Skip to the text

Quæstio 13

T Ertiodecimo quæritur, An potentiæ animæ distinguantur realiter a se invicem et ab anima.

Videtur quod non. Primo, quia in textu manifeste asseritur, quod ex verbis Augustini habetur quod tria hæc, memoria, intellectus, voluntas, sunt una mens, una vita, una essentia. — Secundo, quia in libro de Spiritu et anima dicitur : Non minus nec aliud est ratio in substantia quam anima. Sed una eademque substantia secundum diversas potentias diversa sortitur vocabula. Est enim anima, dum vegetat; sensus, dum sentit; animus, dum sapit : dum intelligit, mens; dum discernit, ratio : memoria, dum meminit; voluntas, dum appetit. — Tertio, quoniam undecimo de Trinitate Augustinus affirmat, quod ista tria non sunt accidentia animæ, nec sunt in ea veluti in subjecto.

In oppositum est, quod potentiæ sunt proprietates animæ, et proxima atque formalia operationum principia; anima vero est generale et effectivum suarum principium actionum. — Item, si anima est suæ potentiæ, tunc potentiæ non distinguuntur ab invicem realiter. Quæ enim sunt eadem uni tertio singulari, sunt eadem inter se. Sicque intellectus esset voluntas, et visus esset auditus. — Tertio, quoniam sicut membra distinguuntur in corpore, sic potentiæ in anima. Unde et diversis potentiis animæ, membra correspondent, proportionantur ac deputantur diversa : quæ membra certum est ab invicem differre realiter. — Quarto, angelus est simplicior anima. Et tamen divinus Dionysius undecimo Cœlestis hierarchiæ capitulo, distinguit in ipsis angelicis spiritibus, essentiam, virtutem, et operationem: ergo in anima magis sunt distinguenda.

Respondendum, quod quæstio ista est unum antiquum problema, in quo ab antiquo diversimode diversi senserunt, sicut nunc breviter tangam.

Itaque Thomas respondet hic: Effectum immediatum et proximum oportet suæ causæ proportionari. Hinc in omnibus in quibus proximum operationis principium est de genere substantiæ, oportet operationem esse substantiam. Et hoc solum in Deo est. Ipse enim solus non agit per potentiam mediam a sua substantia differentem. In ceteris omnibus operatio est accidens. Idcirco oportet ut proximum operationis principium accidens sit: sicut videmus in corporibus, quod substantialis forma ignis nullam habet operationem nisi mediantibus qualitatibus activis et passivis, quæ sunt quasi virtutes et potentiæ ejus. Similiter ab anima, quum sit substantia, nulla operatio egreditur nisi mediante potentia; nec a potentia perfecta operatio, nisi habitu mediante. Hæ autem potentiæ fluunt ab essentia animæ: quædam, ut perfectiones partium corporis, quarum operatio fit mediante corpore, ut vis sensitiva et imaginativa; quædam, ut in ipsa anima exsistentes, quarum operatio non indiget corpore, ut intellectus. Idcirco sunt accidentia: non sicut accidentia communia, quæ non fluunt ex principiis speciei, sed individui; imo sunt accidentia propria speciem consequentia, atque ex ejus principiis originata. Nihilo minus sunt de integritate animæ, in quantum est totum potestativum habens quamdam potentiarum perfectionem, quod ex viribus diversis conficitur. Hæc Thomas in Scripto.

Porro in prima parte Summæ, quæstione septuagesima septima: Impossibile (inquit) est dicere, quod essentia animæ sit ejus potentia, quamvis quidam hoc dicant. Quod pro nunc dupliciter demonstratur. Primo, quoniam actus et potentia dividunt ens et quodlibet genus entis: oportet ergo ea ad idem genus referri. Idcirco si actus non est in genere substantiæ, nec potentia quæ refertur ad illum. Quum ergo operatio animæ non sit in genere substantiæ, nec potentia a qua immediate egreditur actio. Secundo, nam anima est substantialis actus corporis. Idcirco, si essentia animæ esset immediatum operationis principium, habens animam, semper actualiter haberet opera vitæ, quemadmodum animatum semper est vivum quamdiu animam habet. Hæc Thomas.

