Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, An per naturalem rationem queat probari quod in Deo sit pluralitas aut trinitas personarum.

Videtur quod non. Primo, quia hoc sola fide tenetur, et non nisi per revelationem innotuit, nec aliquis purus philosophus id cognovisse videtur in lumine naturali. — Secundo, quia quum agere sit suppositorum, tres personæ non sunt unus universorum Creator secundum quod distinctæ personæ, sed ut unum principium, atque ut unius et ejusdem potentiæ ac naturæ. Non ergo relucent in creaturis aperte ut distinctæ personæ, sed ut unum.

In oppositum argui potest per rationes quibus Richardus de S. Victore in libro suo de Trinitate probat, imo ut sibi apparet, demonstrat trinitatem personarum esse in Deo : ubi et protestatur omnem necessariam veritatem necessariis rationibus posse probari. — Secundo, quoniam Trismegistus in libro de Verbo perfecto, apertissime tractat et loquitur de Patre æterno et unigenito Filio ejus. Sicque ad minus cognovisse videtur Patrem et Filium in divinis : sed et Spiritum Sanctum, quum dixerit, Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem. — Tertio, magnus ille Platonicus Plotinus, in libro suo de Tribus summis substantiis manifeste disseruit de Deo Patre et Nō : quod de Patre et Filio videtur intelligi. — Quarto, Glossa Exodi octavo, et ad Romanos primo, fatetur quod magi Pharaonis defecerunt in tertio signo, quoniam ad notitiam tertiæ personæ in divinis, videlicet Spiritus Sancti, non potuerunt pertingere. Ergo saltem ad duarum personarum notitiam divinarum perducti fuerunt. — Quinto, Aristoteles in primo libro de Cœlo et mundo : Hic, inquit, numerus (puta ternarius) est omnis (id est perfectus), et rerum significat trinitatem. Nos vero non extraximus hunc numerum nisi a natura rerum, et retinuimus ipsum similem legi earum; et per hunc quidem numerum adhibuimus nos ipsos magnificare Deum unum, quoniam magnificamus Creatorem eminentem proprietatibus eorum quæ sunt creata. — Sexto, Augustinus in libro Confessionum, affirmat se legisse in libris Platonicorum, sensum Evangelii S. Joannis, ab illo loco, In principio erat Verbum, usque ad id, Fuit homo missus a Deo. — Septimo, potest istud variis modis ex naturalibus rationibus confirmari.1 Quemadmodum enim competit Deo infinita bonitas, ita et infinita communicabilitas atque fecunditas, cui nulla creatura adæquatur aut correspondet, imo in infinitum distat ab ea : ergo Deus potest in infiniti germinis productionem procedere. Generatio quoque videtur esse perfectissima emanatio : ergo competit Deo; præsertim quum quidquid perfectionis sit in creaturis, eminentius in Creatore consistat. Unde et ipse hanc rationem apud Isaiam tangere videtur, dicendo : Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam?2 Si ego qui generationem ceteris tribuo, sterilis remanebo?

Ad hanc quæstionem respondet Albertus : Dicendum sine dubio, quod philosophi ductu rationis naturalis non potuerunt habere cognitionem Trinitatis secundum propria personarum : et hoc propter tria. Primum est, quia cognitio illa oppositionem habet ad principia ex quibus intellectus noster scientiam accipit naturalem: qualia sunt, quod unius naturæ indivisibilis numero, non possunt esse plura supposita; item, quod distinguitur secundum subsistentiam eo quod refertur ad alterum, prius est in substantia distinctum a recipiente illam relationem; itemque, quod gignens de substantia sua et genitum, non sunt simul; atque quod omne genitum prius est in potentia quam in actu; et consimilia, ex quibus scientiam accipit ratio naturalis. Secundum est, quia scientia Dei mirabilis est et confortata, nec possumus ad eam:3 quia excedit et vincit nos. Tertium est, quoniam similitudo in creatura repræsentans Deum, est imperfecta, et magis deficiens quam conveniens. Hinc ad notitiam Trinitatis exigitur principium altius lumine naturalis rationis, quod est fides, aut illuminatio revelationis desuper venientis. — Sed quæri potest, an philosophi magis appropinquaverunt ad cognitionem Patris ac Filii, in ratione patris ac filii, an in ratione dicentis per intellectum ac verbi. Dicendum, quod magis appropinquaverunt Patri ac Filio sub ratione intellectualiter dicentis et verbi, quam sub ratione patris et filii: quoniam dicere æquivocatur ad dicere essentiale, quod convenit tribus personis, et ad dicere personale, quod convenit tantum Patri; et primo modo est investigabile per rationem, non autem secundo modo. Similiter verbum æquivocum est ad Verbum quod est Filius, et ad verbum seu exemplarem rationem creaturæ in Deo, quod appropriate convenit Filio. Filius vero dicit subsistentem personam, quod non facit verbum secundum rationem verbi in generali. — Præterea quæritur, cur magi aut philosophi potius defecisse dicuntur in cognitione Spiritus Sancti quam Filii. Respondetur, quod distinctio verbi et dicentis, satis se offerunt intellectui, et habent aliquam relationem ad invicem; sed amoris distinctio non ita se offert: idcirco a ratione magis est elongata. Hæc Albertus.

