Skip to the text

Quæstio 8

quantumcumque indoctis ac parvulis, invenitur Trinitatis imago, sicut in libro de Trinitate docuit Augustinus: et tamen in multis talium non sunt habitus neque actus intellectuales, quum intellectus in principio sit tanquam tabula rasa ac indepicta. — Secundo, quia memoria ad sensitivam pertinet partem, ut patet secundo de Anima; vel si ad intellectivam pertineat portionem, non est ab intellectu distincta: quia secundum Philosophum tertio de Anima, intellectus locus est specierum. Sicque memoria, intellectus et voluntas, non sunt nisi duæ potentiæ. — Tertio, quia memoria sequitur actum intelligendi, estque præteritorum. Ergo intellectus seu actus ipsius, non procedit ex memoria. Nec ipsa memoria Patri appropriatur, ut habetur in littera, sed potius Filio, et intellectus Patri. — Quarto, quoniam intellectus agens videtur potissime ad partes pertinere imaginis, et Patri appropriari, quum ad actum perducat intellectum possibilem, sitque præstantior eo, ut tertio de Anima docet Philosophus. — Quinto, quia voluntas movet et excitat alias vires, etiam intellectum atque memoriam, ad agendum: ergo est prior illis in agendo, nec recte appropriatur seu assimilatur personæ tertiæ in divinis.

In oppositum est auctoritas Augustini in textu.

Ad hæc respondet Bonaventura: Imago Trinitatis in anima, attenditur in his tribus potentiis, tamen in comparatione ad unitatem essentiæ animæ, et ad pluralitatem actuum earumdem, in quibus est distinctio, ordo, atque origo unius ab altero per modum dispositionis cujusdam. Retentio namque ad memoriam spectans, disponit ad intelligendum; et intelligentia, ad amandum, secundum quod intelligibile fuerit bonum. Sicque intelligentia est ex memoria, sicut Filius ex Patre, et amor ex utroque, sicut Spiritus Sanctus ex Patre et Filio. Hæc Bonaventura in Scripto.

Porro in Itinerario mentis plenius scribit de his, inter cetera dicens: Per vestigia Deum extra nos contemplamur, deinde ad nos ipsos ingredientes, et quasi atrium forinsecus relinquentes, intus in anima nostra quasi in tabernaculo interiori conari debemus Deum videre per speculum, ubi instar candelabri relucet lux veritatis in facie nostræ mentis, in qua resplendet imago beatissimæ Trinitatis. Intra ergo ad te, et vide quoniam mens tua ferventissime amat se ipsam. Nec posset se amare, nisi se nosset; neque nosceret, nisi sui meminisset: quia nil capimus per intelligentiam quod non sit præsens apud nostram memoriam. Quo constat animam tuam triplicem habere potentiam. Et harum potentiarum operationes habitudinesque considera, ut sic videre possis per te Trinitatem tanquam per suam imaginem. Actus memoriæ, est universarum specierum retentio; actus intellectivæ potentiæ, est apprehensio veritatum; actio voluntatis, est in bonitatem tendentia, et præsertim inclinatio ad summum bonum. Itaque ex memoria oritur intelligentia tanquam memoriæ proles: quia tunc intelligimus, dum similitudo quæ est in memoria, resultat in acie intellectus, quæ non aliud est quam verbum. Ex memoria quoque et intelligentia spiratur amor tanquam nexus amborum. Hæc tria, videlicet mens generans, verbum, et amor, sunt in anima quoad memoriam, intelligentiam, et voluntatem, quæ sunt coævæ et idem subjecto, atque se invicem circumseedentes. Si ergo Deus perfectus est spiritus, habet memoriam, intelligentiam, et voluntatem; habet et verbum genitum, et amorem spiratum: qui necessario distinguuntur, quum unus ab alio producatur; nec distinguuntur substantialiter, nec accidentaliter, ergo personaliter. — Consequenter in eodem tractatu hic doctor declarat, qualiter per eamdem imaginem donis gratuitis reformatam, fide, spe, caritate formatam, dono sapientiæ decoratam, valeamus Deum limpidius contemplari. Quo enim præfatæ vires magis perficiuntur, præsertim per supernaturales habitus istos, est respectu finis, quum ejus objectum eo in earum actibus Trinitas supersancta excellentius splendet. Itaque ait : Mirum videtur, quum Deus tam propinquus sit mentibus nostris, quod tam pauci eum intra se contemplantur. Sed ratio est in promptu : quoniam mens humanis sollicitudinibus inquietudinibusque distracta, non intrat ad se per memoriam; phantasmatibus obnubilata, non redit ad se per intelligentiam; concupiscentiis illecta, non revertitur ad se per desiderium suavitatis internæ ac spiritualis lætitiæ. Imo, quantumcumque sit quis illuminatus lumine naturæ atque scientiæ acquisitæ, non potest intrare ad se ut delectetur in Domino, nisi Christo mediante et adjuvante, qui ait : Ego sum ostium;1 et rursus, Ego sum via. Hæc Bonaventura.2

