Quæstio 2
Secundo quæritur, An Deum esse sit per se notum.
Videtur quod sic. Primo, quia secundum Damascenum in principio libri sui, cognitio exsistendi Deum, omnibus est naturaliter inserta. — Secundo, quia ut ait et probat Anselmus: Deum esse, tam certum est, quod oppositum cogitari non valet, quum Deus sit id quo majus cogitari nequit. Hoc autem cogitari non potest non esse, quoniam id quod potest cogitari non esse, minus est illo quod non potest cogitari non esse. — Tertio, secundum Philosophum primo Posteriorum, illa dicuntur per se nota, quæ terminis cognitis protinus cognoscuntur: quemadmodum cognito quid nomine partis et quid nomine totius significetur, mox constat quod totum sit majus sua parte. Sed intellecto quid designet hoc nomen, Deus, mox certum est Deum esse. Significatur namque hoc nomine, Deus, id quo majus cogitari non potest: majus vero est quod est in intellectu et re, quam quod solum in intellectu. — Quarto, nulla res potest cogitari sine sua quidditate: sed quidditas Dei est suum esse. Ergo cogitari nequit non esse.
In oppositum est, quoniam Deum esse, potest esse conclusio demonstrationis; et quoniam scriptum est: Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus. Unde et Damascenus primo libro:1 In tantum, inquit, prævaluit perniciosa hominum malitia, ut dicerent Deum non esse. Avicenna quoque primo suo Metaphysicæ, ait quod Deum esse non sit per se manifestum, atque quod possit demonstrari. Insuper quidam philosophi posuerunt Deum non esse: sicut qui asserebant omnia a casu fieri aut fortuna, ut de Democrito refert Philosophus; et qui non posuerunt causam agentem.
Ad hanc quæstionem respondet Thomas in Scripto: De cognitione rei possumus loqui dupliciter: primo, secundum rem ipsam; secundo, quantum ad nos. Loquendo ergo de Deo secundum se, per se notum est ipsum esse, et ipse intelligitur per se, non per hoc quod faciamus eum intelligibilem, ut materialia quæ facimus per abstractionem intelligibilia actu. Loquendo autem de Deo per comparationem ad nos, sic rursus dupliciter potest considerari. Primo, quoad suam similitudinem et participationem. Sicque Deum esse, est notum per se, quum nihil cognoscatur nisi per suam veritatem, quæ a Deo est exemplata: veritatem autem esse, est notum per se. Secundo, quoad suum suppositum, id est considerando Deum prout in sua natura est quid incorporeum. Sicque Deum esse, non est per se notum. Nam ea quæ per se nota sunt nobis, fiunt nobis nota statim per sensum: sicut viso toto et parte, statim cognoscimus quod omne totum majus est sua parte, sine inquisitione; sed visis sensibilibus, non devenimus in Deum nisi probando quod ista creata sunt, et quod omne creatum seu causatum, est ab aliqua causa agente, atque quod primum agens non possit esse corpus. Et sic in notitiam Dei non devenimus nisi argumentando; et nullum tale est per se notum. Et hæc est ratio Avicennæ. Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte, quæstione secunda, ait: Contingit aliquid per se notum esse dupliciter: uno modo secundum se et non quoad nos; alio modo secundum se et quantum ad nos. Ex hoc etenim aliqua propositio est per se nota, quod prædicatum ejus includitur in ratione sui subjecti: ut, homo est animal. Si ergo notum sit omnibus de prædicato et subjecto quid sint, propositio illa erit omnibus per se nota, ut patet de primis demonstrationum principiis. Si vero quibusdam ignotum sit de subjecto et prædicato quid sint, propositio quantum in se est, erit per se nota; non tamen apud illos qui prædicatum et subjectum ignorant. Hinc secundum Boetium in libro de Hebdomadibus, quædam sunt communes animi conceptiones, et per se notæ sapientibus tantum, sicut incorporalia non esse in loco. Dico ergo quod hæc propositio, Deus est, quantum in se est et secundum se, est per se nota: quia prædicatum est idem cum subjecto, quum Deus sit suum esse. Sed quia nescimus de Deo quid est, non est nobis per se nota: imo indiget demonstrari per notiora nobis, et minus nota secundum naturam, videlicet per effectus. Hæc Thomas in Summa.