Porro Thomas: Per naturalem (inquit) rationem perveniri non potest in cognitionem trinitatis personarum. Idcirco philosophi de ea nihil sciverunt, nisi forsan per revelationem vel auditum ab aliis: quoniam naturalis ratio non cognoscit Deum nisi ex creaturis. Omnia vero quæ dicuntur de Deo per respectum ad creaturas, pertinent ad essentiam, non ad personas. Hinc ex naturali ratione non venitur nisi in attributa divinæ essentiæ. Tamen philosophi potuerunt personas cognoscere secundum appropriata earum, cognoscendo Dei potentiam, sapientiam, bonitatem. Hæc Thomas.

Cui concordans Petrus: Tribus (ait) modis cognoscitur res. Primo, per propriam inventionem: sic nullus unquam habuit cognitionem Trinitatis. Secundo, per alterius revelationem: sic aliquam notitiam habere poterant de Trinitate philosophi, libros legis ac Prophetarum legendo, ut Plato, vel per consultationem dæmonum addiscendo. Tertio, per revelationem divinam: sicque omnes habere poterant quibus Deus voluit revelare. Cognoverunt ergo philosophi ex creaturis non attributa personarum propria, sed attributa essentiæ personis appropriata: non in quantum appropriata, quoniam sic eorum cognitio dependet a propriis; sed cognoverunt appropriata ut communia, quia Deus per essentiam causa est rerum, unde illorum similitudo relucet in rebus expressius. Sicque solvi potest quod legitur in Mercurio Trismegisto, qui dixit: Monas genuit monadem, propriumque in se reflexit ardorem. Sibylla quoque, ut recitat Augustinus libro de Civitate Dei, disseruit: Ipsum nostrum cognoscite Dominum Dei Filium esse. Item, quod refert Augustinus septimo Confessionum, quod in quodam Platonis libro legerit totum hoc, In principio Joann. 1, 1, 6, 14. erat Verbum, usque ad id, Fuit homo, etc., vel, Verbum caro factum est: quod etiam in libro contra hæreses recitat de Hermete, qui fecit librum de Verbo perfecto. Ad quæ omnia ac consimilia dici potest, ipsos per doctrinam aut revelationem talia cognovisse, sicut et impius Balaam prophetavit. Hæc Petrus.

His omnino concordat Richardus: Deum, inquiens, esse trinum, ductu rationis cognoscere non valemus: quia ut S. Dionysius docet, Deum ex creaturis cognoscimus tribus modis, puta per ablationem, per causalitatem, et per supereminentiam. Primo cognoscimus de Deo quid non sit: et sic non cognoscitur quod sit trinus. Nec per causalitatem hoc potest cognosci, quoniam omnia quæ dicuntur de Deo per respectum ad creaturas, ad essentiam pertinent, non distincte ad personas. Nec tertio modo id potest cognosci. Sic namque cognoscitur quantum ad supereminentiam perfectionum suarum quarum participationes sunt in creaturis. In nulla autem creatura invenitur in tribus suppositis essentia numero una. Hæc Richardus.