Cui concordans Petrus: Ratio (ait) essentiæ et substantiæ ac subjecti differunt in hoc, quod essentia dicitur id quo res est; substantia, quo suis naturalibus proprietatibus substat; subjectum, quo accidentibus suis subjicitur. Sic aliquid potest dici idem alteri tribus modis: primo, essentia, ut quæ sunt de essentia rei; secundo, substantia, ut quæ concurrunt ad esse rei completum, sicut potentiæ naturales; tertio, subjecto, ut quæ consequuntur esse completum, ut color. Itaque anima consideratur tripliciter: primo, secundum quod in se est quædam simplex essentia; secundo, ut est substantia habens varias vires: sicque est quoddam totum potentiale; tertio, in quantum subjectum accidentium. Dico ergo quod primo modo, potentiæ non sunt idem cum anima, quia sunt accidentia ejus: non quod fluant a principiis animæ hujus aut illius, sed naturæ communis: ideo sunt connaturales. Quum enim actio animæ sit accidens, et causa univoca debeat suo proportionari effectui, videtur quod proximum principium ejus debeat esse forma accidentalis. Cujus et alia ratio assignatur, quoniam omnis forma naturalis, quum sit creata, determinata est ad unum immediatum et proprium actum secundum speciem. Unde, quum esse et operari secundum speciem differant, imo forte secundum genus substantiæ et accidentis, non potest utrumque esse a forma eadem ut actus ejus immediatus ac proprius. Si autem consideretur anima secundo modo, videlicet ut totum potestativum, sic potentiæ sunt idem cum ea, in quantum perficiunt eam in illo esse; suntque idem cum anima prædicatione causali, non essentiali: quia constituunt animam in esse potestativo. Alia vero accidentia sunt idem cum anima subjecto, quia in ipsa tanquam in uno subjecto consistunt. Hæc Petrus.

Concordat Ægidius, addens quod potentiæ animæ sunt in prima specie qualitatis, utpote naturalis potentiæ; et propter propinquitatem quam habent ad animam, et quia naturaliter insunt ei, atque immediate in ejus subjectantur essentia, prædicantur de ea. Sicque verificatur quod loquitur Augustinus in sermone de Imagine: Anima est intellectus, anima voluntas, anima memoria. Verumtamen non sunt essentialiter anima, quum et septimo Metaphysicæ asserat Commentator: Forma substantialis non est immediatum principium actionis. Hinc apparet quod aliquid veritatis habent omnes positiones circa hanc quæstionem, circa quam sunt tres positiones præcipuæ: una, dicentium quod potentiæ sunt ipsa substantia animæ; alia, quod sunt accidentia; tertia, quod inter substantiam et accidens habent se medio modo. Nempe qui dicunt quod sunt essentia animæ, loquuntur emphatice: quoniam propter connaturalitatem quam habent cum anima, dicunt eam idem cum ipsa. Qui vero dicunt eas accidentia esse, sumunt accidens large, prout naturalem proprietatem includit. Qui autem dicunt eas se medio modo habere, sumunt accidens proprie, prout dividitur contra proprium. Hæc Ægidius.

Ista tamen concordantia verbalis est potius quam realis, quantum ad multos, quum plurimi dicant potentias istas realiter differre ab anima, alii vero dicant directe contrarium.

Nam et Guillelmus Parisiensis in libro de Trinitate, multipliciter persuadere conatur, potentias animæ esse idem cum ea, ipsamque memoriam, intellectum et voluntatem, esse cum anima eamdem essentiam, inter cetera loquens: Horrendum est animam ponere velut acervum aggregatum ex suis potentiis.

Econtra Antisiodorensis in secundo suæ Summæ volumine scribit: Quidam dicunt quod hæc tria sunt proprie unum, et intelligunt hoc de ipsis potentiis. Dicunt namque quod anima est idem quod sua potentia; sed dicuntur tres potentiæ, propter diversos actus, quum non sint nisi una anima et una potentia in essentia. Hæc autem opinio est contra Deum, quia ex ea consequitur quod angelo et animæ idem sit esse et posse: quod soli convenit Deo, propter suam extremam simplicitatem, quamvis in materia prima videatur idem esse quod posse suscipere formam: talis enim potentia non est proprie potentia aliqua, sed informitas quædam potentiæ, præcedens omnem potentiam omnemque formam. Eadem quoque opinio est contra omnem philosophiam. Dicit enim Porphyrius, quod rationale prædicatur in quale. Ergo ratio est qualitas: non igitur est idem quod anima. Quod intelligendum est, non prout rationale est essentialis differentia hominis, sed prout dicitur a facultate seu potestate utendi ratione. Præterea sequitur ex hac opinione, quod angelus et anima non continentur in aliquo genere, quia non conveniunt in aliquo substantiali: quia nec angelus nec anima habet aliquod substantiale quod non sit ipse seu ipsa. Sicque quum angelus et anima diversarum sint specierum, non communicant in aliquo substantiali: quod manifeste est falsum. — Hæc Antisiodorensis. Istud est etiam evidenter de mente Magistri in textu, dicentis quod tria hæc sunt tres naturales proprietates viresque mentis, et a se invicem differunt, ut patet litteram intuenti.