Hinc scribit Thomas : Omnis proprietas consequens essentiam animæ secundum naturam, vocatur hic potentia animæ, sive sit ad operandum, sive non. Quum ergo natura animæ sit receptibilis alicujus in quantum aliquid habet de possibilitate, eo quod omne habens esse ab alio, possibile sit in se, ut loquitur Avicenna, et ipsa anima non sit impressa organo corporali, quum habeat operationem absolutam a corpore, scilicet intelligere; sequitur ipsam quædam proprietas, ut impressam speciem retineat. Unde dicitur tertio de Anima, quod anima est locus specierum, non tota, sed intellectus. Et hæc virtus retinendi, vocatur hic memoria seu potentia memoriæ. Et quoniam anima immunis est a materia, omnisque talis natura intellectualis exsistat; consequitur ut id quod in ea tenetur, ab ipsa intelligatur. Intellectus namque reflectit se super id quod retinet : sicque post memoriam sequitur intelligentia, oriens ex memoria. Rursus, quoniam id quod intelligitur, sumitur tanquam intelligenti conveniens, hinc sequitur voluntas, cujus actus seu amor, ex memoria et intellectione procedit, quoniam voluntas tendit in suum conveniens; nec potest ultra procedere, quia voluntas sit bonum, et rei perfectio non extendatur ultra finem. Et juxta hoc sunt tres istæ potentiæ distinctæ, memoria, intelligentia, et voluntas. Hæc Thomas in Scripto.

Porro in Summa, prima parte, quæstione nonagesima tertia : Quum in omni (inquit) creatura sit aliqua Dei similitudo, in sola rationali creatura invenitur similitudo Dei per modum imaginis. Id autem in quo rationalis creatura excedit alias, est mens. Hinc nec in rationali creatura est Dei imago nisi secundum mentem. Imago enim repræsentat secundum similitudinem speciei; vestigium autem, per modum effectus, qui sic repræsentat causam, quod ad speciei similitudinem non pertingit. Potest ergo talis differentia inter creaturas rationales et alias attendi, et quantum ad hoc quod in creaturis rationalibus repræsentatur similitudo divinæ naturæ, et quantum ad hoc quod in eis repræsentatur similitudo Trinitatis increatæ. Nam quantum ad similitudinem speciat divinæ naturæ, creatura rationalis videtur quodammodo ad repræsentationem speciei pertingere, in quantum imitatur Deum, non solum in hoc quod est et vivit, sed etiam in hoc quod intelligit. Similiter, quum increata Trinitas distinguatur secundum processionem Verbi a dicente, et amoris ab utroque; creatura rationalis, in cujus mente est processio verbi secundum intellectum, et amoris secundum voluntatem, potest dici imago Trinitatis increatæ propter quamdam repræsentationem secundum similitudinem speciei. Hæc ibi.

B Dei imago nisi secundum mentem. Imago enim repræsentat secundum similitudinem speciei; vestigium autem, per modum effectus, qui sic repræsentat causam, quod ad speciei similitudinem non pertingit. Potest ergo talis differentia inter creaturas rationales et alias attendi, et quantum ad hoc quod in creaturis rationalibus repræsentatur similitudo divinæ naturæ, et quantum ad hoc quod in eis repræsentatur similitudo Trinitatis increatæ. Nam quantum ad similitudinem speciat divinæ naturæ, creatura rationalis videtur quodammodo ad repræsentationem speciei pertingere, in quantum imitatur Deum, non solum in hoc quod est et vivit, sed etiam in hoc quod intelligit. Similiter, quum increata Trinitas distinguatur secundum processionem Verbi a dicente, et amoris ab utroque; creatura rationalis, in cujus mente est processio verbi secundum intellectum, et amoris secundum voluntatem, potest dici imago Trinitatis increatæ propter quamdam repræsentationem secundum similitudinem speciei. Hæc ibi.