At vero in Summa contra gentiles, libro primo, capitulo undecimo, loquitur: Hæc opinio, puta quod Deum esse sit per se notum, et ideo demonstrari non queat, provenit partim ex consuetudine qua homines a principio assueti sunt nomen Dei audire et invocare, partim ex hoc quod notum simpliciter et secundum se, non distinguitur a noto per se quantum ad nos. Nam [simpliciter, Deum esse, per se notum est; sed] quoniam mente concipere non valemus quid sit Deus, ignotum est quantum ad nos; quemadmodum ei qui rationem totius non conciperet mente, ignotum esset quod omne totum majus est sua parte. Nec oportet ut cognita significatione hujus nominis, Deus, per se notum sit nobis Deum esse. Primo, quia in concedentibus Deum esse, non omnibus notum est quod Deus sit id quo majus cogitari non potest, quum multi philosophorum dixerint mundum hunc Deum esse. Nec ex interpretationibus hujus nominis, Deus, quas ponit Damascenus, datur aliquid tale intelligi. Et quamvis per nomen hoc, Deus, intelligant homines aliquid quo majus cogitari non valet, non sequitur aliquid tale esse in rerum natura. Eodem siquidem modo necesse est poni rem et nominis rationem. Ex hoc autem quod mente concipitur id quod profertur hoc nomine, Deus, non sequitur Deum esse nisi in intellectu. Nec inconveniens est, quolibet dato in re vel in intellectu, aliquid majus cogitari posse, nisi ei qui concedit aliquid quo majus cogitari non potest, esse in rerum natura. Hæc Thomas.
Cujus positioni Petrus concordat, dicendo: Deum esse, uno modo est quasi lux et causa cognoscibilitatis omnium cognoscibilium, tam principiorum quam conclusionum; alio modo, est quasi principium per se notum; alio modo, est demonstrationis conclusio; alio modo, articulus fidei. Cognoscibile namque duobus modis potest considerari. Primo, secundum se in propria natura. Sic Deus est per se quid notum: quia quum sit immaterialis, est per se intelligibilis. Secundo, in comparatione ad nos. Et hoc dupliciter. Primo, in ratione generali, prout relucet in omnibus suis effectibus, in quantum veritas, bonitas, etc.: et sic rursus est per se notum. Secundo, in ratione propria qua dicitur Deus aut summum bonum. Et hoc dupliciter. Primo, ratiocinando: et sic est demonstrationis conclusio, prout ex effectibus in cognitionem causæ decurrimus. Nam propter elongationem Dei a sensu, non statim occurrit intellectui ut quædam prima principia. Secundo, simpliciter propter auctoritatem assentiendo: et sic est articulus fidei. Hæc Petrus.
His per omnia concordans Richardus: Deum, inquit, esse per se notum nobis, intelligi potest dupliciter. Primo, quantum ad conditiones sibi et creaturæ communes communitate analogiæ, non univocationis: quæ sunt ens, verum, unum, bonum. Secundo, quantum ad conditiones a quibus hoc nomen, Deus, ad significandum imponitur: quæ (secundum Damascenum primo libro, capitulo nono) sunt, universa fovere, omnem malitiam posse consumere, cuncta considerare. Sicque Deum esse, non est nobis proprie per se notum, quamvis naturæ nostræ insertum est. Unde possumus investigando devenire in cognitionem quia est aliquid tale ens. Hæc Richardus.