Præterea, circa hæc scribit Bonaventura: Pluralitas personarum cum unitate essentiæ, est proprium divinæ essentiæ solius. Cujus simile nec reperitur, nec reperiri potest in creaturis, nec rationabiliter cogitari: ideo nullo modo trinitas personarum est cognoscibilis per creaturas, rationabiliter ascendendo a creatura in Deum. Sed licet non habeat omnino simile, habet tamen aliquo modo quod creditur illi simile in creatura. Unde dico quod philosophi nunquam per rationem cognoverunt personarum trinitatem, nec etiam pluralitatem, nisi haberent aliquem habitum fidei alicujus, ut quidam hæretici. Est autem alia trinitas appropriatorum, videlicet unitatis, veritatis et bonitatis, quam cognoverunt, quoniam evidenter simile habent in creaturis. — Porro magi defecisse dicuntur in tertio signo, quoniam defecerunt in cognitione effectus potissimi bonitatis, puta Redemptionis: quæ bonitas appropriatur Spiritui Sancto. — Denique, ex suppositionibus et rationibus quibus in Deo pluralitas probatur personarum, potest etiam probari oppositum. Ut si taliter arguatur: In Deo est summa beatitudo, ergo summa communicatio, summa caritas, summa jucunditas. Ergo Deus se ipsum plene communicat, et habet dilectum sibi æqualem, parem quoque consortem, quum amor non sit proprie ad se ipsum, nulliusque boni possessio sit jucunda absque socio. Sed ex isto fundamento potest probari oppositum. Quum enim sit in Deo summa beatitudo, quum beatus per essentiam solus sibi sufficiat ad beatitudinem, non oportet in Deo aliam fateri personam ad plenam beatitudinem aut jucunditatem. Item, si ita quis arguat: In Deo est summa perfectio: sed perfectionis est sibi similem in natura producere. Contra hoc sic argui potest: In Deo est summa perfectio, ergo æque plenæ et perfectæ est deitatis essentia in una persona sicut in pluribus. B Sed sine necessitate non est ponenda pluralitas. Ergo non est nisi una divina persona. Conformiter, si sic arguatur: Ad simplicitatem pertinet posse esse in pluribus, ut patet de universali; ad primitatem quoque spectat fontalis fecunditas: ergo divinæ essentiæ ratione suæ immensæ simplicitatis, competit esse in pluribus personis; et Patri ratione suæ innascibilitatis seu primitatis, convenit productio alterius divinæ personæ. Sed ex eisdem motivis potest ad oppositum argui, utpote quod summæ simplicitati repugnet et opposatur pluralitas personarum; similiter Deo ratione suæ primitatis, conveniat unitas, non pluralitas, quia in primo tanquam in uno oportet esse statum. Hæc Bonaventura in Scripto primi.

Præterea in Itinerario ait: Ipsum bonum est principalissimum fundamentum contemplationis emanationum. Vide igitur quoniam simpliciter optimum, tale bonum est quod cogitari non potest non esse, et quo nil melius potest cogitari: quia omnino melius est esse, quam non esse. Et hoc sic est, quod non potest recte cogitari, quin cogitetur unum et trinum. Bonum namque dicit aliquid sui diffusivum: ideo summe bonum, est sui summe ac maxime diffusivum. Summa autem diffusio esse non potest, nisi sit actualis et intrinseca, substantialis et hypostatica, naturalis et voluntaria, liberalis et necessaria, indeficiens et perfecta. Nisi ergo in summo bono æternaliter esset productio actualis et consubstantialis, atque hypostasis æque nobilis ut est producens per modum generationis et spirationis, ita quod sit æternalis principii æternaliter comprincipantis, sic quod in ea sit dilectus et condilectus, genitus et spiratus, hoc est Pater et Filius et Spiritus Sanctus; nequaquam esset summum bonum, quia non se summe diffunderet. Nam diffusio ex tempore in creaturas, non est nisi centralis seu punctalis, respectu immensitatis, bonitatis ac fecunditatis divinæ. Unde et illa est diffusio maxima, in qua diffundens communicat alteri totam suam substantiam. Non ergo summum bonum esset, si vel re vel intellectu illa carere posset. Si ergo potes mentis oculo contueri puritatem bonitatis quæ est actus purus principii caritative diligentis gratuito debitoque amore et ex utroque permixto, cujus est diffusio plenissima per modum naturæ et voluntatis, id est diffusio Verbi in quo omnia dicuntur, et per modum doni in quo cetera dona donantur; potes videre per summi boni communicabilitatem necesse esse trinitatem Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hæc idem in Itinerario.