C Concordat Petrus et Richardus, dempto eo quod dictum est, memoriam, intelligentiam et voluntatem esse tres potentias ab invicem distinctas. De qua re infra dicetur. Sed et dictis Alberti hæc consonant quantum ad Trinitatis assignationem.

D Ægidius vero hic scribit : Secundum Augustinum quartodecimo de Trinitate, imago Trinitatis potius est in nobis dum actu intelligimus, quam dum habitu. Ad actum autem intelligendi non sufficit essentia animæ, quum virtus sit quid medium inter actum atque substantiam. Hinc requiritur potentia. Et illa est triplex. Ad quarum unam pertinet speciem intelligibilem in se habere et conservare : quia sine specie hujusmodi intelligere non valemus. Et hæc potentia, secundum Augustinum, vocatur memoria. Species vero quæ sunt in memoria, sunt quasi in abscondito, et fiunt in aperto quum inde formatur intelligentia, ut dicitur quartodecimo de Trinitate, capitulo septimo. Et quia non possumus intelligere rem nisi res illa fiat nobis nota ac manifesta, idcirco non sufficit memoria, nisi sit ibi et intelligentia. Rursus, quia intelligentia inde formata, non habet permanens esse, nisi sit ibi intentio copulans intelligentiam genitam cum specie gignente in memoria, idcirco requiritur ibi voluntas utrumque connectens. Hinc partes imaginis assignantur memoria, intelligentia, et voluntas. Itaque non quæritur imago in istis potentiis per comparationem unius potentiæ ad aliam tantum, sed omnium trium in comparatione ad tres personas, sicut imago in nobis non est respectu unius personæ, sed Trinitatis totius. Hæc Ægidius.

Verumtamen ait Albertus, quod homo per appropriationem quamdam dicitur factus ad imaginem Filii, quum Filius sit naturalis imago Patris. Unde et Thomas in Summa contra gentiles, libro quarto, affirmat quod homo habet specialem assimilationem cum Unigenito Patris, qui est Verbum et emanatio intellectus, et ab intellectuali seu rationali perfectione speciem homo sortitur. Propter quod et pro hominum redemptione magis decuit Dei Filium incarnari.

Præterea, circa hæc scribit Antisiodorensis : Quæritur qualiter homo assimilatur Trinitati increatæ hac trinitate creata, memoria, intelligentia, voluntate. Respondetur secundum Augustinum, quod anima rationalis assimilatur Trinitati increatæ his tribus propter multas causas. Prima est, ad removendum carnales cogitationes de Deo. Solent enim carnales patres male memorari præ senectute : hinc ad removendum talem phantasticam cogitationem de Patre æterno, adscribitur ei memoria. Filii vero solent esse inscii præ juventute : ideo Filio Dei attribuitur intellectus et sapientia. Spiritus autem quandoque est nomen inflationis : ideo Spiritui Sancto benignitas, amor ac voluntas attribuuntur. Secunda ratio, quia sicut ex Patre est Filius, et ex utroque Spiritus Sanctus; sic ex memoria intelligentia est, et ex utraque volitio (secundum sensum infra tangendum). Tertia ratio, quoniam sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unum in essentia, et differunt relatione : ita memoria, intelligentia et voluntas sunt unum in essentia, non tam proprie ut tres personæ, sed quia habent unum subjectum; et differunt relatione, large loquendo, quia sic ad se invicem relative dicuntur : memoria intellectorum, et volitorum memoria; intellectus memoratorum, ac volitorum intellectus; voluntas memoratorum, et intellectorum voluntas. Quarto, quoniam sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt æquales, sic tres potentiæ istæ æquales sunt (prout hoc declarabitur infra). Hæc Antisiodorensis.