Porro Ægidius his contradicit: Hæc (inquiens), scilicet prætactorum doctorum positio, non est bona. Quum in via hac valeamus videre quod Deus est suum esse, possumus hic scire quod nullus cogitat Deum, nisi cogitet ipsum esse. In ceteris namque differt esse ab eorum essentia : ideo possunt intelligi absque hoc quod intelligantur esse. In solo autem Deo non distat nec differt esse a sua essentia : ideo solus ipse non potest cogitari non esse. Et quoniam hoc est esse per se notum, videlicet non posse cogitari non esse, fateri oportet quod Deum esse sit aliquo modo quoad nos notum per se. Et quum ipsi dicunt quod tunc sciremus de Deo quid est, æquivocatio est in eo quod est, quid est. Non enim oportet de Deo scire quid rei, sed quid nominis. Nam et sapientibus per se notum est incorporalia non esse in loco, et tamen incorporalium quidditates positive videre non queunt. — Denique, de propositione per se nota tria dicuntur, quæ de propositione hac, Deus est, verificantur. Primum est, quod prædicatum est de ratione subjecti : sicque esse est de ratione Dei. Secundum est, quod per se notum directe negari non potest, sed indirecte ab eo qui non intelligit illud : ut patet quarto Metaphysicæ de Heraclito negante illud principium, de quolibet affirmatio vel negatio, quia cernebat res esse in tanto fluxu, quod propositione de eis prolata, posset mox de ipsis proferri contrarium : et ita non intelligebat illud principium, nec ipsum directe negavit, quin illa verificatio contradictoriorum non esset simul. Sic quoque nullus directe negat Deum esse ; sed si id negat, hoc est indirecte : quia non apprehendit quid est quod dicitur per nomen hoc, Deus. Tertium quod dicitur de propositione nobis per se nota, est quod quilibet eam approbat mox auditam, secundum Boetium libro de Hebdomadibus : quod non est intelligendum nisi præsupposito intellectu significationis verborum. Sic et quicumque intelligit quid dicatur aut designetur per nomen hoc, Deus, mox approbat propositionem hanc : Deus est. — Itaque Deum esse, est per se notum hominibus, utpote sapientibus, quemadmodum incorporalia non esse in loco. Unde Anselmus in Proslogion, capitulo tertio, ait :2 Cur dixit insipiens in corde suo, Non est Deus, quum tam in promptu sit rationali menti, Deum maximum omnium esse ? Cur, inquam, nisi quia insipiens est et stultus ? Ergo Deum esse, per se notum est, non omnibus, sed sapientibus. Hæc Ægidius.
B Primo, in ratione falsi : sicut cogito de hac propositione, Homo est asinus. Et hoc cogitare, nil aliud est quam intelligere quid sit quod dicitur. Sicque cogitari potest non esse veritas esse divini. Alio modo contingit cogitare cum assensu : et ita cogitare non esse quod est, potest accidere ex defectu intelligentis aut intelligibilis. Defectus autem intelligentis, est ignorantia aut cæcitas ejus : ob quam quia ignorat esse, cogitat ipsum non esse. Potest autem dupliciter cogitatio esse de aliquo, scilicet an est, et quid est. Intellectus vero noster deficit in cognitione summæ Veritatis quoad cognitionem quid est, non quantum ad notitiam quia est. Hinc Hugo libro de Sacramentis : Deus ab initio sic cognitionem suam in homine temperavit, ut sicut nunquam quid est poterat comprehendi, sic nunquam quia est potuit ignorari. Quoniam ergo intellectus noster nunquam deficit in cognitione Dei si est, seu quia est, ideo nullus potest ignorare ipsum esse simpliciter, nec cogitare non esse. Quia vero deficit in cognitione Dei quantum ad quid est : ideo frequenter cogitat Deum esse quod non est, ut idolum; vel non esse quod est, ut esse injustum. Et quia qui cogitat Deum non esse quod est, per consequens cogitat ipsum non esse : hinc ratione defectus intellectus nostri, potest cogitari non esse ; non tamen simpliciter, sed ex consequenti, sicut qui negat beatitudinem esse in Deo, negat eam esse. Alio modo, potest cogitari aliquid non esse ex defectu intelligibilis. Et defectus hujusmodi potest esse duplex, puta defectus præsentiæ, et defectus evidentiæ. Defectus præsentiæ est, quia non semper est, aut non ubique, aut non totaliter: ideo aliquando potest cogitari non esse. Deus autem semper et ubique atque totaliter præsens est. Ideo non potest cogitari non esse. Hanc rationem assignat Anselmus. Secundo, propter defectum evidentiæ potest aliquid cogitari non esse, ut quando non est evidens in se, nec evidens in probando. Sed Deum esse est evidens in se, et evidens in probando. Nam Deus seu Veritas summa, est ipsum esse, quo nil melius potest cogitari. Ideo non potest non esse, nec cogitari non esse, quia prædicatum cluditur in subjecto. Concedendum est ergo, quod tanta est veritas divini esse, quod cum assensu non potest cogitari non esse, nisi ex ignorantia cogitantis, qui ignorat quid per nomen dicitur aut designatur. Hæc Bonaventura.