Idem sentit Albertus, inter cetera scribens : Secundum Aristotelem et alios philosophos, quædam potentia est ante esse rei, et quædam post ipsum. Dicit enim Aristoteles, quod vegetativum est in sensitivo, et sensitivum in rationali, quemadmodum trigonum in tetragono. Vegetativum quippe est in sensitivo, sicut potentia anterioris differentiæ in actu sequentis. Potentia autem anterioris differentiæ non destruitur per actum sequentis, sed potius perficitur ad amplius posse : plus enim potest sensitivum quam vegetativum, et rationale plus istis duobus. Si igitur consideretur substantia animæ prout ipsa est perficiens corpus in se et in partibus ejus, necesse est quod habeat radicaliter in se posse omnium potentiarum tanquam constituentium illud universale posse, secundum quod confert corpori esse animale in se et in partibus suis. Sicque potentiæ animæ sunt ante ipsam secundum rationem, et substantiales ac conferentes esse completum in tali posse seu esse potestativo. Anima namque accipi potest aut in esse, aut in posse. Comparatur enim ad corpus, ut ad materiam suam simpliciter, secundum esse quod confert corpori : et sic ipsa est essentia corporis. Comparatur etiam ad corpus, ut est organicum : et quum organum sit instrumentum potentiæ, non erit ipsa anima perfectio corporis organici, nisi secundum suum universale posse quod habet ex potentiis; et quoniam prima perfectio corporis animati ut talis, est vita, ideo anima secundum istam comparationem dicitur vita. Tertiam quoque comparationem habet ad corpus, secundum quod potest separari ab illo : et ita vocatur mens. Quum ergo hæc tria dicuntur unum, est prædicatio totius potestativi. — Hæc Albertus, qui subtiliter ac diffuse scribit de isto.

Porro Richardus in hac re recedit a Thoma, quem communiter sequitur; et inter cetera dicit : Potentiæ animæ non sunt accidentia, nec addunt aliquam rem absolutam super essentiam animæ, sed solum respectum ad actus atque objecta. Dicit enim Philosophus secundo de Anima : Si oculus esset animal, anima ejus esset visus, id est visiva potentia. Quod verum non esset si visiva potentia accidens esset, quum nullum accidens posset esse anima animalis. — Præterea, substantia aliquod accidens potest recipere, non mediante alio accidente, in quantum ipsa est passiva : aliter esset procedere in infinitum. Item, substantia potest aliquid agere, non mediante aliquo accidente, in quantum est activa : ergo substantia animæ similiter. Sed passio quæ competit animæ in quantum est natura intellectualis passiva, est intelligibilem recipere speciem : ergo per se ipsam potest illam recipere, non mediante aliquo accidente. Actio etiam quæ maxime competit animæ in quantum est natura intellectualis activa, est speciem intelligibilem a phantasmatibus abstrahere, vel se ad actum intelligendi movere, ac velle : ergo hæc potest per se, non mediante aliquo accidente alio quam intelligibili specie, de qua constat quod non est potentia animæ. Restat ergo quod potentia animæ per quam potest intelligibilem recipere speciem et a phantasmatibus eam abstrahere, et per quam potest se ad actum intelligendi movere, et potentia per quam potest velle, non sunt accidentia animæ, nec addunt ultra essentiam ejus nisi respectum. Unde et sexto Naturalium loquitur Avicenna : Anima respectu affectionum ab ipsa manantium, potest vis appellari. Ergo similiter potest vis dici respectu sensibilium intelligibiliumque formarum quas recipit. — Insuper, forma accidentalis si separetur a forma substantiali, se ipsa agere potest, ut patet in Sacramento altaris : ergo multo fortius forma substantialis agere potest sine forma accidentali. Ergo anima per suam essentiam intelligere potest. — Rursus, forma seu essentia animæ non est pure passiva, ergo per se ipsam est aliquo modo activa. Quod si aliqua actio potest ei per se ipsam competere, hoc maxime esse videtur intelligere atque velle. — Amplius, juxta Philiter. Sed passio quæ competit animæ in quantum est natura intellectualis passiva, est intelligibilem recipere speciem : ergo per se ipsam potest illam recipere, non mediante aliquo accidente. Actio etiam quæ maxime competit animæ in quantum est natura intellectualis activa, est speciem intelligibilem a phantasmatibus abstrahere, vel se ad actum intelligendi movere, ac velle : ergo hæc potest per se, non mediante aliquo accidente alio quam intelligibili specie, de qua constat quod non est potentia animæ. Restat ergo quod potentia animæ per quam potest intelligibilem recipere speciem et a phantasmatibus eam abstrahere, et per quam potest se ad actum intelligendi movere, et potentia per quam potest velle, non sunt accidentia animæ, nec addunt ultra essentiam ejus nisi respectum. Unde et sexto Naturalium loquitur Avicenna : Anima respectu affectionum ab ipsa manantium, potest vis appellari. Ergo similiter potest vis dici respectu sensibilium intelligibiliumque formarum quas recipit. — Insuper, forma accidentalis si separetur a forma substantiali, se ipsa agere potest, ut patet in Sacramento altaris : ergo multo fortius forma substantialis agere potest sine forma accidentali. Ergo anima per suam essentiam intelligere potest. — Rursus, forma seu essentia animæ non est pure passiva, ergo per se ipsam est aliquo modo activa. Quod si aliqua actio potest ei per se ipsam competere, hoc maxime esse videtur intelligere atque velle. — Amplius, juxta Philosophum primo Physicorum, materia cum forma est causa accidentium omnium, quæ scilicet sunt in ea. Ergo substantia animæ per se ipsam est causa passionum propriarum, non mediante aliquo accidente: aliter iretur in infinitum. Ergo a simili, intelligere potest non mediante aliquo accidente. Hæc Richardus.