Nunc restat quærendum, an imago Trinitatis consistat in istis potentiis, an in earum habitibus, seu actibus, an in ipsis potentiis secundum respectum ad habitus et actus earum. Et videtur quod in nudis potentiis, quia secundum Augustinum libro de Trinitate, eo ipso anima est ad imaginem Dei, quo capax est ejus : sed per potentias has capax est Dei. In damnatis quoque manet imago Dei : in quibus tamen non est opus, nec ratio nec sapientia, nec scientia, ut in Ecclesiaste habetur.3

Ad hoc Thomas in prima parte Summæ suæ, quæstione nonagesima tertia, sic respondet : Ad rationem imaginis pertinet aliqualis repræsentatio speciei. Hinc oportet quod imago Trinitatis accipiatur in anima secundum id quod maxime accedit ad repræsentandum perfectionem et tionis, et similitudinis seu glorificationis. Et hoc est quod dicitur esse imago triplex, puta naturæ, gratiæ, et gloriæ. De prima dicit Augustinus quartodecimo de Trinitate: Non solum propterea est imago Dei in mente quia sui meminit, seque intelligit et diligit; sed etiam quoniam potest meminisse, intelligere, et amare. De secunda loquitur ad Colossenses Apostolus: Induentes novum hominem qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit illum. De tertia quoque ad Corinthios: In eamdem (inquit) imaginem transformamur a claritate in claritatem. Hæc Thomas. Coloss. III, 10.

Et concordat Albertus, qui hæc eadem scribit prolixius et magis obscure. Unde insinuat, quod sicut imago exterior quantum ad suam substantialitatem consistit in formatione et figuratione, deinde per venustationem coloris et pulchrificationem perficitur; ita imago Dei in anima primo essentialiterque consistit in tribus prætactis potentiis atque innatis habitibus, deinde in superadditis donis gratiæ ac meritoriis actibus: et quantum ad hæc, potest amitti. Unde secundum Augustinum, homo peccando transiit in regionem dissimilitudinis. II Cor. III, 18.

Hinc ait Thomas: Imago Dei potest in homine tripliciter considerari. Primo, secundum quod homo habet naturalem aptitudinem ad intelligendum et amandum Deum: quæ aptitudo consistit in natura mentis, estque communis cunctis hominibus. Secundo, prout actu aut habitu Deum cognoscit et diligit, attamen imperfecte: et hæc est imago per conformitatem gratiæ, et inest justis. Tertio, prout Deum actu cognoscit et amat perfecte: sicque imago attenditur secundum similitudinem gloriæ, et inest Beatis. Hinc Ps. IV, 7. Glossa super id Psalmi, Signatum est super nos lumen vultus tui, triplicem distinguit imaginem, utpote creationis, recrea- Rom. VIII, 29.

Hinc ait Thomas: Imago Dei potest in homine tripliciter considerari. Primo, secundum quod homo habet naturalem aptitudinem ad intelligendum et amandum Deum: quæ aptitudo consistit in natura mentis, estque communis cunctis hominibus. Secundo, prout actu aut habitu Deum cognoscit et diligit, attamen imperfecte: et hæc est imago per conformitatem gratiæ, et inest justis. Tertio, prout Deum actu cognoscit et amat perfecte: sicque imago attenditur secundum similitudinem gloriæ, et inest Beatis. Hinc Ps. IV, 7. Glossa super id Psalmi, Signatum est super nos lumen vultus tui, triplicem distinguit imaginem, utpote creationis, recrea- Insuper, circa hæc scribit Ægidius: Circa Trinitatem quantum ad præsens tria considerantur, videlicet perpetuitas, unitas, et imitatio actualis. Quantum ergo ad unitatem essentiæ, magis repræsentat Trinitatem pluralitas potentiarum quam habituum: quia potentiæ magis immediate insunt essentiæ animæ, quam habitus aut actus. Ratione autem perpetuitatis magis repræsentat Trinitatem habitus quam actus, quamvis non magis quam potentiæ. Habitus enim non sic interrumpuntur ut actus; potentiæ quoque sunt inseparabiliores ab anima quam habitus. Sed quoad actualem imitationem, Trinitas magis repræsentatur per actus. Hæc Ægidius. Porro Richardus: Imago, inquit, expressius est in anima, quando tres potentiæ illæ sunt in actibus suis per comparatio-

