec sequitur: angeli a principio viderunt Filium Dei per speciem, ergo viderunt omnia illa in ipso, præsertim dum fierent. Talia enim nullam mutationem fecerunt in Verbo æterno.

Footnotes

  1. 1 Cor. II, 8. ↩

  2. Ps. XXIII, 7, 9. ↩

  3. Ibid. 9. ↩

  4. Ps. XXIII, 10. ↩

  5. Ibidem. ↩

  6. Joann. XIX, 30. ↩

  7. Ps. xxiii, 8. ↩

  8. Joann. xxiii, 10. ↩

  9. Jacob. 1, 19. ↩

  10. Eccl. 13. ↩

  11. * salutaris ↩

  12. Is. LXIII, 1. ↩

  13. Is. LXIII, 1. ↩

  14. Baruch 38. ↩

  15. Gen. XLIX, 11. ↩

  16. Ibid. 11, 12. ↩

  17. Ps. XLIV, 3. ↩

  18. Mich. 13. ↩

  19. Mich. ii, 13. ↩

  20. Baruch iii, 38. ↩

  21. Eccli. v, 13. ↩

  22. Jacob. i, 19. ↩

  23. Is. LIII, 10. ↩

  24. Matth. XII, 29. ↩

  25. Luc. XI, 21, 22; ↩

  26. Is. LXIII, 2. ↩

  27. Ibid. 3. ↩

  28. Thren. 1, 15. ↩

  29. Thren. I, 15. ↩

  30. *et tantum simul omnes supereminentes divinis ↩

  31. * [id est illico] ↩

  32. Ephes. III, 8-11. ↩

Chapter 50 of 142