Porro Bonaventura sentit quod potentiæ animæ distinguantur realiter ab ejus essentia, dicens: Naturalis potentia dupliciter dicitur. Uno modo, prout dicit modum exsistendi naturalis potentiæ in subjecto, secundum quem dicitur subjectum facile aut difficile ad aliquid agendum: sicque naturalis potentia dicit modum qualitatis, et est generaliter in secunda specie qualitatis. Secundo, naturalis potentia nuncupatur potentia egrediens a subjecto. Quod potest esse dupliciter. Nam quædam potentia egreditur a substantia cum accidente, ut potentia calefaciendi (ignis enim per substantiam suam non calefacit sine caliditate): et hæc potentia non est alterius generis quam qualitas a qua egreditur. Hinc potentia calefaciendi est in eodem genere cum caliditate. Alio modo, appellatur naturalis potentia, quæ naturaliter et immediate egreditur a substantia, sicut potentia generandi quantum ad inductionem ultimæ formæ: et hæc non est alterius generis a substantia, sed reducitur ad idem genus tanquam substantialis differentia. Per hunc modum intelligendum est in potentiis animæ. Nam uno modo dicuntur potentiæ animæ secundum primum modum, prout dicunt facilitatem: et hæ sunt in secunda specie qualitatis, ut ingeniositas, tarditas. Secundo, nominantur potentiæ prout dicunt ordinem substantiæ ad actum qui est mediante aliqua accidentali proprietate, ut potentia syllogizandi, quæ est in anima quum habet habitum similem: et hæc est in eodem genere in quo est scientia syllogizandi, puta in prima specie qualitatis. Tertio, nominantur potentiæ prout immediate egrediuntur a substantia, ut memoria, intelligentia et voluntas: et sic sunt quodammodo consubstantiales animæ, quoniam omni accidente circumscripto, dato quod anima sit substantia intellectualis, hoc ipso quod est sibi præsens et sibi conjuncta, habet potentiam ad memorandum, intelligendum ac diligendum se. Unde istæ potentiæ sunt animæ consubstantiales, suntque reductive in genere eodem cum anima. Attamen quum egrediantur ab anima (potentia enim se habet per modum egredientis), non sunt omnino idem per essentiam; nec tamen adeo differunt, ut sint alterius generis, sed in eodem sunt genere reductive. Cujus exemplum est in re, et similitudine ejus. Res namque non habet tantam identitatem cum similitudine sua, ut sint unum numero; nec tantam diversitatem, ut differant genere. Similitudo quippe Martini non tantum distat a Martino, ut Petrus. Sicque similitudo est reductive in eodem genere cum illo cujus est similitudo. Nam quia egreditur, differt; sed non transit in aliud genus. Et loquor de similitudine secundum rationem similitudinis, non intentionis, id est, prout a subjecto exit et non recedit, ut splendor a luce. Concedendæ sunt ergo rationes probantes quod anima non est suæ potentiæ per essentiam. Hæc Bonaventura.