II Cor. III, 18. nem ad objectum debitum. Origo enim præsertim attenditur quoad actus. Nec in intellectu est verbum, nisi dum actu intelligit: quia ut ait Augustinus in sermone de sacratissimo Joanne Baptista, vox sonus est et index cogitationis, verbum autem est cogitatio ipsa. Verumtamen, quoniam actus non sunt consubstantiales animæ sicut potentiæ, nec tam inseparabiles ab eadem: hinc assignari non debet imago in unitate essentiæ animæ et trinitate horum actuum tantum, sed in unitate essentiæ et trinitate potentiarum, ita quod si assignetur in potentiis prout sunt in actibus suis, expressior est imago. Hæc Richardus.

Modo quærendum est, respectu cujus objecti consistat imago in præfatis potentiis et actibus animæ.

Ad quod Bonaventura respondet: In ratione imaginis oportet præsupponere tria: primum, quod imago consistit in perfecta conformitate ad imaginatum; secundum est, quod id quod conformatur imagini, conformatur etiam imaginato; tertium, quod anima secundum suas potentias conformis fit his ad quæ convertitur, tam secundum cognitionem quam secundum amorem. Quum ergo imago attendatur secundum conformitatem, et anima ad Deum se convertendo conformetur eidem: hinc imago Dei consistit in istis potentiis animæ secundum quod habent Deum pro objecto. Rursus, quoniam anima imago est Dei, et quod conformatur imagini conformatur et imaginato: ideo anima secundum quod convertitur ad se, non recedit a Dei conformitate. Hinc imago consistit in his potentiis secundum quod habent animam pro objecto. Sed dum ad inferiores convertitur creaturas, eisque conformatur, in quibus non est Dei imago, recedit a ratione imaginis, quia recedit a Dei conformitate. Ideo objectum virium animæ in quibus relucet imago, secundum quod in eis imago resplendet, est proprie Deus; deinde et anima, non inferiora. Hæc Bonaventura.

Concordat Richardus, dicendo: Maxime attenditur imago in anima per conversionem memoriæ, intelligentiæ et voluntatis ad Deum; minus per conversionem earum ad animam ipsam; impropriissime vero, per conversionem earum ad inferiora. Quemadmodum enim corporalium rerum imago consistit in tribus, quorum unum est partium ordinata distinctio; secundum inde consequens, lineamentorum debita figuratio; tertium, coloris assimilatio: sic imago ista proportionabiliter sita est in potentiarum quasi in partium ordinata distinctione; et in earum mutua adæquatione, quasi in lineamentorum figuratione, in quantum memoria meminit sui et intelligentiæ ac voluntatis, et intelligentia intelligit se et memoriam ac voluntatem, voluntas quoque vult se et intelligentiam atque memoriam; et tertio in spiritualis transformationis assimilatione: quod maxime est per conversionem potentiarum istarum ad Deum. Hinc in ista conversione ad Deum consistit potissime complectio imaginis Trinitatis in anima.

Idem Petrus, qui et addit: Quoad ordinem potentiarum et æqualitatem earum inter se, et per comparationem ad objectum, potest dici imago consistere magis in consideratione ipsius animæ, quæ magis adæquata est suæ apprehensioni et dilectioni, quam Deus, qui est objectum eam in infinitum transcendens.