At vero in Compendio seu Breviloquio pauperis, contestatur : Fides quum sit principium cultus Dei, et fundamentum ejus quæ secundum pietatem est doctrinæ, dictat de Deo sentiendum esse altissime atque piissime. Non autem sentiret altissime, nisi crederet quod Deus posset se summe communicare; nec sentiret piissime, si crederet quod posset et nollet. Hinc, ut altissime ac piissime sentiat, dicit Deum se summe communicare, æternaliter habendo dilectum et condilectum, ac per hoc esse unum et trinum. Sicque in unitate naturæ sunt tres personæ, quarum prima a nulla est, secunda a sola prima per generationem, tertia vero a prima et secunda per spirationem seu processionem : ita quod trinitas personarum non excludit a divina essentia summam unitatem, simplicitatem, immensitatem, æternitatem, incommutabilitatem, necessitatem et primitatem; quin potius includit summam fecunditatem, caritatem, liberalitatem, germanitatem, conformitatem et inseparabilitatem : quæ omnia sana fides intelligit esse in beatissima Trinitate. — Hæc Bonaventura. In cujus verbis forsan quis putet esse contradictionem, quia in Scripto affirmat Trinitatem non posse per rationem naturalem probari, in aliis autem tractatibus allegatis videtur eamdem probare. Sed respondendum, quod ad cognitionem probationum hujusmodi ratio non pertingit, nisi supernaturali lumine adjuvetur. Istæ quoque probationes non sunt demonstrationes, sed piæ persuasiones.

Insuper, circa hæc scribit irrefragabilis Doctor : Per naturalem rationem ex se ipsa non potest haberi cognitio Trinitatis, quoniam intellectus noster per naturalem corruptionem obtenebratus, deficit in cognitione eorum quæ maxime sunt, et ideo ex sua natura maxime cognoscibilia sunt; deficit quoque in his quæ minime sunt, et ideo minime intelligibilia sunt, ut motus et tempus : quemadmodum sensus deficit in extremis, id est in perceptione maxime et minime sensibilium rerum. Unde secundum Richardum de S. Victore, non deest argumentum ad probandum Trinitatem, id est medium seu ratio necessario inferens esse trinitatem personarum in Deo; sed tamen deest ratio conferens ex parte nostra. Sicque est defectus demonstrationis, non ex parte rei, sed intellectus nostri, qui non potest ipsum medium invenire, et inventum conferre ad concludendum veritatem. Hinc ait Richardus, ad quæcumque necessaria esse, argumenta necessaria non deesse, quamvis contingat ea industriam nostram latere. Cognoverunt ergo philosophi Patrem et Filium aliquo modo, secundum Glossam Exodi octavo : quia de τῷ ἀγαθῷ, id est summo Patre, et νῷ, id est mente profluente ab eo, philosophati sunt. Sed usque ad tertiam personam pervenire non potuerunt. Tamen secundum Glossam, cognitionem Trinitatis habuerunt solum per appropriata, non per propria. — Sed contra hoc objicitur. A Nam sicut sciverunt appropriata Patri ac Filio, ita sciverunt appropriata Spiritui Sancto, puta benignitatem aut bonitatem; et sicut nescierunt proprium Spiritus Sancti, sic nescierunt proprium Patris ac Filii: ergo sicut ignoraverunt personam Spiritus Sancti, sic ignoraverunt personam Patris et Filii. Respondetur, quod defecisse dicuntur in cognitione tertiæ personæ, quoniam defecerunt in cognitione bonitatis et benignitatis: et hoc multipliciter. Primo, quia non cognoverunt potissimum bonitatis divinæ effectum, videlicet Incarnationem et mundi redemptionem. Secundo, quia etsi bonitatem cognoverunt, non tamen ut summam et primam bonitatem sunt venerati, quoniam bona sua sibi ipsis attribuerunt. Tertio, quia etsi habuerunt appropriata duabus personis, videlicet potentiam et sapientiam, non tamen habuerunt appropriatum tertiæ personæ, utpote veram benignitatem. Hæc Alexander.

Denique, Scotus et Franciscus de Mayronis, aliique doctores, communiter tenent, quod superbeatissima Trinitas ab intellectu humano in lumine naturali non queat in hac vita cognosci.

Postremo de hac quæstione scribit Ægidius: Trinitas naturali ratione non innotescit, nec ex imagine ejus in nobis potest ostendi: quia secundum Augustinum duodecimo de Trinitate, trinitas in nobis tripliciter differt a Trinitate quæ est in Deo. Primo, quoniam trinitas in homine non est homo; sed Trinitas in Deo est Deus: idcirco simplicior est. Secundo, quia trinitas in homine est una persona, Trinitas autem in Deo est in tribus personis. Tertio, quoniam actus secundum quos accipitur trinitas in nobis, non sunt communes omnibus viribus in quibus attenditur trinitas: quia intellectus ita intelligit, quod non vult; et voluntas sic vult, quod non intelligit. In Deo autem quælibet persona intelligit, meminit, et vult.