Qui etiam in Itinerario mentis in Deum disseruit: Volens contemplari invisibilia Dei quantum ad essentiæ unitatem, primo defigat mentis adspectum in ipsum esse, et videat ipsum adeo esse in se certissimum, quod non potest cogitari non esse: quoniam ipsum esse purissimum non occurrit nisi in plena fuga non esse, quemadmodum nihil in plena fuga ipsius esse. Hinc sicut omnino nihil, nihil habet de esse, nec de conditionibus ejus; ita econtra ipsum esse, nihil habet de non esse, nec actu neque potentia, nec secundum rei veritatem, neque secundum nostram æstimationem. Quum autem non esse, privatio sit essendi, non cadit in intellectum nisi per esse; esse autem non cadit per aliud. Si ergo non ens non potest intelligi nisi per ens, et ens in potentia non nisi per ens in actu, et esse nominat ipsum purum actum entis: ergo esse est quod primo cadit in intellectum, et illud est esse, quod est purus actus. Sed hoc esse non est esse particulare (quod est esse arctatum, quia permixtum potentiæ), neque analogum. Restat igitur quod illud esse sit esse divinum. Mira est itaque cæcitas intellectus, qui non considerat illud quod prius videt, et sine quo nihil potest cognoscere. Sed sicut oculus intentus in varias colorum differentias, lucem per quam videt cetera, etsi videat, non tamen advertit; sic oculus nostræ mentis in entia particularia ac universalia intentus, ipsum esse extra omne genus, licet primo occurrat menti, non tamen advertit. Unde verissime apparet, quod sicut oculus vespertilionis se habet ad lucem solis, ita se habet oculus nostræ mentis ad manifestissima naturæ: quoniam assuefactus ad tenebras rerum atque phantasmata sensibilium, dum ipsam lucem summi esse contuetur, videtur sibi nihil videre. — Hæc Bonaventura. Cujus verba hæc ultima sunt aliqualiter intricata, et ex verbis quibusdam Augustini sumpta videntur, dicentis quod in prima et incommutabili veritate omnia cognoscuntur. Et rursus: Dum ambo eamdem veritatem concipimus, nec tu in me, nec ego in te, sed ambo in lumine summæ veritatis ipsam conspicimus. Et de hac materia scribit Scotus diffuse. Et infra veritas elucescet, quia et Alexander plenius scribit inde.
Insuper, de prætacta quæstione sic loquitur Alexander: De Deo habetur duplex cognitio, scilicet cognitio in actu, et cognitio in habitu. Cognitio de Deo in habitu naturaliter nobis impressa est, quoniam naturaliter nobis impressus est habitus, videlicet similitudo primæ veritatis in intellectu, quo potest cognoscere Deum esse, nec potest ignorari ab anima rationali. Cognitio vero in actu, est duplex. Una, quum movetur anima secundum superiorem partem rationis et habitum similitudinis primæ veritatis superiori parti rationis impressum, eo modo quo recolit suum principium per hoc quod videt se non esse a se. Et hoc modo etiam non potest ignorare Deum esse in ratione sui principii. Alia est, quum movetur anima secundum partem rationis inferiorem, quæ est ad contemplandas creaturas. Sicque potest non cognoscere Deum esse, dum scilicet per peccatum et errorem aversa a Deo, obtenebratur eo modo quo ait Apostolus: Quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, etc. Et sic dixit Ps. xiii, 1. insipiens: Non est Deus. Denique Deo hoc proprium est, ut præfato modo non possit cogitari non esse. Quamvis enim nulla quæ sunt, in quantum sunt, possint cogitari non esse, quia non possumus cogitare aliquid simul esse et non esse; tamen omnia possunt cogitari non esse, præter id quod summe est. Etenim omnia et sola possunt cogitari non esse, quæ initium habent, aut finem, aut partium conjunctionem, et quidquid alicubi aut aliquando totum non est. Illudque solum non potest cogitari non esse in quo nec initium, nec finem, nec partium est ponere conjunctionem, et quod non nisi ubique et semper totum ulla invenit cogitatio. Hæc Alexander.