Denique essentiale seu substantiale dicitur quatuor modis. Primo modo, quod dicit rei essentiam tantum: sicut species dicit essentiam individui. Secundo dicitur essentiale, quod est de essentia et constitutione rei: ut forma atque materia. Tertio, id sine quo res esse non potest, nec potest intelligi esse: ut sunt illa in quibus attenditur ratio vestigii, ut unitas, veritas, bonitas. Quarto, dicitur essentiale, id sine quo res non potest cogitari habere perfectum esse: ut sunt potentiæ in anima, in quibus attenditur imago. Et hoc est minime substantiale seu essentiale; tamen non transit in aliud genus. — Si autem dicatur, quod idem est principium essendi et operandi, ergo sicut anima est principium ipsius esse, ita et operationis: non igitur requiritur potentia media. Respondendum, quod verum est idem esse principium essendi et operandi loquendo de principio remoto; sed de principio proximo, impossibile est. Si etenim proximum principium esset omnino idem, tunc idem esset in re, esse et operari. Rursus, si idem esset principium proximum, quum res semper habeat esse, semper haberet operari. Quum itaque forma sit proximum et immediatum essendi principium, potentia vero sit proximum et immediatum principium operandi; patet quod impossibile sit hæc idem esse. Hæc Bonaventura.

Et hæc positio doctorum dicentium potentias animæ realiter distingui ab anima, rationabilior esse videtur. Quam et Albertus de Saxonia, Thomas de Argentina, et alii plures sequuntur. Scotus vero et alii quidam tenent contrarium.

Verumtamen specialis remanet difficultas de intelligentia atque memoria, id est, an intellectus agens, et memoria quæ est in parte intellectiva, et intellectus possibilis, ab invicem realiter distinguantur. Et sicut ex præhabitis S. Thomæ verbis in quæstione octava hujus tertiæ distinctionis probatur, ipse in Scripto sentire censetur quod sint duæ distinctæ potentiæ. Porro in prima parte Summæ suæ, quæstione septuagesima nona, determinat quod sint realiter una potentia, quoniam ejusdem intellectivæ ac passivæ potentiæ est species recipere et servare. De ratione quippe memoriæ est, quod sit thesaurus et locus specierum conservativus: quod tertio de Anima, adscribit Philosophus intellectui possibili, sicut jam patuit. Verum ad hæc concordanda posset fortassis quis dicere, quod memoria et intellectus sint duæ potentiæ quantum ad officia, sed una quoad essentiam. — Hinc Petrus quæstionem de distinctione potentiarum compendio solvens: Quum, inquit, natura sit determinata ad unum, oportet ut omnis potentia naturalis habeat unum actum determinatum per speciem. Hinc oportet esse differentes potentias naturalium actuum diversorum. Differunt autem actus conservandi, intuendi, et volendi: idcirco sunt diversarum potentiarum. Sed actus conservandi et intuendi, quum uterque sit cognitivæ potentiæ, non habent differentiam tantam ut actus intuendi et volendi: unde possunt esse unius potentiæ quæ sit una secundum essentiam, sed duæ per officium. Quum vero istæ potentiæ sint coordinatæ, ideo actus earum feruntur super idem objectum, tamen secundum diversas rationes coordinatas veri et boni. Hæc Petrus.

Præterea advertendum, quod in prima parte, quæstione septuagesima nona, asserit Thomas: Quamvis, inquiens, in tertia distinctione primi Sententiarum dicatur, quod memoria, intelligentia et voluntas sint tres vires; tamen hoc non est secundum Augustini intentionem, qui quartodecimo de Trinitate dicit expresse: Si accipiantur memoria, intelligentia et voluntas secundum quod semper præsto sunt animæ, sive cogitentur, sive non cogitentur, sic ad solam memoriam pertinere videntur. Intelligentiam autem nunc dico, qua intelligimus cogitantes; et eam voluntatem sive amorem vel dilectionem, quæ istam prolem parentemque conjungit. Ex quo patet, quod illa tria non accipit Augustinus pro tribus potentiis; sed memoriam pro habituali retentione, intelligentiam pro actu intellectus, et voluntatem pro actu ipsius. Hæc Thomas.