Postremo id verum reor, quod sicut contra beatissimæ Trinitatis fidem nequeunt demonstrativæ objectiones adduci, ita nec ad ejus probationem rationes queunt induci demonstrativæ. Rursus opinor, quod rationes tam fortes possunt induci ad supergloriosissimæ Trinitatis probationem, sicut ad ejus improbationem. — Rationes autem Richardi de S. Victore in libro suo de Trinitate, quamvis demonstrativæ non sint, rationabiliter tamen ac dulciter persuadent quod in Deo sit trinitas personarum. Quæ rationes supra in verbis Alexandri ac Bonaventuræ sunt introductæ. Siquidem una fundatur in hoc, quod in Deo est caritas summa, quæ personam diligentem, personam dilectam, et personam exigit condilectam. Nempe ut experimur, caritate nil dulcius, nil melius est censendum. Estque caritas virtus tendens in aliud, et uniens amato amantem: ad cujus spectat perfectionem, ut amans et amatus habeant condilectum, in quo ambobus æque complaceat, sitque nexus, osculum et amplexus amborum. Secunda ratio fundatur in plenitudine divinæ felicitatis, quæ esse non valet absque caritatis deliciis, quibus comparari nil valet. Caritas autem perfecta non est, nec plene jucunda consistere potest, nisi sit mutua, quum proprium sit amoris, ut amans ab amato diligi velit. Gratuiti ergo amoris exhibitio, amorisque debiti recompensatio, personarum pluralitatem in Deo requirit. Tertia ratio in plenitudine gloriæ Dei fundatur. Nil quippe gloriosius, nil magnificentius, quam nil sibi soli proprium reservare, sed totum plene ac liberaliter communicare. — Sed in hoc videtur defecisse Richardus, quod ea quæ fidei sunt, ipsamque superdignissimam Trinitatem, putavit naturalibus posse rationibus demonstrari. Imo ut Thomas et alii dicunt, hoc in derogationem certitudinis veritatis fidei vergeret, et apud infideles fidei veritatem irrisioni exponeret, dum propter hujusmodi rationes putarent nos tam incomprehensibilibus fidei veritatibus præbere consensum, quas rationes ipsi se faciliter solvere posse jactarent. Sicque ex his habetur solutio primæ instantiæ ex Richardo inductæ.

Ad secundam dicendum, quod Trismegistus in libro de Verbo perfecto, non videtur locutus de unigenito Filio Dei tanquam de vero Deo, Patri consubstantiali et coæquali, juxta catholicæ fidei traditionem. Sic etenim ait ibidem: Deus universorum et omnium factor deorum, secundum fecit dominum, quia hunc fecit primum post se, et solum ac unum; et bonus visus est ei atque plenissimus omnium bonorum, et in eo lætatus est. Hic est Filius Dei benedicti, et bonæ voluntatis, cujus nomen humano ore non potest enarrari, nec ab hominibus indagari: super homines enim est. Hunc Deus dilexit unigenitum suum. Hæc Trismegistus. — In cujus verbis non consonat fidei sanctæ, quod Filium Dei asserit factum, et esse secundum a Patre: nisi forte acceperit facere multum extense, et dicat Filium esse secundum sicut et nos dicimus Filium esse secundam in summa Trinitate personam. Et si tam recte sensit de Filio Dei, non habuit hoc ex lumine naturali dumtaxat. — Denique ad auctoritatem ejusdem, videlicet, Monas genuit monadem, eodem modo respondet Alexander.

Albertus vero respondet: Nescitur quis fuit iste Trismegistus; et credo quod liber conflictus sit: omnia namque quæ fertur dixisse Trismegistus, inveni in quodam libro magistri Alani, confecto de quibusdam generalibus propositionibus, quarum commentum ibi supponitur. Si tamen fuit philosophus ante Christi incarnationem, nec didicit ex libris veteris Testamenti, neque ex revelatione; tunc dico quod loquitur de uno Deo gignente, id est producente suum intellectum in mundo, id est exsequente in rebus quod exemplariter in se præconcepit, ac cuncta quæ fecit diligente propter se ipsum. Hæc Albertus.