De hoc Thomas scribit prolixius hic, et in prima parte, quæstione nonagesima tertia. Hic etenim ait: Imago dicit repræsentationem expressam. Expressa autem repræsentatio Trinitatis est in tribus potentiis animæ propter quinque. Quorum duo se tenent ex parte animæ, scilicet potentiarum consubstantialitas atque distinctio: idcirco indifferenter se habent respectu quorumlibet objectorum. Alia vero tria, videlicet æqualitas, ordo, et actualis imitatio, concernunt objecta: ideo habent se tria hæc diversimode respectu diversorum objectorum. Potest autem assignari in potentiis animæ duplex æqualitas, scilicet potentiæ ad potentiam, et potentiæ ad objectum: et hæc secunda æqualitas salvatur diversimode respectu diversorum objectorum. In illis namque quæ per habitum acquisitum discuntur, non servatur præfatus ordo potentiarum istarum, quoniam actus intelligendi præcedit actum memorandi; nec est ibi actualis imitatio Trinitatis quantum ad illa objecta in quibus Trinitatis imago non est. Servatur tamen ibi æqualitas quædam potentiæ ad potentiam, quia quæcumque comprehenduntur una potentia, comprehenduntur et alia: non quod quidquid intelligimus, id simpliciter velimus; sed aliquo modo in voluntate sunt, in quantum volumus nos intelligere ea. Sed non servatur ibi æqualitas potentiæ ad objectum, quia res corporales, non intellectualis naturæ, sunt nobiliori modo in anima quam in se, quum anima sit eis nobilior, ut asserit Augustinus. Si autem considerentur potentiæ istæ respectu objecti hujus quod est anima, sic salvatur ibi ordo earum, ita quod intelligentiam præcedit memoria, quum anima naturaliter sibi sit præsens. Servatur quoque ibi æqualitas potentiæ ad potentiam simpliciter, quoniam quantum anima se intelligit, tantum se vult ac diligit. Servatur etiam ibi æqualitas potentiæ ad objectum, videlicet animam; et item, actualis imitatio Trinitatis, in quantum est anima imago expresse ducens in Deum. Porro, si considerentur istæ potentiæ respectu objecti quod Deus est, tunc servatur ibi actualis imitatio: quia potentiæ per conversionem ad Deum assimilantur eidem. Maxime etiam servatur ibi ordo prædictus, sic quod ex memoria procedit intelligentia, eo quod Deus per essentiam est in anima et tenetur ab ea, non per acquisitionem. Servatur etiam ibi æqualitas potentiæ ad potentiam, quia quantum intelligitur Deus, tantum diligitur; sed non potentiæ ad objectum, quoniam Deus est altior quam anima. Hinc dico quod imago Trinitatis in anima attenditur quodammodo respectu quorumlibet objectorum; verius autem, respectu ipsius animæ; verissime autem, respectu objecti quod est Deus: nisi quod ibi deest æqualitas potentiæ ad objectum, quæ etiam non multum ad imaginem facit. Hæc Thomas in Scripto.

In Summa vero testatur: Imago importat similitudinem utcumque pertingentem ad speciei repræsentationem. Hinc imago Trinitatis attenditur in anima secundum aliquid quod repræsentat divinas personas repræsentatione speciei, prout possibilile est creaturæ. Distinguuntur autem divinæ personæ secundum processionem Verbi a dicente, atque amoris ab utroque. Denique Verbum Dei nascitur de Deo ex sui ipsius notitia, et amor procedit a Deo secundum quod amat se ipsum. Attenditur ergo divina imago in homine secundum quod ex notitia Dei concipit verbum de Deo, et ex utroque amorem ad Deum. Fertur autem mens in aliquid dupliciter: primo, directe et immediate, ut qui alium facialiter intuetur; secundo, indirecte et mediate, sicut dum aliquis videndo imaginem alicujus in speculo, dicitur ferri in ipsum. Unde quartodecimo de Trinitate loquitur Augustinus: Mens meminit sui, intelligit se, et diligit se. Hoc si cernimus, cernimus Trinitatem: nondum ipsum Deum, sed jam ejus imaginem. Et hoc est, non quia mens fertur in se ipsam absolute, sed in quantum ex se ultra fertur aut ferri potest in Deum. Id quoque pensandum, quod quamvis secundum visionem viæ, cognitio temporalium non pertinet ad imaginem Trinitatis, tamen secundum visionem gloriæ pertinet: quia secundum visionem illam beatificam temporalia videntur in Deo, et in Verbo increato, in quo sunt rationes exemplares rerum omnium creatarum. — Hæc Thomas, et concordat omnino Albertus.

Ex his patet solutio ad primam instantiam.

Ad secundam dicendum, quod memoria de qua sermo, ad intellectivam pertinet partem, nec concernit certam temporis differentiam, sed indifferenter est præteritorum, præsentium et futurorum. Verum an distinguatur ab intellectu realiter, an secundum officium tantum, infra discutietur.