Circa hæc scribit Durandus: Quidam dicunt, quod memoria ad imaginem pertinens, realiter differat ab intellectu possibili, et sit realiter idem quod intellectus agens: quia quæcumque conveniunt memoriæ, conveniunt intellectui agenti. Duo enim adscribuntur memoriæ, scilicet quod continet species, et quod ex ea oritur intelligentia. Sic et intellectus agens virtualiter continet intelligibiles formas, quum sit id quod est omnia facere, ut tertio de Anima fertur. Causat quoque intelligentiam, quia causat in rebus universalitatem a phantasmatibus abstrahendo. Sed istud est valde extortum, nec actus isti univoce stantiam. Idcirco non ita distinguuntur diversæ potentiæ in eadem materia, sicut in eadem substantia. Hæc Bonaventura. Hæc Durandus.

Postremo, quid respondendum sit ad instantias in principio factas, constat ex introductis.

Et si objiciatur quod potentia materiæ primæ non distinguitur ab ejus essentia, ergo nec potentia animæ ab anima. Respondet Thomas in Scripto : Si per potentiam passivam intelligatur relatio materiæ ad formam, sic materia non est sua potentia, quia essentia materiæ non est relatio. Si vero intelligatur potentia prout est principium in genere substantiæ, secundum quod potentia et actus sunt principia in quolibet genere, ut dicitur undecimo Metaphysicæ, sic materia est sua potentia : et ita se habet materia, quæ est primum recipiens, ad passivam potentiam, sicut se habet Deus, qui est primum agens, ad potentiam activam. Idcirco materia est sua passiva potentia, quemadmodum Deus est potentia sua activa. Omnia autem media participative habent utramque potentiam. Potentia quoque materiæ non est ad operandum, sed ad recipiendum dumtaxat. Hæc Thomas in Scripto. — In Summa vero respondet : Actus ad quem materia prima est in potentia, est forma substantialis : ideo potentia materiæ non est aliud quam ejus essentia. 1 P., q. 77.

Porro Bonaventura : Materia, ait, non est sua potentia, quia materia non est ordinatio ad formam. Verumtamen potentia materiæ est ei essentialis, sicut potentia activa substantiæ. Minus quoque elongatur potentia materiæ a materia, quam potentia activa a substantia : quoniam potentia materiæ est passiva, quæ dicit ordinem ad aliud cum privatione; sed potentia activa dicit ordinem cum positione. Hinc potentia materiæ minus addit super materiam, quam potentia activa super sub-

Tamen frater Guillelmus testatur, quod (Guerro) materia sit sua potentia, et sola ratione differens ab eadem : quemadmodum eadem superficies dicitur superficies corporis in quo est, et locus respectu corporis quod ambit. Nihilo minus verbum Bonaventuræ videtur posse salvari : quoniam, ut apparet, sumit potentiam materiæ pro relatione ad formam : ordinatio namque uno modo vocatur relatio.

Insuper, quod Guillelmus Parisiensis affirmat, horrendum esse ponere animam velut acervum aggregatum ex suis potentiis, verum esset si poneremus animam ex potentiis aggregari tanquam ex partibus substantialibus seu integralibus.

Argumenta demum Richardi pro parte soluta sunt. Anima enim est causa seu origo suarum potentiarum et subjectum earum, non per intermediam actionem, neque per accidens aliud, sed sicut species dicitur causa proprii. — Quod vero arguitur, formam accidentalem esse suam potentiam, et agere per se ipsam, Thomas solvit in Summa, dicendo quod actio est suppositi, sicut et esse. Suppositum autem si sit compositum, agit per formam substantialem. Ideo sic se habet forma accidentalis activa ad formam substantialem agentis (ut calor ad formam ignis) sicut se habet potentia animæ ad animam.

At vero Bonaventura conscribit, quod forma accidentalis non est sua potentia : quia potentia ejus est, in quantum influit in alterum. Tamen potentia illa non tantum addit sicut potentia formæ substantialis, quia potentia formæ accidentalis dicit ordinationem ad actum, sed non sufficientem per se, sed per virtutem formæ substantialis. Quemadmodum enim accidens non est per se, sed per subjectum; ita non habet virtutem operandi per se, sed per substantiam seu subjectum.

Adhuc autem ad auctoritates Augustini respondet Albertus Remensis, quod Augustinus loquitur emphatice, propter expressionem majorem; vel ponit abstractum pro concreto, puta memoriam, intelligentiam, voluntatem, pro substantia memorante, intelligente, volente. Vel dicit animam esse has vires, propter inseparabilem inhærentiam, sicut amicus dicitur alter ego; seu propter originem, ut sit prædicatio quasi per causam.

Chapter 87 of 271