Amplius, Scotus circa hæc scribit: Dum propositio dicitur per se nota, per ly per se, non excluditur quæcumque causa: quia non notitia terminorum, quoniam nulla propositio est per se nota, nisi habeatur notitia terminorum; sed excluditur quæcumque causa seu ratio quæ est per se extra conceptus terminorum propositionis per se notæ. Ideo propositio est per se nota, quæ non habet notitiam aliunde indicatam aut mendicatam, sed ex terminis cognitis habet veritatem evidentem; et quæ non habet cognitionem terminorum nisi ex se tantum. Alius autem est conceptus definitionis, alius definiti: quia ex definitione aliquid demonstratur de definito. Hinc propositio non est per se nota, quæ solum est nota ex definitione terminorum suorum, quoniam mendicat evidentiam suam aliunde, puta ex terminorum definitione, et potest esse conclusio respectu alterius. Ex hoc patet quod frustra et vanæ sunt hujusmodi distinctiones propositionis per se notæ, quod quædam est per se nota nobis, quædam per se nota in se; et eorum quæ sunt per se nota nobis, quædam sunt per se nota sapientibus, et quædam insipientibus; similiter, quædam sunt per se nota primi ordinis, quædam secundi ordinis. Itaque dico, quod per nomen Dei intelligendo aliquid quod nos non perfecte concipimus, ut essentiam hanc divinam, sic hæc, Deus est, est per se nota: ut si Deus videns se, imponat hoc nomen Deus suæ essentiæ, et quæratur an hæc sit per se nota, Deus est, et, Hæc essentia est. Et dico quod sic: quia ista extrema nata sunt facere evidentiam de ista complexione cuilibet apprehendenti perfecte extrema illius complexionis, et esse nulli perfectius convenit quam huic essentiæ. Si autem per nomen hoc, Deus, intelligatur non hæc divina essentia quam concipimus, sed conceptus aliquis quem nos concipimus de hac ipsa essentia, ut esse infinitum aut primum principium, propositio non est per se nota. Sicque patet quomodo hæc est per se nota: Deus est; et quomodo non [hæc: Ens infinitum est]. Hæc Scotus.
Qui circa hæc scribit prolixe. Cujus verba videntur erronea, præsertim in eo quod præfatas distinctiones propositionis per se notæ, tam irreverenter redarguit, quæ partim ex Boetio in libro de Hebdomadibus formaliter et aperte habentur, partim ex verbis ipsius eliciuntur, atque a famosis solennissimisque doctoribus scholasticis, Alexandro, Thoma, Alberto, Bonaventura, ceterisque prætactis, sunt approbatæ, ac rationabiliter (ut constat ex habitis) declaratæ. Nec ratio Scoti procedit. Non enim sequitur, Propositio per se nota est quæ ex apprehensione terminorum suorum unicuique innotescit, ergo aliæ nullo modo sunt per se notæ; sicut non sequitur, Ille est perfectus qui nihil de imperfectione habet adjunctum, ergo alii nullo modo perfecti sunt. Insuper verba Scoti jam tacta, implicare probantur. Si enim, ut ait, hæc est per se nota, Deus est, et, Hæc essentia seu divina essentia est, quia extrema nata sunt facere evidentiam de istis complexionibus cuilibet perfecte apprehendenti extrema complexionum istarum: ergo et ista est per se nota, Homo est corpus, homo est substantia. Cujus contrarium dicit ipse. Præterea, juxta inducta ex verbis Petri, propositio ista, Deus est, uno modo est quasi demonstrationis conclusio, alio modo per se nota, tertio modo articulus fidei.3 Et si quis in hoc neget Petrum, dico non esse inconveniens propositionem per se notam posse aliunde probari, declarari ac demonstrari, ita ut ejus evidentia