Skip to the text

Articulus 34

DE PROPRIETATIBUS MEDII ORDINIS HIERARCHIÆ PRIMÆ, CHERUBIM DICTI.

CONSEQUENTER Theologus proprietates medii ordinis primæ hierarchiæ, utpote Cherubim, exprimit, subdens: Ipsa vero Cherubim, cognoscibile eorum, et1 communicativum copiose ad secunda fusione donatæ sapientiæ.2

Hoc est : « Ipsa vero », supple, nominatio, « Cherubim », seu ipsum Cherubim nomen, designat « cognoscibile eorum », id est divinum et increatum secretum ab eis cognitum, inferioribus ignotum aut minus notum. Alia littera habet, Cognoscitivum eorum, id est præclarum acumen cognitivæ eorum potentiæ, quoniam in virtute intellectiva specialiter eminent respectu inferiorum. De quibus ait Gregorius : Cherubim, plenitudo scientiæ dicitur ; et superiora agmina illa idcirco Cherubim sunt vocata, quoniam tanto perfectiore scientia plena sunt, quanto claritatem Dei vicinius contemplantur, ut secundum creaturæ modum eo plene omnia sciant, quo visioni Creatoris per dignitatis meritum appropinquant. Bernardus quoque : Putemus Cherubim ex ipso sapientiæ fonte ore Altissimi haurientes et refundentes fluenta scientiæ universis civibus suis. « Et deividum », id est, appellatio Cherubim denotat quod spiritus chori hujus decorantur claritate visionis divinæ, suntque visivi, id est apti videre Deum. Sic etiam notat in illis « acceptivum », id est facultatem susceptivam et capacem, « dationis altissimæ », id est valde sublimis, imo et altioris quam sit in inferioribus choris, « lumen », id est divinarum illuminationum scientialium ac secretarum notitiarum, seu etiam lumenum gloriæ. Sic item designat in eis « contemplativum », id est vim contemplativam, « pulchritudinis divinæ in virtute prima operatrice », id est immediate in Deo, qui est prima et summa potestas, omnium creaturarum operatrix.

Designat item « repletum », id est, quod vis intellectiva Cherubim plena est, « traditionis sapientificæ », id est donationis seu illuminationis quæ formaliter efficit sapientes eos qui illam participant, « et communicativum copiose », id est, quod spiritus illi Cherubici sunt copiose communicativi, « sapientiæ » ipsis « donatæ, fusione », id est effluxione et effusione ejusdem sapientiæ, « ad secunda », id est super spiritus inferiores. Abundat namque in eis caritas, munificentia, obedientia : ideo quanto copiosius desuper illustrantur et edocentur ab ipsomet Domino scientiarum, eo caritativius liberaliusque communicant aliis datam eis scientiam, juxta Dei commissionem ipsis factam et præordinationem divinam.3 Etenim Deitatis essentiam limpidius intuentes, plenius in ea conspiciunt causas et rationes atque mysteria operum ejus, et de eisdem communicant inferioribus. Hinc Proclus Platonicus disseruit : Omnis intellectus, plenitudo ens specierum, hic quidem specierum universaliorum, hic autem particulariorum est contentivus ; et superiores intellectus species habent universaliores, id est plurium repræsentativas, et etiam clarius : idcirco illuminant inferiores.

Footnotes

  1. *cognoscitivum* ↩

  2. *fusioni ↩

  3. 1 Reg. n. 3. ↩

Chapter 45 of 142