Hinc Petrus: Memoria, inquit, dupliciter sumitur: primo, pro potentia specierum sensibilium conservativa, quæ recipiuntur in potentia organo alligata; secundo, pro vi conservativa intelligibilium specierum: et hoc dupliciter. Uno modo, ut est conservativa specierum acquisitorum, quæ recipiuntur in parte intellectiva. Alio modo, ut est conservativa specierum innatarum (videlicet naturalis similitudinis veri et boni), quæ concreatæ sunt animæ. Memoria primo modo sumpta, sequitur tempus, et concernit præteritum. Secunda consequitur tempus, sed non concernit. Hinc secundum Augustinum libro de Trinitate, ipsa est non tantum præteritorum, sed præsentium quoque et futurorum. Tertia non sequitur tempus, neque concernit. Prima non est pars imaginis; secunda aliquo modo est, sed improprie; tertia, proprie. — Præterea quæritur, cur de memoria partis intellectivæ non tractaverunt philosophi. Respondetur quod vel ideo, quia non putaverunt species intelligibiles remanere in parte intellectuali, actuali intellectione cessante, ut Avicenna (quod falsum est, quia sic nulla maneret cognitio in anima separata); vel quoniam intellectum a memoria non distinxerunt, ita quod species recipere et conservare ad eamdem spectet potentiam in parte intellectiva. Hæc Petrus. — Porro Thomas ponit tertiam rationem: quia philosophi consideraverunt potentias illas dumtaxat quæ ordinantur ad aliquem actum; sed ista memoria non habet nisi tenere species concreatas. Verum qualiter hoc responsum Thomæ consonet his quæ alibi scribit, infra tangetur.

His etiam consonat quod libro de IV Coæquævis scribit Albertus: Duplex est memoria. Una quæ est pars animæ sensibilis: et est thesaurus ac theca formarum sensibilium, secundum Avicennam. Unde asserit Damascenus: Memorativum est memoriæ et rememorationis promptuarium; memoria vero est phantasia derelicta ab aliquo sensu secundum actum apparente*.4 Alia est memoria pars animæ intellectualis, quæ est coacervatio intelligibilium specierum. Et est duplex: una sub ratione præteriti; altera non, sed indifferenter præteriti, præsentis et futuri; nec aliud est quam potentia notitiam rei tenens apud se sine temporis consideratione. Est autem quædam memoria acquisita per studium, inventionem et doctrinam; quædam vero de illis quorum scientiam ex natura habemus, ut habituum naturalium. Hæc Albertus.* nens apud se sine temporis consideratione. Est autem quædam memoria acquisita per studium, inventionem et doctrinam; quædam vero de illis quorum scientiam ex natura habemus, ut habituum naturalium. Hæc Albertus.

Ad tertiam quoque patet solutio ex prædictis. — Ad quartam respondebitur infra, quoniam specialem tangit difficultatem. — Ad quintam dicendum, quod voluntas non movet nisi ex prævia apprehensione intellectus, qui voluntati ostendit suum objectum, quum voluntatis objectum sit bonum intellectum, id est intellectualiter cognitum. Thomas vero respondet, quod sicut in artibus ars considerans finem movet et imperat artibus considerantibus media, sic voluntas respiciens finem movet alias vires quæ ordinantur ad finem, et imperat eis actus earum. Unde quamvis sit prior in movendo, non tamen sequitur quod sit prior in esse: sicut et finis est ultimus in esse, et tamen movet efficientem. Hæc Thomas. tendit suum objectum, quum voluntatis objectum sit bonum intellectum, id est intellectualiter cognitum. Thomas vero respondet, quod sicut in artibus ars considerans finem movet et imperat artibus considerantibus media, sic voluntas respiciens finem movet alias vires quæ ordinantur ad finem, et imperat eis actus earum. Unde quamvis sit prior in movendo, non tamen sequitur quod sit prior in esse: sicut et finis est ultimus in esse, et tamen movet efficientem. Hæc Thomas.

D Thomas.

Footnotes

  1. Joann. x, 9. ↩

  2. Joann. xiv, 6. ↩

  3. Eccle. IX, 10. ↩

  4. *alias apparentem* ↩

Chapter 82 of 271