Quæstio 7
Septimo quæritur, An imago et similitudo Dei eminentius resplendeant in homine quam in angelo.
Videtur quod sic. Primo, ex prætacta Petri auctoritate. — Secundo, quia Henricus de Hassia in libello suo qui dicitur Speculum animæ, hoc affirmat. — Tertio, nam homo dicitur microcosmus, ita quod totus mundus quasi repræsentatur ac relucet in eo: ergo in ipso magis quam in aliqua alia parte mundi majoris, Deus repræsentatur. Nam et in Evangelio dicitur omnis creatura, quia cum omni ente creato aliquid simile habet.1
In contrarium arguitur primo, quia quo aliquid est Deo propinquius, eo est ei similius: sed angelus est Deo propinquior quam sit homo, quum in libro Confessionum asserat Augustinus quod Deus creavit angelum prope se. — Secundo, quia ut in libro de Angelica loquitur hierarchia Dionysius sanctus, angelus est deiformissimum atque mundissimum speculum Dei; et rursus, Ipsi (inquit) supermundani animi, sunt quasi in Deitatis vestibulis collocati. — Tertio, quia ut Isaac Israelita philosophus in libro Definitionum testatur, anima rationalis est creata in umbra intelligentiæ. Ergo imago et perfectio Dei multo splendidius relucent in angelis quam in hominibus aut animabus. — Quarto, quia in Evangelio Christus fatetur: Qui minimus est in regno cœlorum (id est infimus beatorum supernorumque civium), major est illo, puta Joanne Baptista adhuc viatore.2
Circa hanc quæstionem videntur doctores quidam diversimode esse locuti, quia ut præcedenti patuit quæstione, Antisiodorensis, Thomas, et Ægidius, conscripserunt quod absolute loquendo, imago Dei magis in angelo quam in homine fulget, et clarius præsentatur, quamvis quantum ad accidentalia quædam, et ad proprietates ac habitudines circa alia, magis reperiatur imago in homine. Aliqui vero senserunt oppositum. Sed contradictio hæc forsitan concordatur per verba Petri, dicentis: In Deo est tria considerare. Primo, simplicitatem essentiæ et essentialia attributa. Sicque in angelo magis relucet imago, ut ex divini Dionysii auctoritatibus demonstratur. Secundo, trinitatem tis creati esse, attamen perfecte cognito personarum et consubstantialitatem earum. Sic in homine magis apparet imago, quia in homine est major distinctio virium et actionum in quibus Trinitatis imago consistit. Tertio, comparationem ad creaturas. Sic rursus in homine imago evidentius seu multiplicius reperitur: quia ut tactum est, quemadmodum Deus est universorum principium, et totus in toto universo, ac totus in qualibet ejus parte; sic anima est tota in toto corpore suo, et tota in qualibet ejus parte, primusque homo principium est totius generis sui: et sicut Creator omnipotens omnia posuit in esse naturali, sic intellectus animæ omnia materialia ponit in esse intelligibili. Verumtamen reor, quod sicut vis intellectiva atque potentia volitiva et actus earum sunt multo præclarius in angelis quam hominibus, sic et imago Trinitatis in angelis absolute sublimius sit consistens. Unde et Damascenus libro secundo disseruit quod Deus angelos secundum propriam imaginem prope se condidit. C Qualiter autem memoria sit in eis, infra tangetur. In angelis quoque mens, notitia, et amor, in quibus, secundum Augustinum, imago attenditur, realiter distinguuntur sicut in homine. Hinc super illud, Tu Cherub, signaculum similitudinis, etc., dicit Gregorius, quod angelus ille non similitudo, sed signaculum similitudinis appellatur, ut quanto in ipso subtilior est natura, tanto similitudo seu imago Dei in illo eminentius insinuetur expressa. Ezech. xxviii, 12.
Sed his objici potest, quod in Speculo animæ scribit Henricus de Hassia: Si diligenter, o anima, penses unde sis, qualis sis, a quo, et quanta ac qualis sis ac eris, et ubi sis atque finaliter eris, intelliges te ipsam esse potissimum contemplandæ speculum Deitatis, in quo clarius Dei proprietates, perfectiones habitudinesque ad creata relucent. Hinc in ultimo ejusdem libelli capitulo ait: Ex dictis, ut æstimo, probabiliter colligi potest, quod quamvis in anima non sit supremus gradus verita-
Octavo quæritur de partibus imaginis, hoc est, An imago ista consistat in memoria, intellectu, et voluntate, an in eorum habitibus, vel actibus, an in potentiis illis per comparationem earum ad habitus suos et actus.
Videtur quod in solis ac nudis potentiis. Primo, quia in cunctis hominibus
Footnotes
Chapter 81 of 271