Quocirca sciendum, quod plures fuerint hoc nomine Trismegistus vocati. Ait enim octavo de Civitate Dei Augustinus: Hermes Ægyptius qui dicitur Trismegistus, dicit alios deos factos a summo Deo, etc. Eodem quoque asserit libro: Hermes major, qui vocatur Mercurius, avus prædicti Hermetis, in Hermopoli fuit. Fuit et Trismegistus, qui fecit librum de Deitate, et est dialogus in quo cum suo discipulo nomine Asclepio, disputat de summo Deo et de natura deorum.

At vero Thomas in prima parte Summæ suæ, quæstione tricesima secunda, prætactam Trismegisti auctoritatem exponit sic: Quod Trismegistus dixit, Monas genuit monadem, et in se suum reflectit ardorem, non est referendum ad generationem Filii vel processionem Spiritus Sancti, sed ad productionem mundi, quoniam unus Deus produxit unum mundum propter sui ipsius amorem. Et hoc cum expositione Alberti coincidit.

Verumtamen potius reor, quod Trismegistus per Monadem gignentem intellexerit Deum verum, quem Platonici nominaverunt Patrem; atque per Monadem genitam, primam mentem a summo Deo creatam, et præ omni creatura Deo valde consimilem, rerumque omnium speciebus plenam ac resplendentem: propter quod eam nominaverunt prolem ac filium, imo et unigenitum Dei, attamen puram creaturam. Hinc super Somnium Scipionis narrat Macrobius: Posuerunt Platonici ens unum primum ac summum, quod totius universitatis patrem vocabant; aliam vero substantiam ponebant sub eo, quam νοῦν, seu mentem aut paternum intellectum, nuncupaverunt, in qua omnium rerum rationes ac species relucerent. — Hoc idem in prima parte recitat Thomas. Qui et in Summa contra gentiles, libro quarto, sexto capitulo, protestatur: Positio Arii atque Eunomii, dicentium Filium Dei puram esse creaturam, exorta videtur ex dictis Platonicorum: qui posuerunt summum Deum patrem, a quo primitus effluxisse dixerunt quamdam mentem, in qua sunt omnium rerum formæ, superiorem ceteris omnibus: post quam ponebant animam mundi, deinde alias creaturas. Idem pro parte ait Henricus. Consonat quoque narratio hæc Augustino, qui decimo de Civitate Dei affirmat: Plotinus Platonicus disputans de tribus principalibus substantiis, ponit Deum patrem, et mentem paternam, et animæ naturam. Similiter Porphyrius ponit tria principia, scilicet Deum patrem, Deum filium, quem dicit mentem paternam, et medium utriusque, quem obscure expressit. Ex hoc patet ad tertium solutio.

Quarta vero objectio jam in ista quæstione soluta est.

Ad quintam respondet Albertus, quod Aristoteles non intellexit Trinitatem, nisi forsan per appropriata. Sed secundum Commentatorem intendit ibi, quod propter tres perfectiones rei in se, secundum quod corpus in trina dimensione perfectum est, linea vero et superficies imperfecta, eo quod una dimensio eis addi potest; et secundum ordinem circuli in motu cœli et in figura mundi, eo quod linea recipit additionem, non circulus; et propter perfectionem universitatis, quæ est ex hoc quod impossibile est addere mundo, quum sit ex materia sua tota, et nihil de materia sua sit extra ipsum: ob has, inquam, tres rerum perfectiones, magnificabant antiqui Deum sacrificiis tribus; non autem confitebantur eum esse unum et trinum. Huic responsioni concordat quod ait Thomas: Non est intelligendum quod Aristoteles numerum ternarium posuit in divinis, sed vult dicere quod antiqui utebantur numero ternario in sacrificiis et orationibus, propter quamdam ternarii numeri perfectionem. — Verum huic objici potest solutioni, quia ut tangit Alexander, Philosophus ibi ostendit quod ternarius est numerus omnis rei, et inducit in naturalibus, mathematicis, et divinis: in naturalibus, ut motus a medio, motus ad medium, et motus circa medium; in mathematicis, ut linea, superficies, corpus; in divinis similiter. Unde dicit: Hoc numero adhibuimus nos ipsos magnificare Deum unum creatorem, eminentem proprietatibus eorum quæ creata sunt. Et respondendum quod verba Philosophi satis obscura videntur, et a diversis diversimode exponuntur.