augeatur, ejusque veritas multiformiter elucescat. Unde ad hoc quod propositio sit per se proprie nota, sufficit quod mox ex terminis cognitis innotescat, neque ad sui evidentiam probatione aut demonstratione indigeat. Nihilo minus potest ejus veritas aliunde probari, et evidentia ejus augeri. Etenim ista per se nota est, Homo est homo, aliquid est aliquid, nihil est nihil. Et tamen probari ac declarari potest hoc argumento: Nulla propositio est verior quam illa in qua prædicatur idem de se ipso. Similiter istud est per se notum: Totum est majus sua parte. Attamen potest sic declarari: Totum continet suam partem et amplius. Imo secundum Franciscum de Mayronis, potest per definitionem totius sic demonstrari: Omne quod continet multitudinem partium, excedit quamlibet illius multitudinis partem, quoniam continet tantumdem et amplius. Sed totum est hujusmodi respectu partis: ergo majus est sua parte.
Postremo Albertus in commento suo super librum de Causis, testatur: Oportet quod primum ens sit necesse esse omnino atque omnimode, et quod impossibile sit ipsum non esse, et secundum rem et secundum intellectum, sicque intelligi non possit non esse. In eodem quoque commento ponit duodecim proprietates ejus quod necesse est esse. Et in ultima asserit earumdem: Omnia quæ sunt in universo, sunt ab eo quod necesse est esse; et ipsum a nullo est, nec potest esse ab alio, neque secundum esse, neque secundum posse, neque secundum id quod est, neque secundum intellectum. Hæc Albertus.
Itaque, finem huic quæstioni imponendo, sciendum quod tempore S. Anselmi, quidam vir doctus scripsit contra probationem Anselmi qua probavit Deum esse ex hoc quod Deus est id quo magis cogitari non potest, et tale ens tam necesse est esse ut cogitari non possit non esse. Et scriptum viri illius vocatur: Responsio pro insipiente, qui scilicet dixit in corde suo: Non est Deus. Anselmus quoque adhuc vivens in corpore, respondit viri illius objectioni.4 Verumtamen, sicut Cancellarius Parisiensis, magister Joannes de Gerson, in quodam ait tractatu, discursus Anselmi est revera sophisticatedus, nec tenet in omnibus. Unde et vir ille sic arguit contra Anselmum: Narratur de quadam terra pulcherrima. Et quantum conjicere valeo, vir ille recitat hoc de illa quæ est quasi alter (ut fertur) paradisus: de qua in Itinerario et historia S. Brandani habetur. De qua vir ille sic arguit: Vocetur terra illa A, arguaturque ita: est pulcherrima terra, ergo hujusmodi terra est. Sic in simili: Deus est id quo majus cogitari non valet, ergo hujusmodi ens est. Et addit vir ille: Nescio quis insipientior sit, an is qui putat hoc sequi, an insipiens qui dixit in corde suo: Non est Deus.
Hinc præinducta resolvendo, videtur positio Ægidii non discordare a S. Thoma nisi in verbis. Non enim Thomas negare intendit quin propositio ista, Deus est, sit sapientibus per se nota, quemadmodum ista, Incorporalia non sunt in loco. Nihilo minus in hac re potius consentio prætactæ responsioni Bonaventuræ. Et dico cum Alexandro, quod discursus Anselmi tenet dumtaxat de Deo; et quod ipse sit purissimum, prorsus perfectum et actualissimum esse: quod cogitari non potest non esse ab eo qui nominis significationem intelligit, secundum quod Bonaventura demonstrat, ut patuit.
Argumenta autem contra istud inducta, in præhabitis sunt soluta. Nam et prima principia quamvis per se nota, a quibusdam philosophis negabantur.
Footnotes
Chapter 76 of 271