Ad sextam respondet Thomas in prima parte Summæ suæ, quod in libris Platonicorum invenitur, In principio erat Verbum: non secundum quod Verbum significat personam genitam in divinis, sed prout Verbum intelligitur ratio idealis verbum in Deo per quam omnia condidit, quæ Filio appropriatur. Cui responsioni concordat quod Albertus in commento suo super librum de Causis, affirmat ipsum Avicebron in libro Fontis vitæ scripsisse, quod Pater omnia agit secundum verbum intus conceptum. Potest etiam dici quod quidam Platonici fuerunt christiani: in quorum libris philosophicis potuit Augustinus talia invenire. Unde decimo de Civitate Dei recitat Augustinus: Quidam Platonicus dixit initium Evangelii secundum Joannem, In principio erat Verbum, usque ibi, Fuit homo missus4 a Deo, aureis litteris conscribendum, et per omnes Ecclesias in locis eminentissimis proponendum. Albertus quoque hic refert: Secundum Augustinum in libro de Doctrina christiana, Plato curiosus in inspectione librorum, descendit a Græcia in Ægyptum atque Judæam, ut videret libros Moysis ac Prophetarum, et ibi didicit loqui de Patre et Filio, et non ductu naturalis rationis. Hæc Albertus. Octavo quoque de Civitate Dei, videtur Augustinus sentire quod Plato didicit per interpretem Moysis libros; et quod ad Moysen dixit Deus, Ego sum qui sum, hæc dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos, Plato vehementer tenuit ac diligentissime commendavit memoriæ.

C Joannem, In principio erat Verbum, usque ibi, Fuit homo missus a Deo, aureis litteris conscribendum, et per omnes Ecclesias in locis eminentissimis proponendum. Albertus quoque hic refert: Secundum Augustinum in libro de Doctrina christiana, Plato curiosus in inspectione librorum, descendit a Græcia in Ægyptum atque Judæam, ut videret libros Moysis ac Prophetarum, et ibi didicit loqui de Patre et Filio, et non ductu naturalis rationis. Hæc Albertus. Octavo quoque de Civitate Dei, videtur Augustinus sentire quod Plato didicit per interpretem Moysis libros; et quod ad Moysen dixit Deus, Ego sum qui sum, hæc dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos, Plato vehementer tenuit ac diligentissime commendavit memoriæ.

D Exod. III, 14. Ad septimum Thomas, Petrus et Richardus respondent, quod infinita bonitas Dei repræsentatur in creaturarum productione: quia infinitæ virtutis est, aliquid ex nihilo producere. Nec oportet si infinita bonitas communicat se, quod aliquid infinitum a Deo procedat, sed procedens secundum modum suum participet ac recipiat bonitatem divinam. Ad auctoritatem et probationes Richardi, Thomas in prima parte respondet: Ad aliquid probandum dupliciter inducitur ratio. Uno modo, ad probandum sufficienter radicem rei: quemadmodum in scientia naturali probatur quod motus cœli est uniformis velocitatis. Alio modo inducitur ratio, non quæ sufficienter probet radicem, sed quæ radici jam positæ ostendat congruere sequentes effectus: sicut in astrologia ponitur ratio excentricorum et epicyclorum ex hoc, quod eis positis, possunt salvari ea quæ sensibiliter apparent circa motus cœlestes; non tamen hæc ratio sufficienter probat talia oportere poni, quia et alia positione facta, possent fortassis illa in motibus cœlestibus sic apparentia salvari. Porro qui trinitatem personarum nititur naturali ratione probare, dupliciter derogat fidei. Primo, quoad ejus dignitatem, quæ est ut sit de rebus invisibilibus transcendentibus rationem, juxta illud ad Hebræos: Fides est argumentum non apparentium.5 Secundo, quantum ad utilitatem trahendi infideles ad fidem. Quum enim quis ad probandum quæ fidei sunt, inducit rationes non cogentes, cedit in irrisionem infidelium, qui putant quod hujusmodi rationibus innitamur, et propter eas credamus. Hæc Thomas.

Ad ultimum respondendum, quod emanationes creaturarum altiori modo conveniunt Deo quam rebus creatis.

Footnotes

  1. Joann. I, 1-5. ↩

  2. Is. LXVI, 9. ↩

  3. Ps.cxxxviii, 6. ↩

  4. Joann. I, 1, 6. ↩

  5. Hebr. xi, 1. ↩

Chapter 77 of 271